in promisso herbarum mirabilium occurrit aliqua dicere et de magicis. quae enim mirabiliores primi eas in nostro orbe celebravere pythagoras atque democritus, consectati magos.
coracesia et calicia pythagoras aquam glaciari tradit, quarum mentionem apud alios non reperio, nec apud eum alia de his. idem minyada appellat et nomine alio corinthiam, cuius decocto in aqua suco protinus sanari ictus serpentium, si foveantur, dicit. eundem effusum in herba qui vestigio contigerint aut forte respersos insanabili leto perire, monstrifica prorsus natura veneni praeterquam contra venena. ab eodem pythagora aproxis appellatur herba, cuius radix e longinquo concipiat ignes, ut naphtha, de qua in terrae miraculis diximus. idem tradit, si qui morbi humano corpori inciderint florente brassica, quamvis sanatos admonitionem eorum sentire, quotiens floreat; item si florente acciderint aut frumento aut cicuta aut viola, similem conditionem habere. nec me fallit hoc volumen eius a quibusdam cleemporo medico adscribi, verum pythagorae pertinax fama antiquitasque vindicant, et id ipsum auctoritatem voluminum adfert, si quis alius curae suae opus illo viro dignum iudicavit, quod fecisse cleemporum, cum alia suo et nomine ederet, quis credat
democriti certe chirocmeta esse constat. at in his ille post pythagoram magorum studiosissimus quanto portentosiora tradit! ut aglaophotim herbam, quae admiratione hominum propter eximium colorem acceperit nomen, in marmoribus arabiae nascentem persico latere, qua de causa et marmaritim vocari; hac magos uti, cum velint deos evocare. - achaemenida, colore electri, sine folio nascentem taradastilis indiae, qua pota in vino noxii per cruciatus confiteantur omnia per varias numinum imaginationes; eandem hippophobada appellat, quoniam equae praecipue caveant eam. - theombrotion xxx schoenis a choaspe nasci, pavonis picturis similem, odore eximio; hanc a regibus persarum bibi contra omnia corporum incommoda; a stabilitate mentis et iustitiae, eandem semnion a potentiae maiestate appellari. - aliam deinde adamantida, armeniae cappadociaeque alumnam; hac admota leones resupinari cum hiatu lasso. nominis causam esse quod conteri nequeat. - arianida in arianis gigni, igneam colore; colligi, cum sol in leone sit. huius tactu peruncta oleo ligna accendi. - therionarca in cappadocia et mysia nascente omnes feras torpescere nec nisi hyaenae urina adspersa recreari. aethiopida in meroe nasci, ob id et meroida appellari, folio lactucae, hydropicis utilissimam e mulso potam; ophiusam in elephantine eiusdem aethiopiae, lividam difficilemque aspectu, qua pota terrorem minasque serpentium obversari ita, ut mortem sibi eo metu consciscant; ob id cogi sacrilegos illam bibere. adversari ei palmeum vinum. - thalassaeglen circa indum amnem inveniri, quae ob id nomine alio potamaugis appellatur; hac pota lymphari homines obversantibus miraculis. - theangelida in libano syriae, dicte cretae montibus et babylone et susis persidis nasci, qua pota magi divinent; gelotophyllida in bactris et circa borysthenen. haec si bibatur cum murra et vino, varias obversari species ridendique finem non fieri nisi potis nucleis pineae nucis cum pipere et melle in vino palmeo. - hestiaterida a convictu nominari in perside, quoniam hilarentur illa, eandem protomediam, qua primatum apud reges obtineant; casigneten, quoniam secum ipsa nascatur nec cum aliis ullis herbis, eandem dionysonymphadem, quoniam vino mira conveniat. - helianthes vocat in themiscyrena regione et ciliciae montibus maritimis, folio myrti. hac cum adipe leonino decocta, addito croco et palmeo vino, perungui magos et persarum reges, ut fiat corpus aspectu iucundum; ideo eandem heliocallida nominari. - hermesias ab eodem vocatur ad liberos generandos pulchros bonosque non herba, sed conpositio e nucleis pineae nucis tritis cum melle, murra, croco, vino palmeo, postea admixto theombrotio et lacte. bibere generaturos iubet et a conceptu, puerperas partum nutrientes; ita fieri excellentes animi et formae bonis. atque harum omnium magica quoque vocabula ponit.
adiecit his apollodorus adsectator eius herbam aeschynomenen, quoniam adpropinquante manu folia contraheret, aliam crocida, cuius tactu phalangia morerentur, crateuas onothurin, cuius aspersu e vino feritas omnium animalium mitigaretur, anacampseroten celeber arte grammatica paulo ante, cuius omnino tactu redirent amores vel cum odio depositi. et abunde sit hactenus attigisse insignia magorum in herbis alia de his aptiore dicturis loco.
eriphiam multi prodidere. scarabaeum haec in avena habet sursum deorsum decurrentem cum sono haedi, unde et nomen accepit. hac ad vocem nihil praestantius esse tradunt.
