Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 360

by Pliny the Elder


  alica res romana est et non pridem excogitata; alioqui non tisanae potius laudes scripsissent graeci. nondum arbitror pompei magni aetate in usu fuisse, et ideo vix quicquam de ea scriptum ab asclepiadis schola. esse quidem eximie utilem nemo dubitat, sive eluta detur ex aqua mulsa sive in sorbitione decocta sive in pulte. eadem in alvo sistenda torretur, dein favorum cera coquitur, ut supra diximus. peculiariter tamen longo morbo ad tabitudinem redactis subvenit ternis eius cyathis in sextarium aquae sensim decoctis, donec omnis aqua consumatur, postea sextario lactis ovilli aut caprini addito per continuos dies ... , mox adiecto melle. tali genere sorbitionis emendantur syntexis.

  milio sistitur alvus, discutiuntur tormina, in quem usum torretur ante. nervorum doloribus et aliis fervens in sacco inponitur, neque aliud utilius, quoniam levissimum mollissimumque est et caloris capacissimum. itaque talis usus eius est ad omnia, quibus calor profuturus est. farina eius cum pice liquida serpentium et multipedae plagis inponitur.

  panicum diocles medicus mel frugum appellavit. effectus habet quos milium. in vino potum prodest dysintericis. similiter his, quae vaporanda sunt, excalfactum inponitur. sistit alvum in lacte caprino decoctum et bis die haustum. sic prodest et ad tormina.

  sesima trita in vino sumpta inhibet vomitiones. aurium inflammationi inlinitur et ambustis. eadem efficit et dum in herba est. hoc amplius oculis inponitur decocta in vino. stomacho inutilis in cibis et animae gravitatem facit. stellionum morsibus resistit, item ulceribus, quae cacoe+the vocant, et auribus oleum, quod ex ea fit, prodesse diximus. sesamoides a similitudine nomen accepit, grano amaro, folio minore. nascitur in glareosis. detrahit bilem in aqua potum semen, inlinitur igni sacro, discutit panos. est etiamnum aliud sesamoides, anticyrae nascens, quod ideo aliqui anticyricon vocant, cetera simile erigeronti herbae, de qua dicemus suo loco, grano sesamae. datur in vino dulci ad detractiones quantum tribus digitis capitur. miscent ibi et ellebori albi unum et dimidium obolum, purgationem eam adhibentes maxime insaniae melancholicae, comitialibus, podagris. et per se drachmae pondere exinanit.

  hordeum optimum quod candidissimum. sucus decocti in aqua caelesti digeritur in pastillos, ut infundantur exulceratis interaneis et vulvis. cinis eius ambustis inlinitur et carnibus, quae recedunt ab ossibus, et eruptionibus pituitae, muris aranei morsibus. idem adsperso sale ac melle candorem dentibus, suavitatem oris facit. eos, qui pane hordeacio utuntur, morbo pedum temptari negant. novem granis furunculum si quis circumducat, singulis ter manu sinistra, et omnia in ignem abiciat, confestim sanari aiunt. est et herba phoenice appellata a graecis, nostris vero hordeum murinum; haec trita e vino pota praeclare ciet menses.

  tisanae, quae ex hordeo fit, laudes uno volumine condidit hippocrates, quae nunc omnes in alicam transeunt. quanto innocentior alica! hippocrates tamen sorbitionis gratia laudavit, quoniam lubrica ex facili hauriretur, quoniam sitim arceret, quoniam in alvo non intumesceret, quoniam facile redderetur et adsuetis hic cibus solus in febri bis die posset dari, tantum remotus ab istis, qui medicinam fame exercent. sorbitionem tamen dari totam vetuit aliudve quam sucum tisanae; item vetuit, quamdiu pedes frigidi essent, tunc quidem nec potionem dandam. fit et ex tritico glutinosior arteriaeque exulceratae utilior.

  amylon hebetat oculos, et gulae inutile, contra quam creditur. item alvum sistit, epiphoras oculorum inhibet et ulcera sanat, item pusulas et fluctiones sanguinis. genas duras emollit. datur cum ovo iis, qui sanguinem reiecerint, in vesicae vero dolore semuncia amyli cum ovo et passi tribus ovis subfervefacta a balineo. quin et avenacea farina decocta in aceto naevos tollit.

