Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 364
myrtus silvestris sive oxymyrsine sive chamaemyrsine bacis rubentibus et brevitate a sativa distat. radix eius in honore est, decocta vino ad renium dolores pota et difficili urinae praecipueque crassae et graveolenti, morbo regio et vulvarum purgationi trita cum vino; cauliculi quoque incipientes asparagorum modo in cibo sumpti et in cinere cocti. semen cum vino potum aut oleo et aceto calculos frangit, item in aceto et rosaceo tritum capitis dolores sedat et potum morbum regium. castor oxymyrsinen myrti ... foliisque acutis, ex qua fiunt ruri Scopae, ruscum vocavit, ad eosdem usus.
et hactenus habent se medicinae urbanarum arborum; transeamus ad silvestres.
LIBER XXIV
ne silvae quidem horridiorque naturae facies medicinis carent, sacra illa parente rerum omnium nusquam non remedia disponente homini, ut medicina fieret etiam solitudo ipsa, et ad singula illius discordiae atque concordiae miraculis occursantibus. quercus et olea tam pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe depacta emoriantur, quercus vero et iuxta nucem iuglandem. pernicialia et brassicae cum vite odia; ipsum olus, quo vitis fugatur, adversum cyclamino et origano arescit. quin et annosas iam et quae sternantur arbores difficilius caedi, celerius marcescere tradunt, si prius manu quam ferro attingantur. pomorum onera a iumentis statim sentiri, ac, nisi prius ostendantur iis, quamvis pauca portent, sudare ilico. ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris vero iumentis praesentaneo veneno, qua de causa id animal libero patri adsignatur, cui et ferula. surdis etiam rerum sua cuique sunt venena ac minimis quoque. philyra coci et polline nimium salem cibis eximunt; praedulcium fastidium sal temperat; nitrosae aut amarae aquae polenta addita mitigantur, ut intra duas horas bibi possint, qua de causa in saccos vinarios additur polenta. similis vis rhodiae cretae et argillae nostrati. concordia valent, cum pix oleo extrahitur, quando utrumque pinguis naturae est. oleum solum calci miscetur, quando utrumque aquas odit. cummis aceto facilius eluitur, atramentum aqua, innumera praeterea alia, quae suis locis dicentur adsidue.
hinc nata medicina. haec sola naturae placuerat esse remedia, parata vulgo, inventu facilia ac sine inpendio e quibus vivimus. postea fraudes hominum et ingeniorum capturae officinas invenere istas, in quibus sua cuique homini venalis promittitur vita. statim compositiones et mixturae inexplicabiles decantantur, arabia atque india remedia aestimantur, ulcerique parvo medicina a rubro mari inputatur, cum remedia vera cotidie pauperrimus quisque cenet. nam si ex horto petantur aut herba vel frutex quaeratur, nulla artium vilior fiat. ita est profecto, magnitudine populus r. perdidit ritus, vincendoque victi sumus. paremus externis, et una artium imperatoribus quoque imperaverunt. verum de his alias plura.
loton herbam itemque aegyptiam eodem nomine, alias et syrticam arborem, diximus suis locis. haec lotos, quae faba graeca appellatur a nostris, alvum bacis sistit. ramenta ligni decocta in vino prosunt dysintericis, menstruis, vertigini, comitialibus, cohibent et capillum. mirum his ramentis nihil esse amarius fructuque dulcius. fit et e scobe eius medicamentum ex aqua myrti decocta subacta et divisa in pastillos, dysintericis utilissimum pondere victoriati cum aquae cyathis iii.
glans intrita duritias, quas cacoe+the vocant, cum salsa axungia sanat. vehementiores iligna et in omnibus cortex ipse corticique tunica subiecta. haec decocta iuvat coeliacos. dysintericis et inlinitur vel ipsa glans. eadem resistit serpentium ictibus, rheumatismis, suppurationibus. folia et bacae vel cortex vel sucus decocti prosunt contra toxica. cortex inlinitur decoctus lacte vaccino serpentis plagae; datur et ex vino dysintericis. eadem et ilici vis.