herba lanaria ovibus ieiunis data lactis abundantiam facit. - aeque nota lactoris vulgo est, plena lactis quod degustatum vomitiones concitat. eandem hanc aliqui esse dicunt, alii similem illi, quam militarem vocant, quoniam vulnus ferro factum nullum non intra dies v sanet ex oleo inposita.
celebratur autem et a graecis stratiotes, sed ea in aegypto tantum et inundatione nili nascitur, aizoo similis, ni maiora haberet folia. refrigerat mire et vulnera sanat ex aceto inlita, item ignes sacros et suppurationes. sanguinem quoque, qui defluit a renibus, pota cum ture masculo mirifice sistit.
herba in capite statuae nata, collecta in vestis alicuius pannum et inligata lino rufo, capitis dolorem confestim sedare traditur. - herba quaecumque e rivis aut fluminibus ante solis ortum collecta ita, ut nemo colligentem videat, adalligata laevo bracchio ita, ut aeger quid sit illud ignoret, tertianas arcere traditur. - lingua herba nascitur circa fontes. radix eius conbusta et trita cum adipe suis - adiciunt ut nigra sit et sterilis - alopecias emendat unguentium in sole. - cribro in limite abiecto herbae intus extantes decerptae adalligataeque gravidis partus adcelerant. - herba, quae gignitur super fimeta ruris, contra anginas efficacissime pollet ex aqua pota. - herba, iuxta quam canes urinam fundunt, evulsa ne ferro attingatur, luxatis celerrime medetur.
rumpotinum arborem demonstravimus inter arbusta. iuxta hanc viduam vite nascitur herba, quam galli rodarum vocant. caulem habet virgae ficulneae modo geniculatum, folia urticae in medio exalbida, eadem procedente tempore tota rubentia, florem argenteum, praecipua contra tumores fervoresque et collectiones cum axungia vetere tusa ita, ut ferro non attingatur. qui perunctus est, despuit ad suam dexteram terna. efficacius remedium esse aiunt, si tres trium nationum homines perungant dextrorsus.
herba impia vocatur incana, roris marini aspectu, thyrsi modo vestita atque capitata. inde alii ramuli exsurgunt sua capitula gerentes; ob id impiam appellavere, quoniam liberi super parentem excellant. alii potius ita appellatam, quoniam nullum animal eam attingat, existimavere. haec inter duos lapides trita fervet praecipuo adversus anginas suco, lacte et vino admixto. mirum traditur, numquam eo morbo temptari qui gustaverint; itaque et subus dari, quaeque medicamentum id noluerint haurire, eo morbo interimi. sunt qui avium nidis inseri aliquid ex ea putent atque ita non strangulari pullos avidius devorantes.
veneris pectinem appellant a similitudine pectinum, cuius radix cum malva tusa omnia corpori infixa extrahit. - veterno liberat quae exedum vocatur. - notia herba coriariorum officinis familiaris est aliis aliisve nominibus; efficacissimam adversus scorpionem esse potam e vino aut posca reperio.
philanthropon herbam graeci appellant nasute, quoniam vestibus adhaerescat. ex hac corona inposita capitis dolores sedat. - nam quae canaria appellatur lappa, cum plantagine et milifolio trita ex vino carcinomata sanat, ternis diebus soluta. medetur et subus, effossa sine ferro, addita in colluviem poturis vel ex lacte ac vino. quidam adiciunt effodientem dicere oportere: “haec est herba argemon, quam minerva repperit subus remedium, quae de illa gustaverint”.
tordylon alii semen silis esse dixerunt, alii herbam per se, quam et syreon vocaverunt. neque aliud de ea proditum invenio quam in montibus nasci, conbustam potu ciere menses et pectoris excreationes, efficaciore etiamnum radice; suco eius ternis obolis hausto renes sanari; addi radicem eius et in malagmata.
gramen ipsum inter herbas vulgatissimum geniculatis serpit internodiis crebroque ab his et ex cacumine novas radices spargit. folia eius in reliquo orbe in exilitatem fastigantur, in parnaso tantum hederacia specie densius quam usquam fruticant, flore odorato candidoque. iumentis herba non alia gratior, sive viridis sive in feno siccata et, cum detur, adspersa aqua. sucum quoque eius in parnaso excipi tradunt propter ubertatem; dulcis hic est. in vicem eius in reliqua parte terrarum succedit
decoctum ad vulnera conglutinanda, quod et ipsa herba tusa praestat tueturque ab inflammationibus plagas. adicitur decocto vinum ac mel, ab aliquis et turis, piperis, murrae tertiae portiones, rursusque coquitur in aereo vase ad dentium dolores, epiphoras. radix decocta in vino torminibus medetur et urinae difficultatibus ulceribusque vesicae, calculos frangit. semen vehementius urinam inpellit, alvum vomitionesque sistit. privatim autem draconum morsibus auxiliatur. sunt qui genicula viiii vel unius vel e duabus tribusve herbis ad hunc articulorum numerum involvi lana sucida nigra iubeant ad remedia strumae panorumve. ieiunum esse debere qui colligat; ita ire in domum absentis, cui medeatur, supervenientique ter dicere, ieiuno ieiunum medicamentum dare, atque ita adalligare triduoque id facere. quod e graminum genere vii internodia habet, efficacissime capiti contra dolores adalligatur. quidam propter vesicae cruciatus decoctum ex vino gramen ad dimidias a balineis bibi iubent.