  panis hic ipse, quo vivitur, innumeras paene continet medicinas. ex aqua et oleo aut rosaceo mollit collectiones; ex aqua mulsa ad duritias valde mitigandas, ex vino ad discutienda aut quae praestringi opus sit et, si magis etiamnum, ex aceto, adversus acutas pituitae fluctiones, quas graeci rheumatismos vocant, item ad percussa, luxata, ad omnia autem fermentatus, qui vocatur autopyrus, utilior. inlinitur et paronychiis et callo pedum in aceto. vetus aut nauticus panis tusus atque iterum coctus sistit alvum. vocis studiosis et contra destillationes siccum esse primo cibo utilissimum est. sitanius, hoc est e trimestri, incussa in facie aut desquamata cum melle aptissime curat. candidus aegris aqua calida frigidave madefactus levissimum cibum praebet. oculorum tumori ex vino inponitur; sic et pusulis capitis aut adiecta arida myrto. tremulis panem ex aqua esse ieiunis statim a balineis demonstrant. quin et gravitatem odorum in cubiculis ustus emendat et vini in saccos additus.

  et faba auxiliatur. namque solida fricta fervensque in acre acetum coniecta torminibus medetur. in cibo fresa et cum alio cocta contra deploratas tusses suppurationesque pectorum cotidiano cibo sumitur, et commanducata ieiuno ore et ad furunculos maturandos discutiendosve inponitur, et in vino decocta ad testium tumores, ad genitalia. lomento quoque ex aceto decocto tumores maturat atque aperit, item livoribus, combustis medetur. voci eam prodesse auctor est M. Varro. fabalium etiam siliquarumque cinis ad coxendices, ad nervorum veteres dolores cum adipis suilli vetustate prodest. et per se cortices decocti ad tertias sistunt alvum.

  lens optima quae facillime coquitur et ea, quae maxime aquam absorbet. aciem quidem oculorum obtundit et stomachum inflat, sed alvum sistit in cibo magisque caelesti aqua discocta; eadem solvit minus percocta. pusulas ulcerum rumpit; ea, quae intra os sunt, purgat et adstringit. collectiones omnes inposita sedat maximeque exulceratas et rimosas, oculorum autem epiphoras cum meliloto aut cotoneo. contra suppurantia cum polenta inponitur. decoctae sucus ad oris exulcerationes et genitalium adhibetur, ad sedem cum rosaceo aut cotoneo, in iis, quae acrius remedium exigant, cum putamine punici melle modico adiecto. ad id demum, ne celeriter inarescat, adiciunt et betae folia. inponitur et strumis, panis vel maturis vel maturescentibus ex aceto discocta, rimis ex aqua mulsa et gangraenis cum punici tegmine; item podagris cum polenta et vulvis et renibus, pernionibus, ulceribus difficile cicatricem trahentibus. propter dissolutionem stomachi xxx grana lentis devorantur. in choleris quoque et dysinteria efficacior est in tribus aquis cocta, in quo usu melius semper eam torrere ante et tundere, ut quam tenuissima detur vel per se vel cum cotoneo malo aut piris aut myrto aut intubo erratico aut beta nigra aut plantagine. pulmoni est inutilis et capitis dolori nervosisque omnibus et felli, nec somno facilis, at pusulis utilis ignique sacro et mammis in aqua marina decocta, in aceto autem duritias et strumas discutit. stomachi quidem causa polentae modo potionibus inspergitur. quae sint ambusta, aqua semicocta curant, postea trita et per cribrum effuso furfure, mox procedente curatione addito melle. ex posca coquitur ad guttura. est et palustris lens, per se nascens in aqua non profluenti, refrigeratoriae naturae, propter quod collectionibus inlinitur et maxime podagris et per se et cum polenta. glutinat et interanea procidentia.

  est silvestris elelisphacos dicta a graecis, aliis sphacos dicta, sativa lente leviore et folio minore atque sicciore et odoratiore. est et alterum genus eius silvestrius, odore gravi; haec mitior folia habet cotonei mali effigie, set minora et candida, quae cum ramis decocuntur. menses ciet et urinas, et pastinacae marinae ictus sanat, torporem autem obducit percusso loco. bibitur cum absinthio et dysinteriae. cum vino eadem commorantes menses trahit, abundantes sistit decocto eius poto. per se inposita herba vulnerum sanguinem cohibet. purgat et serpentium morsus et, si in vino decoquatur, pruritus testium sedat. nostri, qui nunc sunt, herbarii elelisphacum graece, salviam latine vocant, mentae similem, canam, odoratam. partus emortuos ea adposita extrahunt, item vermes ulcerum auriumque.

