Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 366
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 366

by Pliny the Elder


  herba sabina, brathy appellata a graecis, duorum generum est, altera tamarici folio similis, altera cupresso; quare quidam creticam cupressum dixerunt. a multis in suffitus pro ture adsumitur, in medicamentis vero duplicato pondere eosdem effectus habere quos cinnamum traditur. collectiones minuit et nomas conpescit, inlita ulcera purgat, partus emortuos adposita extrahit et suffita. inlinitur igni sacro et carbunculis cum melle; ex vino pota regio morbo medetur. gallinacii generis pituitas fumo eius herbae sanari tradunt.

  similis herbae huic sabinae est selago appellata. legitur sine ferro, dextra manu per tunicam operta, sinistra eruitur velut a furante, candida veste vestito pureque lautis nudis pedibus, sacro facto, priusquam legatur, pane vinoque; fertur in mappa nova. hanc contra perniciem omnem habendam prodidere druidae gallorum et contra omnia oculorum vitia fumum eius prodesse.

  iidem samolum herbam nominavere nascentem in umidis, et hanc sinistra manu legi a ieiunis contra morbos suum boumque, nec respicere legentem neque alibi quam in canali deponere, ibi conterere poturis.

  cummium genera diximus. in his maiores effectus melioris cuiusque erunt. dentibus inutiles sunt, sanguinem coagulant et ideo reicientibus sanguinem prosunt, item ambustis, arteriae vitiis inutiles, urinam cient, amaritudines hebetant. adstrictoriis ceteris, quae ex amygdala amara est spissandisque visceribus efficacior, habet excalfactorias vires. proponuntur prunorum etiam et cerasorum ac vitium. siccant inlitae et adstringunt, ex aceto vero infantium lichenes sanant, prosunt et tussi veteri iiii obolis in mixto potis. creduntur et colorem gratiorem facere ciborumque adpetentiam et calculosis prodesse cum passo potae. oculorum et vulnerum utilitatibus maxime conveniunt.

  spina arabica - spinae aegyptiae laudes in odorum loco diximus - et ipsa astringit spissatque destillationes omnes et sanguinis excreationes mensumque abundantiam, etiamnum radice valentior.

  spinae albae semen contra scorpiones auxiliatur. corona ex ea inposita capitis dolores minuit. - est huic similis quam graeci acanthion vocant, minoribus multo foliis, aculeatis per extremitates et araneosa lanugine obductis, qua collecta etiam vestes quaedam bombycinis similes fiunt in oriente. ipsa folia vel radices ad remedia opisthotoni bibuntur.

  et acacia e spina fit in aegypto, alba nigraque arbore, item viridi, sed longe meliore prioribus. fit et in galatia, deterrima spinosiore arbore. semen omnium lenticulae simile, minore tantum et grano et folliculo. colligitur autumno, ante collectum nimio validius spissat. sucus ex folliculis aqua caelesti perfusis, mox in pila tusis exprimitur organis, tunc densatur in sole mortariis in pastillos. fit et foliis minus efficax. ad coria perficienda semine pro galla utuntur. foliorum sucus et galaticae acaciae nigerrimus inprobatur, item qui valde rufus. purpurea aut leucophaea et quae facillime diluitur - vis summa ad spissandum refrigerandumque est - oculorum medicamentis ante alia utiles. lavantur in eos usus pastilli, ab aliis torrentur, ab aliis peruruntur. capillum tingunt, sanant ignem sacrum, ulcera, quae serpunt, et umida vitia corporis, collectiones, articulos contusos, perniones, pterygia. abundantiam mensum in feminis sistunt vulvamque et sedem procidentes, item oculos, oris ulcera et genitalium.

  vulgaris quoque haec spina, ex qua aenae fulloniae inplentur, radicis usus habet. per hispanias quidem multi et inter odores et ad unguenta utuntur illa, aspalathum vocantes. est sine dubio hoc nomine spina silvestris in oriente, ut diximus, candida, magnitudine arboris iustae, sed et frutex humilior, aeque spinosus, in nisyro et rhodiorum insulis, quem alii erysisceptrum, alii phasganon, syri diaxylon vocant. optimus qui minime ferulaceus, rubens aut in purpuram vergens detracto cortice. nascitur pluribus locis, sed non ubique odoratus. quam vim haberet caelesti arcu in eum innixo diximus. sanat taetra oris ulcera et ozaenas, genitalia exulcerata aut carbunculantia, item rhagadia, inflationes potu discutit et strangurias. cortex sanguinem reddentibus medetur. decoctum eius alvum sistit. similia praestare silvestrem quoque putant.