coccum ilicis vulneribus recentibus ex aceto inponitur, epiphoris ex aqua, oculis subfusis sanguine instillatur. est autem genus ex eo in africa fere et asia nascens, celerrime in vermiculum id se mutans, quod ideo scolecium vocant inprobantque. principalia eius genera diximus.
nec pauciora gallae genera fecimus, solidam perforatam, item albam nigram, maiorem minorem. vis omnium similis; optima commagena. excrescentia in corpore tollunt, prosunt gingivis, uvae, oris exulcerationi. crematae et vino extinctae ... coeliacis, dysintericis inlinuntur, paronychiis ex melle et unguibus scabris, pterygiis, ulceribus manantibus, condylomatis, ulceribus quae phagedaenica vocantur. in vino autem decoctae auribus instillantur, oculis inlinuntur, adversus eruptiones, panos cum aceto. nucleus commanducatus dentium dolorem sedat, item intertrigines et ambusta. inmaturae ex iis ex aceto potae lienem consumunt; eaedem crematae et aceto salso extinctae menses sistunt vulvasque procidentes fotu. omnis capillos denigrat.
viscum e robore praecipuum haberi diximus et quo conficeretur modo. quidam contusum in aqua decocunt, donec nihil innatet, quidam commanducantes acinos expuunt cortices. optimum quod sine cortice quodque levissimum, extra fulvum, intus porraceum. nihil est glutinosius. emollit, discutit tumores, siccat strumas; cum resina et cera panos mitigat omnis generis. quidam et galbanum adiciunt pari pondere singulorum eoque modo et ad vulnera utuntur. unguium scabritias expolit, si septenis diebus illinantur nitroque conluantur. quidam id religione efficacius fieri putant prima luna collectum e robore sine ferro, si terram non attigerit; comitialibus mederi, conceptum feminarum adiuvare, si omnino secum habeant; ulcera commanducato inpositoque efficacissime sanari.
roboris pilulae ex adipe ursino alopecias capillo replent. - cerri folia et cortex et glans siccat collectiones suppurationesque, fluctiones sistit. torpentes membrorum partes conroborat decoctum eius fotu, cui et insidere expedit siccandis adstringendisque partibus. radix cerri adversatur scorpionibus.
suberis cortex tritus ex aqua calida potus sanguinem fluentem ex utralibet parte sistit. eiusdem cinis ex vino calido sanguinem excreantibus magnopere laudatur.
fagi folia manducantur in gingivarum labrorumque vitiis. calculis glandis fagineae cinis inlinitur, item cum melle alopeciis.
cupressi folia trita serpentibus ulceribus inponuntur, et capiti cum polenta, si a sole doleat, item ramici, qua de causa et bibuntur. testium quoque tumori cum cera inlinuntur, capillum denigrant ex aceto. eadem trita cum ii partibus panis mollis e vino ammineo subacta pedum ac nervorum dolores sedant. pilulae adversus serpentium ictus bibuntur aut si eiciatur sanguis; collectionibus inlinuntur. ramici quoque tenerae tusae cum axungia et lomento prosunt. bibuntur ex eadem causa. parotidi et strumae cum farina inponuntur. exprimitur sucus tusis cum semine. qui mixtus oleo caliginem oculorum aufert; item victoriati pondere in vino potus inlitusve cum fico sicca pingui exemptis granis vitia testium sanat, tumores discutit et cum fermento strumas. radix cum foliis trita pota vesicae et stranguriae medetur et contra phalangia. ramenta pota menses cient, scorpionum ictibus adversantur.
cedrus magna, quam cedrelaten vocant, dat picem, quae cedria vocatur, dentium doloribus utilissimam. frangit enim eos et extrahit, dolores sedat. cedri sucus ex ea quomodo fieret diximus. magni ad volumina usus, ni capiti dolorem inferret, defuncta corpora incorrupta aevis servat, viventia corrumpit, mira differentia, cum vitam auferat spirantibus defunctisque pro vita sit. vestes quoque corrumpit et animalia necat. ob haec non censeam in anginis hoc remedio utendum neque in cruditatibus, quod suasere aliqui, gustatu. dentes quoque conluere ex aceto in dolore timuerim vel gravitati aut vermibus aurium instillare. portentum est, quod tradunt, abortivum fieri in venere ante perfusa virilitate. phthiriasis perunguere eo non dubitaverim, item porrigines. suadent et contra venenum leporis marini bibere in passo. facilius in elephantiasi inlinant. et ulcera sordida et excrescentia in iis auctores quidam et oculorum albugines caliginesque inunxere eo et contra pulmonis ulcera cyathum eius sorberi iusserunt, item adversus taenias. fit ex eo et oleum, quod pisselaeon vocant, vehementioris ad omnia eadem usus. cedri scobe serpentes fugari certum est, item bacis tritis cum oleo si qui perunguantur.