  cicer et silvestre est, foliis simile, odore gravi. si largius sumatur, alvus solvitur et inflatio contrahitur et tormina. tostum salubrius habetur. cicercula etiamnum magis in alvo proficit. farina utriusque ulcera manantia capitis sanat, efficacius silvestris, item comitiales et iocinerum tumores et serpentium ictus. ciet menses et urinas, grano maxime. emendat et lichenas et testium inflammationes, regium morbum, hydropicos. laedunt omnia haec genera exulceratam vesicam et renes. gangraenis utiliora cum melle et his, quae cacoe+the vocantur. verrucarum in omni genere prima luna singulis granis singulas tangunt, eaque grana in linteolo d
eligata post se abiciunt, ita fugari vitium arbitrantes. nostri praecipiunt arietinum in aqua cum sale discoquere, ex eo bibere cyathos binos in difficultatibus urinae; sic et calculos pelli morbumque regium. eiusdem foliis sarmentisque decoctis aqua quam maxime calida morbos pedum lenit, et ipsum calidum tritumque inlitum. columbini decocti aqua horrorem tertianae et quartanae minuere creditur. nigrum autem cum gallae dimidio tritum oculorum ulceribus ex passo medetur.

  de ervo quaedam in mentione eius diximus, nec potentiam ei minorem veteres quam brassicae tribuere contra serpentium ictus ex aceto, ad crocodilorum hominumque morsum. si quis ervum cotidie ieiunus edit, lienem eius absumi certissimi auctores adfirmant. farina eius varos, sed et maculas cutis toto corpore emendat. serpere ulcera non patitur, in mammis efficacissimum. carbunculos rumpit ex vino. urinae difficultates, inflationem, vitia iocineris, tenesmon et quae cibum non sentiant, atropha appellata, tostum et in nucis abellanae magnitudinem melle collectum devoratumque corrigit; item impetigines ex aceto coctum et quarto die solutum. panos in melle inpositum suppurare prohibet. aqua decocti perniones et pruritus sanat fovendo. quin et universo corpori, si quis cotidie ieiunus biberit, meliorem fieri colorem existumant. cibis idem hominis alienum. vomitiones movet, alvum turbat, capiti et stomacho onerosum; genua quoque degravat. sed madefactum pluribus diebus mitescit, bubus iumentisque utilissimum. siliquae eius virides prius, quam indurescant, cum suo caule foliisque contritae capillos nigro colore inficiunt.

  lupini quoque silvestres sunt, omni modo minores praeterquam amaritudine. ex omnibus, quae eduntur, sicco nulli minus ponderis est nec plus utilitatis. mitescunt cinere aut aqua calidis. colorem hominis frequentiores in cibo exhilarant, amari contra aspidas valent. ulcera atra aridi decorticatique triti supposito linteolo ad vivum corpus redigunt. strumas, parotidas in aceto cocti discutiunt. sucus decoctorum cum ruta et pipere vel in febri datur ad ventris animalia pellenda minoribus xxx annorum, pueris vero etiam inpositi in ventrem ieiunis prosunt, et alio genere tosti vel in defruto poti vel ex melle sumpti. iidem aviditatem cibi faciunt, fastidium detrahunt. farina eorum aceto subacta papulas pruritusque in balneis inlita cohibet et per se siccat ulcera. livores emendat, inflammationes cum polenta sedat. silvestrium efficacior vis contra coxendicum et lumborum debilitatem. ex iisdem decocta lentigines et cutem foventium corrigunt, si vero ad mellis crassitudinem decoquantur, vel sativi vitiligines nigras et lepras emendant. sativi quoque rumpunt carbunculos inpositi, panos, strumas minuunt aut maturant cocti ex aceto, cicatricibus candidum colorem reddunt; si vero caelesti aqua discoquantur, sucus ille zmegma fit, quo fovere gangraenas, eruptiones pituitae, ulcerum manantia expediat, ad lienem bibere et cum melle haerentibus menstruis. lieni crudi cum fico sicca triti ex aceto inponuntur. radix quoque in aqua decocta urinas pellit. medentur pecori cum chamaeleone herba decocti, aqua in potum colata. sanant et scabiem quadripedum omnium in amurca decocti vel utroque liquore postea mixto. fumus crematorum culices necat.