  spina et appendix appellata, quoniam bacae puniceo colore in ea appendices vocantur. hae crudae per se et aridae decoctae in vino alvum citam ac tormina conpescunt. - pyracanthae bacae contra serpentium ictus bibuntur.

  paliurus quoque spinae genus est. semen eius afri zuram vocant, contra scorpiones efficacissimum, item calculosis et tussi. folia adstrictoriam vim habent. radix discutit panos, collectiones, vomicas, urinas trahit pota. decoctum eius in vino alvum sistit, serpentibus adversatur. radix praecipue datur in vino.

  aquifoliae folia contusa addito sale articulorum morbis prosunt, bacae purgationi feminarum, coeliacis, dysintericis, cholericis. in vino potae sistunt alvum. radix decocta et inlita extrahit infixa corpori, utilissima et luxatis tumoribusque. aquifolia arbor in domo aut villa sata veneficia arcet. flore eius aquam glaciari pythagoras tradit; item baculum ex ea factum in quodvis animal emissum, etiamsi citra ceciderit defectu mittentis, ipsum per sese cubito propius adlabi; tam praecipuam naturam inesse arbori. - taxi arboris fumus necat mures.

  nec rubos ad maleficia tantum genuit natura, ideoque et mora his, hoc est vel hominibus cibos, dedit. vim habent siccandi, adstringendi, gingivis, tonsillis, genitalibus accommodatissimi. adversantur serpentium sceleratissimis, haemorrhoidi et presteri, flos aut mora scorpionibus. vulnera sine collectionum periculo iungunt. urinas cient. caules eorum teneri tunduntur exprimiturque sucus, mox sole cogitur in crassitudinem mellis; singulari remedio contra mala oris oculorumque, sanguinem exscreantes, anginas, vulvas, sedes, coeliacos intellegitur potus aut inlitus. oris quidem vitiis etiam folia commanducata prosunt et ulceribus manantibus aut quibuscumque in capite inlinuntur. cardiacis sic vel per se inponuntur a mamma sinistra, item stomacho in doloribus oculisque procidentibus. instillatur sucus eorum et auribus. sanat condylomata cum rosaceo cerato. cauliculorum ex vino decoctum uvae praesentaneum remedium est. iidem per se in cibo sumpti cymae modo aut decocti in vino austero labantes dentes firmant. alvum sistunt et profluvia sanguinis; dysintericis prosunt. siccantur in umbra, ut cinis crematorum uvam reprimat. folia quoque arefacta et contusa iumentorum ulceribus utilia traduntur. mora, quae in iis nascuntur, vel efficaciorem stomaticen praebuerint quam sativa morus. eadem compositione vel cum hypocisthide tantum et melle bibuntur in cholera et a cardiacis et contra araneos. inter medicamenta, quae styptica vocant, nihil efficacius rubi mora ferentis radice decocta in vino ad tertias partes, ut colluantur eo oris ulcera et sedis foveantur, quae tanta vis est, ut spongeae ipsae lapidescant.

  alterum genus rubi, in quo rosa nascitur, gignit pilulam castaneae similem, calculosis praecipuo remedio - alia est cynorrhoda, quam proximo dicemus volumine - ; cynosbaton, alii cynapanxin, alii neurospaston vocant. folium habet vestigio hominis simile. fert et uvam nigram, in cuius acino nervum habet, unde neurospastos dicitur tota, alia quam cappari, quod medici cynosbaton appellarunt. huius thyrsus ad remedia splenis et inflationes conditus ex aceto manditur. nervus eius cum mastiche chia commanducatus os purgat. ruborum rosa alopecias cum axungia emendat. mora capillum tingunt cum omphacino oleo. flos mori messe colligitur; candidus pleuriticis praecipuus ex vino potus, item coeliacis. radix ad tertias decocta alvum sistit et sanguinem, item dentes collutos decocto. eodem suco foventur sedis atque genitalium ulcera. cinis e radice reprimit uvam.