cedrides, hoc est fructus cedri, tussim sanant, urinam cient, alvum sistunt, utiles ruptis, convulsis, spasticis, stranguriae, vulvis, contra aconita, lepores marinos, eadem quae supra, collectionibus inflammationibusque.
de galbano diximus. neque umidum neque aridum probatur et quale docuimus. per se bibitur ad tussim veterem, suspiria, rupta, convulsa, inponitur ischiadicis, lateris doloribus, pan
is, furunculis, corpori ab ossibus recedenti, strumis, articulorum nodis, dentium quoque doloribus. inlinitur et cum melle capitis ulceribus. purulentis infunditur auribus cum rosaceo aut nardo. odore comitialibus subvenit et vulva strangulante vel in stomachi defectu. abortus non exeuntes trahit adpositu vel suffitu, item ramo hellebori circumlitum atque subiectum. serpentes nidore urentium fugari diximus. fugiunt et perunctos galbano. medetur et a scorpione percussis. bibitur et in difficili partu fabae magnitudine in cyatho vini, vulvasque conversas corrigit, cum murra autem et vino mortuos partus extrahit. adversatur et venenis, maxime toxicis, cum murra et vino. serpentes oleo et spondylio mixto tactu necat. nocere urinae existimatur.
similis hammoniaci natura atque lacrimae, probandae ut diximus. mollit, calefacit, discutit, dissolvit. claritati visus in collyriis convenit, pruritum, cicatrices, albugines oculorum tollit, dentium dolores sedat, efficacius accensum. prodest dyspnoicis, pleuriticis, pulmonibus, vesicis, urinae cruentae, lieni, ischiadicis potum - sic et alvum solvit - , articulis et podagrae cum pari pondere picis aut cerae et rosaceo coctum. maturat panos, extrahit clavos cum melle; sic et duritias emollit; lieni cum aceto et cera cypria vel rosaceo efficacissime inponitur. lassitudines perungui cum aceto et oleo exiguoque nitro utile.
et styracis naturam in peregrinis arboribus exposuimus. placet praeter illa, quae diximus, maxime pinguis, purus, albicantibus fragmentis. medetur tussi, faucibus, pectoris vitiis, vulvae praeclusae duritieve laboranti, ciet menses potu adposituque, alvum mollit. invenio potu modico tristitiam animi resolvi, largiore contrahi. sonitus aurium emendat infusu, strumas illitu nervorumque nodos. adversatur venenis, quae frigore necent, ideo et cicutae.
spondylium una demonstratum infunditur capitibus phreneticorum et lethargicorum, item capitis doloribus longis cum oleo vetere; bibitur et in iocinerum vitiis, morbo regio, comitialibus, orthopnoicis, vulvarum strangulatione, quibus et suffitu prodest. alvum mollit. illinitur ulceribus, quae serpunt, cum ruta. flos auribus purulentis efficaciter infunditur, sed sucus, cum exprimitur, integendus est, quoniam mire adpetitur a muscis et similibus. radix derasa et in fistulas coniecta callum earum erodit. auribus quoque instillatur cum suco. datur et ipsa contra morbum regium et in iocineris vitio et vulvarum. capillos crispos facit peruncto capite.
sphagnos sive sphacos sive bryon et in gallia, ut indicavimus, nascitur, vulvis insidentium utilis, item genibus et feminum tumoribus mixtus nasturtio et aquae salsae tritus. cum vino autem et resina sicca potus urinam pellit celerrime. hydropicos inanit cum vino et iuniperis tritus ac potus.