  irionem inter fruges sesamae similem esse diximus et a graecis erysimon vocari, galli velam appellant. est autem fruticosum, foliis erucae, angustioribus paulo, semine nasturtii, utilissimum tussientibus cum melle et in thoracis purulentis excreationibus. datur et regio morbo et lumborum vitiis, pleuriticis, torminibus, coeliacis. inlinitur vero parotidum et carcinomatum malis, testium ardoribus ex aqua, alias cum melle, infantibus quoque utilissimum, item sedis vitiis et articulariis morbis cum melle et fico, contra venena etiam efficax potu. medetur et suspiriosis, item fistulis cum axungia vetere ita, ne intus addatur.

  horminum semine, ut diximus, cumino simile est, cetero porro, dodrantali altitudine, duorum generum: alteri semen nigrius et oblongum - hoc ad venerem stimulandam et ad oculorum argema, albugines - , alteri candidius semen et rotundius. utroque tuso extrahuntur aculei ex corpore per se inlito vel ex aqua, folia ex aceto inposita panos per se vel cum melle discutiunt, item furunculos, priusquam capita faciant, omnesque acrimonias.

  quin et ipsae frugum pestes in aliquo sunt usu. infelix dictum est a vergilio lolium, hoc tamen molitum, ex aceto coctum inpositumque sanat inpetigines celerius, quo saepius mutatum est. medetur et podagrae aliisque doloribus cum oxymelite. ratio haec: aceti sextario uno diluuntur mellis unciae duae. iustum est ita temperatis sextariis tribus decoctae farinae lolii sextarios ... usque ad crassitudinem, calidumque inponi dolentibus membris. eadem farina extrahit ossa fracta.

  miliaria appellatur herba, quae necat milium. haec trita et cornu cum vino infusa podagras iumentorum dicitur sanare.

  bromos semen est spicam ferentis herbae. nascitur inter vitia segetis avenae genere, folio et stipula triticum imitatur; in cacuminibus dependentes parvolas veluti locustas habet. semen utile ad cataplasmata, ad quae hordeum et similia. prodest tussientibus sucus.

  orobanchen appellavimus necantem ervum et legumina; alii cynomorion eam appellant a similitudine canini genitalis. cauliculus est sine foliis, pinguis, rubens. estur et per se et in patinis, cum tenera est, decocta.

  et leguminibus innascuntur bestiolae venenatae, quae manus pungunt et periculum vitae adferunt, solipugarum generis. adversus has omnia eadem medentur, quae contra araneos et phalangia demonstrantur. et frugum quidem haec sunt in usu medico.

  ex iisdem fiunt et potus, zythum in aegypto, caelia et cerea in hispania, cervesia et plura genera in gallia aliisque provinciis, quorum omnium spuma cutem feminarum in facie nutrit. nam quod ad potum ipsum attinet, praestat ad vini transire mentionem atque a vite ordiri medicinas arborum.

  LIBER XXIII

  peracta cerealium in medendo quoque natura est omniumque, quae ciborum aut florum odorumve gratia proveniunt supina tellure. non cessit iis pomona partesque medicas et pendentibus dedit, non contenta protegere arborumque umbra alere quae diximus, immo velut indignata plus auxili inesse his, quae longius a caelo abessent quaeque postea coepissent; primum enim homini cibum fuisse inde, et sic inducto caelum spectare, pascique et nunc ex se posse sine frugibus. ergo, hercule, artes in primis dedit vitibus, non contenta delicias etiam et odores atque unguenta omphacio et oenanthe ac massari, quae suis locis diximus, nobiliter instruxisse. ‘plurimum, inquit, homini voluptatis ex me est. ego sucum vini, liquorem olei gigno, ego palmas et poma totque varietates, neque, ut tellus, omnia per labores, aranda tauris, terenda areis, deinde saxis, ut quando quantove opere cibi fiant at ex me parata omnia nec cura laboranda, sed sese porrigentia ultro et, si pigeat attingere, etiam cadentia’. certavit ipsa secum plusque utilitatis causa genuit etiam quam voluptatis.