  idaeus rubus appellatus est, quoniam in ida non alius nascitur. est autem tenerior ac minor, rarioribus calamis innocentioribusque, sub arborum umbra nascens. huius flos cum melle epiphoris inlinitur et ignibus sacris, stomachicisque ex aqua bibendus datur. cetera eadem praestat, quae supra dicta.

  inter genera ruborum rhamnos appellatur a graecis, candidior, fruticosior et ramos spargens rectis aculeis, non, ut ceteri, aduncis, foliis maioribus. alterum genus eius silvestre, nigrius et quadamtenus rubens; fert veluti folliculos. huius radice decocta in aqua fit medicamentum, quod vocatur lycium. semen secundas trahit. alter ille candidior adstringit magis, refrigerat, collectionibus et vulneribus adcommodatior. folia utriusque et cruda et decocta inlinuntur cum oleo.

  lycium praestantius spina fieri tradunt, quam et pyxacanthon chironian vocant, qualem in indicis arboribus diximus, quoniam longe praestantissimum existimatu
r indicum. coquuntur in aqua tusi rami radicesque summae amaritudinis aereo vase per triduum iterumque exempto ligno, donec mellis crassitudo fiat. adulteratur amaris sucis, etiam amurca et felle bubulo. spuma eius ac flos quidam oculorum medicamentis additur. reliquo suco faciem purgat et psoras sanat, erosos angulos oculorum veteresque fluctiones, aures purulentas, tonsillas, gingivas, tussim, sanguinis excreationes fabae magnitudine devoratum aut, si ex vulneribus fluat, inlitum, rhagadia, genitalium ulcera, attritus, ulcera recentia et serpentia ac putrescentia, in naribus clavos, suppurationes. bibitur et mulieribus in lacte contra profluvia. indici differentia glaebis extrinsecus nigris, intus rufis, cum fregeris, cito nigrescentibus. adstringit vehementer cum amaritudine. ad eadem omnia utile est, sed praecipue ad genitalia.

  sunt qui et sarcocollam spinae lacrimam putent, pollini turis similem, cum quadam acrimonia dulcem, cumminosam. sistit fluctiones, inlinitur infantibus maxime. vetustate et haec nigrescit, melior quo candidior.

  unum etiamnum arborum medicinis debetur nobile medicamentum, quod oporicen vocant. fit ad dysintericos stomachique vitia in congio musti albi lento vapore decoctis malis cotoneis v cum suis seminibus, punicis totidem, sorborum sextario et pari mensura eius, quod rhun syriacam vocant, croci semuncia. coquitur usque ad crassitudinem mellis.

  his subtexemus ea, quae graeci communicatione nominum in ambiguo fecere, anne arborum essent.

  chamaedrys herba est, quae latine trixago dicitur. aliqui eam chamaeropem, alii teucriam appellavere. folia habet magnitudine mentae, colore et divisura quercus - alii serrata et ab eo serram inventam esse dixerunt - , flore paene purpureo. carpitur praegnans suco in petrosis, adversus serpentium venena potu inlituque efficacissima, item stomacho, tussi vetustae, pituitae in gula cohaerescenti, ruptis, convulsis, lateris doloribus. lienem consumit, urinam et menses ciet, ob id incipientibus hydropicis efficax, manualibus scopis eius in iii heminis aquae decoctis usque ad tertias. faciunt et pastillos terentes eam ex aqua ad supra dicta. sanat et vomicas et vetera ulcera vel sordida cum melle. fit et vinum ex ea pectoris vitiis. foliorum sucus cum oleo caligines oculorum discutit, ad splenem ex aceto sumitur. excalfacit perunctione.

  chamaedaphne unico ramulo est, cubitali ferme; folia tenuiora lauro; semen rubens adnexum foliis. inlinitur capitis doloribus recens, ardores refrigerat, ad tormina cum vino bibitur. menses sucus eius et urinam ciet potu partusque difficiles in lana adpositus.

  chamelaea similitudinem foliorum oleae habet - sunt autem amara, odorata - , in petrosis, palmum altitudine non excedente. alvum purgat, detrahit pituitam, bilem foliis in ii absinthii partibus decoctis, suco eo cum melle poto. foliis inpositis et ulcera purgantur. aiunt, si quis ante solis ortum eam capiat dicatque ad albugines oculorum se capere, adalligata discuti id vitium, quoquo modo vero collectam iumentorum pecorumque oculis salutarem esse.