terebinthi folia et radix collectionibus inponuntur. decoctum eorum stomachum firmat. semen in capitis dolore bibitur in vino et contra difficultatem urinae, ventrem leniter emollit, venerem excitat.
piceae et laricis folia trita ... et in aceto decocta dentium dolori. prodest cinis corticum intertrigini, ambustis; potus alvum sistit, urinam movet, suffitu vulvas corrigit. piceae folia privatim iocineri utilia sunt drachmae pondere in aqua mulsa pota. silvas eas dumtaxat, quae picis resinaeque gratia radantur, utilissimas esse phthisicis aut qui longa aegritudine non recolligant vires satis constat et illum caeli ae+ra plus ita quam navigationem aegyptiam proficere, plus quam lactis herbidos per montium aestiva potus.
chamaepitys latine abiga vocatur propter abortus, ab aliis tus terrae, cubitalibus ramis, flore pinus et odore. altera brevior et incurva, ... similis. tertia eodem odore et ideo nomine quoque, parvola, cauliculo digitali, foliis scabris, exilibus, albis, in petris nascens, omnes herbae, sed propter cognationem nominis non differendae. prosunt adversus scorpionum ictus, item iocineri inlitae cum palmis aut cotoneis; renibus et vesicae decoctum earum cum farina hordeacea. morbo quoque regio et urinae difficultatibus ex aqua decoctae bibuntur. novissima contra serpentes valet cum melle; sic et adpositu vulvas purgat. sanguinem densatum extrahit pota. sudores facit perunctis ea, peculiariter renibus utilis. fiunt ex ea et hydropicis pilulae cum fico alvum trahentes. lumborum dolorem victoriati pondere in vino finit et tussim recentem. mortuos partus ex aceto cocta et pota eicere protinus dicitur.
cum honore et pityusa simili de causa dicetur, quam quidam in tithymali genere numerant. frutex est similis piceae, flore parvo, purpureo. bilem et pituitam per alvum detrahit radix decocti hemina aut seminis lingula in balanis. folia in aceto decocta furfures cutis emendant, mammas quoque mixto rutae decocto et tormina et serpentium ictus et in totum collectiones incipientes.
resinam supra dictis arboribus gigni docuimus et genera eius et nationes in ratione vini ac postea in arboribus. summae species duae, sicca et liquida. sicca e pinu et picea fit, liquida terebintho, larice, lentisco, cupresso; nam et hae ferunt in asia ac syria. falluntur qui eandem putant esse e picea atque larice; picea enim pinguem et turis modo sucosam fundit, larix gracilem ac mellei coloris, virus redolentem. medici liquida raro utuntur et in ovo fere, e larice propter tussim ulceraque viscerum - nec pinea magnopere in usu - , ceteris non nisi coctis. et coquendi genera satis demonstravimus.
arborum differentia placet terebinthina odoratissima atque levissima, nationum cypria et syriaca, utraque mellis attici colore, sed cypria carnosior crassiorque. in sicco genere quaerunt ut sit candida, pura, perlucida, in omni autem ut montana potius quam campestris, item aquilonia potius quam ab alio vento. resolvitur resina ad vulnerum usus et malagmata oleo, in potiones amygdalis amaris. natura in medendo contrahere vulnera, purgare, discutere collectiones. lenit pectoris vitia terebinthina; inlinitur eadem calida membrorum doloribus spasticisque - in sole abluitur - et totis corporibus mangonum maxime cura ad gracilitatem emendandam, spatiis ita laxantium cutem per singula membra, capacioraque ciborum facienda corpora. proximum locum optinet e lentisco. inest ei vis adstringendi, movet et ante ceteras urinam. reliquae ventrem emolliunt, cruda concocunt, tussim veterem sedant, vulvae onera extrahunt etiam suffitae. privatim adversantur visco, panos et similia cum sebo taurino et melle sanant. palpebras lentiscina commodissime replicat, fractis quoque utilissima et auribus purulentis, item in pruritu genitalium. pinea capitis vulneribus optime medetur.