  folia vitium et pampini capitis dolores inflammationesque corporum mitigant cum polenta, folia per se ardores stomachi ex aqua frigida, cum farina vero hordei articularios morbos. pampini triti et inpositi tumorem omnem siccant, sucus eorum dysintericis infusus medetur. lacrima vitium, quae veluti cummis est, lepras et lichenas et psoras nitro ante praeparatas sanat. eadem cum oleo saepius pilis inlitis psilotri effectum habet, maximeque quam virides accensae vites exudant, qua et verrucae tolluntur. pampini sanguinem excreantibus et mulierum a conceptu defectioni diluti potu prosunt. cortex vitium et folia arida vulnerum sanguinem sistunt ipsumque vulnus conglutinant. vitis albae, viridis tusae, suco inpetigines tolluntur. cinis sarmentorum vitium et vinaceorum condylomatis et sedis vitiis medetur ex aceto, item luxatis et ambustis et lienis tumori cum rosaceo et ruta et aceto. item igni sacro ex vino citra oleum aspergitur et intertrigini. et pilos absumit. dant et bibendum cinerem sarmentorum ad lienis remedia aceto conspersum ita, ut bini cyathi in tepida aqua bibantur utque qui biberit in lienem iaceat. claviculae ipsae, quibus repunt vites, tritae ex aqua potae sistunt vomitionum consuetudinem. cinis vitium cum axungia vetere contra tumores proficit, fistulas purgat, mox et persanat, nervorum dolores frigore ortos contractionesque, contusas vero partes vel cum oleo, carnes excrescentes in ossibus cum aceto et nitro, scorpionum et canum plagas cum oleo. corticis per se cinis conbustis pilos reddit.

  omphacium qua fieret ratione incipientis uvae pubertate, in unguentorum loco docuimus. nunc ad medicinam de eo pertinentia indicabimus. sanat ea quae in umore sint ulcera, ut oris, tonsilla
rum, genitalium. oculorum claritati plurimum confert, scabritiae genarum ulceribusque angulorum, nubeculis, ulceribus quacumque in parte manantibus, cicatricibus marcidis, ossibus purulente limosis. mitigatur vehementia eius melle aut passo. prodest et dysintericis, sanguinem excreantibus, anginis.

  omphacio cohaeret oenanthe, quam vites silvestres ferunt, dicta nobis in unguenti ratione. laudatissima in syria, maxime circa antiochiae et laodiceae montes et ex alba vite. refrigerat, astringit, vulneribus inspergitur, stomacho inlinitur, utilis urinae, iocineris, capitis doloribus, dysintericis, coeliacis, cholericis, contra fastidia obolo ex aceto pota. siccat manantes capitis eruptiones, efficacissima ad vitia, quae sint in umidis, ideo et oris ulceribus et verendis ac sedi cum melle et croco. alvum sistit, genarum scabritiem emendat oculorumque lacrimationes, ex vino stomachi dissolutionem, ex aqua frigida pota sanguinis excreationes. cinis eius ad collyria et ad ulcera purganda et paronychia et pterygia probatur. uritur in furno, donec panis percoquatur. - massaris odoribus tantum gignitur, omniaque ea aviditas humani ingeni nobilitavit rapere festinando.

  maturescentium autem uvae vehementiores nigrae - ideo vinum ex his minus iucundum - , suaviores albae, quoniam e tralucido facilius accipitur ae+r. recentes stomachum et spiritus inflatione alvum turbant. itaque in febri damnantur, utique largiores; gravedinem enim capiti morbumque lethargum faciunt. innocentiores quae decerptae diu pependere, qua ventilatione etiam utiles fiunt stomacho aegrisque, nam et refrigerant leviter et fastidium auferunt.

  proximae a pensilibus in palea servatae; nam et in vinaceis servatae et caput et vesicam et stomachum infestant, sistunt tamen alvum, sanguinem excreantibus utilissimae. quae in vino aut in dulci conditae fuere, caput temptant; quae vero in musto fuere, peiorem vim etiamnum habent quam quae in vinaceis. sapa quoque inutiles stomacho facit. saluberrimas putant medici in caelesti aqua servatas, etiamsi minime iucundas, sed voluptatem earum in stomachi ardore sentiri et in amaritudine iecoris fellisque vomitionibus et in choleris, hydropicis cum ardore febrium aegrotantibus. at in ollis servatae et os et stomachum et aviditatem excitant, paulo tamen graviores existimantur fieri vinaceorum halitu. - uvae florem in cibo si edere gallinacei, uvas non attingunt. -

 

‹ Prev