  chamaesyce lentis folia habet nihil se adtollentia, in aridis, petrosis, claritati oculorum et contra subfusiones utilis suco ad cicatrices, caligines, nubeculas inuncto. vulvae dolores sedat adposita in linteolo. tollit et verrucas omnium generum inlita. prodest et orthopnoicis.

  chamaecissos spicata est tritici modo, ramulis quinis fere, foliosa - cum floret, existimari potest alba viola - , radice tenui. bibunt ischiadici folia iii obolis in vini cyathis ii septenis diebus, admodum amara potione.

  chamaeleucen apud nos farfarum sive farfugium vocant. nascitur secundum fluvios, folio populi, sed ampliore. radix eius inponitur carbonibus cupressi, atque is nidor per infundibulum bibitur inveteratae tussi.

  chamaepeuce, larici folio similis, lumborum et spinae doloribus propria est. - chamaecyparissos herba ex vino pota contra venena serpentium omnium scorpionumque pollet. - ampeloprason in vinetis nascitur, foliis porri, ructu gravis, contra serpentium ictus efficax. urinam et menses ciet, eruptiones sanguinis per genitale inhibet potum inpositumque. datur et a partu mulieribus et contra canis morsus. - ea quoque, quae stachys vocatur, porri similitudinem habet, longioribus foliis pluribusque et odoris iucundi colorisque in luteum inclinati. pellit menstrua.

  clinopodium alii cleopiceton, alii zopyrontion, alii ocimoides appellant, serpyllo similem, surculosam, palmi altitudine, in petrosis, orbiculato foliorum ambitu speciem lecti pedum praebentem. bibitur ad convulsa, rupta, strangurias, serpentium ictus, item decoctae sucus.

  nunc subtexemus herbas mirabiles quidem, sed minus claras, nobilibus in sequentia volumina dilatis.

  centunculum vocant nostri, foliis ad similitudinem capitis paenularum, iacentem in arvis, graeci clematidem, egregii effectus ad sistendam alvum in vino austero. idem sanguinem sistit tritus oxymelitis aut aquae calidae cyathis v denarii unius pondere, sic et ad secundas mulierum efficax. - sed graeci clematidas et alias habent, unam quam aliqui aetiten vocant, alii laginen, nonnulli tenuem scamoniam. ramos habet pedales, foliosos, non dissimiles scamoniae, nisi quod nigriora minoraque sunt folia. invenitur in vineis arvisque. estur ut olus cum oleo ac sale; alvum ciet. eadem dysintericis cum lini semine ex vino austero sorbetur. folia epiphoris inponuntur cum polenta subposito udo linteolo. strumas inposita ad suppurationem perducunt, deinde axungia adiecta percurant; item haemorrhoida cum oleo viridi, phthisicos iuvant cum melle. lactis quoque ubertatem faciunt in cibis et infantibus inlita capillum alunt, ex aceto edentium venerem stimulant. - est alia clematis aegyptia cognomine, quae ab aliis daphnoides, ab aliis polygonoides vocatur, folio lauri, longa tenuisque, adversus serpentes et privatim aspidas ex aceto pota efficax.