pix quoque unde et quibus conficeretur modis indicavimus et eius duo genera, spissum liquidumque. spissarum utilissima medicinae bruttia, quoniam pinguissima et resinosissima utrasque praebet utilitates, ob id et magis rutila quam ceterae. id enim quod in hoc adiciunt, ex mascula arbore meliorem esse, non arbitror posse intellegi. picis natura excalfacit, explet. adversatur privatim cerastae morsibus cum polenta, item anginae cum melle, destillationibus et sternumentis a pituita. auribus infunditur cum rosaceo, inlinitur cum cera. sanat lichenas, alvum solvit, excreationes pectoris adiuvat ecligmate aut inlitis tonsillis cum melle; sic et ulcera purgat, explet. cum uva passa et axungia carbunculos purgat et putrescentia ulcera; quae vero serpunt, cum pineo cortice aut sulpure. phthisicis cyathi mensura quidam dederunt et contra veterem tussim. rhagadas sedis et pedum panosque et ungues scabros emendat, vulvae duritias et conversiones, item odore lethargicos. strumas cum farina hordeacea et pueri inpubis urina decocta ad suppurationem perducit. et ad alopecias sicca pice utuntur, ad mulierum mammas bruttia ex vino subfervefacta cum polline farraceo quam calidissimis linteis inpositis.
liquida pix oleumque, quod pisselaeon vocant, quemadmodum fieret diximus. quidam iterum decocunt et vocant palimpissam. liquida anginae perunguntur intus et uva, ... aurium dolores, claritatem oculorum, oris circumlitiones, suspiriosos, vulvas, tussim veterem et crebras exscreationes pectoris, spasmos, tremores, opisthotonos, paralysis, nervorum dolores, praestantissimum ad canum et iumentorum scabiem.
est et pissasphaltos, mixta bitumini pice naturaliter ex apolloniatarum agro - quidam ipsi miscent - , praecipuum ad scabiem pecorum remedium aut si fetus mammas laeserit. nativum optimum ex eo, quod, cum fervet, innatat.
zopissam eradi navibus diximus, cera marino sale macerata. optima haec a tirocinio navium. additur autem in malagmata ad discutiendas collectiones.
taedae ... decoctaeque in aceto dentium dolores efficaciter colluunt.
lentisci arboris et semen et cortex et lacrima urinam cient, alvum sistun
t; decoctum eorum ulcera, quae serpunt, fotu. inlinitur in umidis et igni sacro, gingivas conluit. folia dentibus in dolore atteruntur; mobiles decocto colluuntur; capillum tingunt. lacrima sedis vitiis prodest, cum quid siccari excalfierive opus sit. decoctum et e lacrima stomacho utile, ructum et urinam movens. quod et capitis doloribus cum polenta illinitur. folia tenera oculis inflammatis illinuntur. mastiche lentisci replicandis palpebris et ad extendendam cutem in facie et zmegmata adhibetur et sanguinem reicientibus, tussi veteri et ad omnia, quae acaciae vis. medetur et attritis partibus sive oleo e semine eius facto ceraeque mixto sive foliis ex oleo decoctis, si hae cum aqua ita foveantur. scio democratem medicum in valitudine considiae, m. servili consularis filiae, omnem curationem austeram recusantis diu efficaciter usum lacte caprarum, quas lentisco pascebat.
platani adversantur vespertilionibus, pilulae earum in vino potae #1108 iiii pondere omnibus serpentium et scorpionum venenis, item ambustis. tunsae autem cum aceto acri magisque scillite sanguinem omnem sistunt et lentiginem et carcinomata malandriasque veteres addito melle emendant. folia autem et cortex inlinuntur collectionibus et suppurationibus, his et decoctum eorum, corticis autem in aceto dentium remedium est, foliorum tenerrima in vino albo decocta oculorum. lanugo foliorum auribus et oculis inutilis. cinis pilularum sanat ambusta igni vel frigore. cortex e vino scorpionum ictus restinguit.
fraxinus quam vim adversus serpentes haberet indicavimus. semen foliis eius inest, quo medentur iocineris, laterum doloribus in vino, aquam, quae subit cutem, extrahunt. corpus obesum levant onere sensim ad maciem reducentibus isdem foliis cum vino tritis ad virium portionem, ita ut puero v folia iii cyathis diribeantur, robustioribus vii folia quinis vini. non omittendum ramenta eius et scobem a quibusdam cavenda praedici.