  aegyptus hanc maxime gignit, quae et aron, de qua inter bulbos diximus, magnae cum dracontio litis; quidam enim eandem esse dixere. glaucias satu discrevit, dracontium silvestrem aron pronuntiando. aliqui radicem aron appellarunt, caulem vero dracontium, in totum alium, si modo hic est qui apud nos dracunculus vocatur. namque aros radicem nigram in latitudinem rotundam habet multoque maiorem et qua manus inpleatur, dracunculus subrutilam et draconis convoluti modo, unde et nomen. quin et ipsi graeci inmensam posuere differentiam: semen dracunculi fervens mordaxque tradendo tantumque et virus, ut olfactum gravidis abortum inferret, aron miris laudibus tulere, primum in cibis feminam praeferentes, quoniam mas durior esset et in coquendo lentior; pectoris vitia purgare, aridum potioni inspersum aut ecligmate urinam et menses ciere, sic et in oxymelite potum. stomacho interaneisque exulceratis ex lacte ovillo bibendum, ad tussim in cinere coctum dedere ex oleo. alii coxere in lacte, ut decoctum biberetur. epiphoris elixum inposuere, item suggillatis, tonsillis. glaucias ex oleo haemorrhoidum vitio infudit, lentigines ex melle inlinens. laudavit et pro antidoto contra venena, pleuriticis, peripneumonicis quo tussientibus modo. semen intritum cum oleo aut rosaceo infudit aurium dolori. dieuches tussientibus aut suspiriosis et orthopnoicis et pura excreantibus farinae permixtum pane cocto dedit, diodotus phthisicis e melle ecligmate et pulmonis vitiis, ossibus etiam fractis inposuit. partus omnium animalium extrahit naturae circumlitum. sucus radicis cum melle attico oculorum caligines, stomachi vitia discutit, tussim decocti ius cum melle. ulcera omnium generum, sive phagedaenae sint sive carcinomata sive serpant sive polypi in naribus, sucus mire sanat. folia ambustis prosunt ex vino et oleo cocta. alvum inaniunt ex sale et aceto sumpta et luxatis cum melle cocta prosunt, item articulis podagricis cum sale recentia vel sicca. hippocrates utralibet ad collectiones cum melle inposuit. ad menses trahendos seminis vel radicis drachmae ii in vini cyathis ii sufficiunt. eadem potio, si a partu non purgentur, et secundas trahit. hippocrates et radicem ipsam adposuit. dicunt et in pestilentia salutarem esse in cibis. ebrietatem discutit. serpentes nidore, cum crematur, privatim aspidas, fugat aut inebriat ita, ut torpentes inveniantur. perunctos quoque aro e laureo oleo fugiunt. ideo et contra ictus dari potui in vino nigro putant utile. in foliis ari caseus optime servari traditur.

  dracunculus, quem dixi, hordeo maturescente effoditur luna crescente. omnino habentem serpentes fugiunt. adeo percussis prodesse potum aiunt; maiorem vim esse, si ferro non attingatur. sucus eius et aurium dolori prodest. id autem, quod graeci dracontion vocant, triplici effigie demonstratum mihi est: foliis betae, non sine thyrso, flore purpureo; hoc
est simile aro. alii radice longa veluti signata articulosaque monstravere, ternis omnino cauliculis, foliis, decoqui ex aceto contra serpentium ictus iubentes. tertia demonstratio fuit folio maiore quam cornus, radicis harundineae, totidem, ut adfirmabant, geniculatae nodis, quot haberet annos, totidemque esse folia; hi ex vino vel aqua contra serpentes dabant.

  est et aris, quae in eadem aegypto nascitur, similis aro, minor tantum minoribusque foliis et utique radice, quae tamen olivae grandis magnitudinem inpleat, alba geminum caulem, altera unum tantum emittens. medetur utraque ulceribus manantibus, item ambustis ac fistulis collyrio inmisso. nomas sistunt inlitu decoctarum in aqua et postea tritarum rosaceo addito. sed unum miraculum ingens, contacto genitali cuiusque feminini sexus animal in perniciem agi.

  myriophyllon, quod nostri milifolium vocant, caulis est teneri, similis feniculo, plurimis foliis, unde et nomen accepit. nascitur in palustribus, magnifici usus ad vulnera cum aceto. bibitur ad difficultates urinae et vesicae aut suspiria praecipitatisque ex alto. eadem efficacissima ad dentium dolores. etruria hoc nomine appellat herbam in pratis tenuem, a lateribus capillamenti modo foliosam, eximii usus ad vulnera, boum nervos abscisos vomere solidari ea rursusque iungi addita axungia adfirmans.

  pseudobunion napi folia habet, fruticans palmi altitudine, laudatissima in creta. contra tormina, stranguriam, laterum praecordiorumque dolores bibuntur rami eius quini senive.

  myrris, quam alii myrrizan, alii myrran vocant, simillima est cicutae caule foliisque et flore, minor tantum et exilior, cibo non insuavis. ciet menstrua et partus cum vino. aiunt eandem potam in pestilentia salutarem esse. subvenit et phthisicis in sorbitione data. aviditatem cibi facit, phalangiorum morsus restinguit. ulcera quoque in facie aut capite sucus eius in aqua triduo maceratae sanat.

  oenobreches folia lentis habet, longiora paulo, florem rubentem, radicem exiguam et gracilem. nascitur circa fontes. siccata in farinae modum et inspersa vino albo strangurias finit, alvum sistit. sucus eius perunctis cum oleo sudores movet.

 

‹ Prev