sunt qui et aculeatum gramen vocent trium generum. cum in cacumine aculei sunt plurimum quini, dactylon appellant. hos convolutos naribus inserunt extrahuntque sanguinis ciendi gratia. altero, quod est aizoo simile, ad paronychia et pterygia unguium et, cum caro unguibus increvit, utuntur cum axungia, ideo dactylon appellantes, quia digitis medeatur. tertium genus dactyli, sed tenuis, nascitur in parietinis aut tegulis. huic caustica vis est. sistit ulcera, quae serpunt. gramen capiti circumdatum sanguinis e naribus fluctiones sistit. camelos necare traditur in babylonis regione id, quod iuxta vias nascitur.
nec faeno graeco minor auctoritas, quod telin vocant, alii carphos, aliqui buceras, alii aegoceras, quoniam corniculis semen est simile, nos siliciam. quomodo sereretur, docuimus suo loco. vis eius siccare, mollire, dissolvere. sucus decocti feminarum pluribus malis subvenit, sive duritia sive tumor sive contractio sit vulvae: foventur, insidunt; infusum quoque prodest. furfures in facie extenuat. spleni addito nitro decoctum et inpositum medetur, item ex aceto. sic et iocineri decoctum. diocles difficile parientibus semen eius dedit acetabuli mensura tritum in viiii cyathis sapae, ut tertias partes biberent, dein calida lavarentur, et in balineo sudantibus dimidium ex relicto iterum dedit, mox a balineo relicum, pro summo auxilio. farinam faeni cum hordeo aut lini semine decoctam aqua mulsa contra vulvae cruciatus subiecit idem inposuitque imo ventri. lepras, lentigines sulpuris pari portione mixta farinae curavit, nitro ante praeparata cute, saepius die inlinens perunguique prohibens. theodorus faeno miscuit quartam partem purgati nasturci acerrimo aceto ad lepras. timon semen feni acetabuli dimidii mensura cum sapae et aquae viiii cyathis ad menses ciendos dedit potui. nec dubitatur, quin decoctum eius utilissimum sit vulvis interaneisque exulceratis, sicuti semen articulis atque praecordiis; si vero cum malva decoquatur postea addito mulso, potus ante cetera vulvis interaneisque laudatur, quippe cum vapor quoque decocti plurimum prosit. alarumque etiam graveolentiam decoctum faeni semen emendat. farina porrigines capitis furfuresque cum vino et nitro celeriter tollit. in hydromelite autem decocta addita axungia genitalibus medetur, item pano, parotidi, podagrae, chiragrae, articulis, carnibus quae recedunt ab ossibus, aceto vero subacta luxatis. inlinitur et lieni decocta in aceto et melle tantum. carcinomata subacta ex vino purgat, mox addito melle persanat. sumitur et sorbitio e farina ad pectus exulceratum longamque tussim. decoquitur, donec amaritudo desinat; postea mel additur. - nunc ipsa claritas herbarum dicetur.
LIBER XXV
ipsa quae nunc dicetur herbarum claritas, medicinae tantum gignente eas tellure, in admirationem curae priscorum diligentiaeque animum agit. nihil ergo intemptatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occultatum quodque non prodesse posteris vellent. at nos elaborata iis abscondere ac supprimere cupimus et fraudare vitam etiam alienis bonis. ita certe recondunt qui pauca aliqua novere, invidentes aliis, et neminem docere in auctoritatem scientiae est. tantum ab excogitandis novis ac iuvanda vita mores absunt, summumque opus ingeniorum diu iam hoc fuit, ut intra unumquemque recte facta veterum perirent. at, hercules, singula quosdam inventa deorum numero addidere, omnium utique vitam clariorem fecere cognominibus herbarum, tam benigne gratiam memoria referente. non aeque haec cura eorum mira est in iis, quae satu blandiuntur aut cibo invitant: culmina quoque montium invia et solitudines abditas omnesque terrae fibras scrutati invenere, quid quaeque radix polleret, ad quos usus herbarum fila pertinerent, etiam quadripedum pabulo intacta ad salutis usus vertentes.
minus hoc quam par erat nostri celebravere, omnium utilitatium et virtutum rapacissimi, primusque et diu solus idem ille m. cato, omnium bonarum artium magister, paucis dumtaxat attigit, boum etiam medicina non omissa. post eum unus inlustrium temptavit gaius valgius eruditione spectatus inperfecto volumine ad Divum Augustum, inchoata etiam praefatione religiosa, ut omnibus malis humanis illius potissimum principis semper mederetur maiestas.
antea condiderat solus apud nos, quod equidem inveniam, pompeius lenaeus magni libertus, quo primum tempore hanc scientiam ad nostros pervenisse animo adverto. namque mithridates, maximus sua aetate regum, quem debellavit pompeius, omnium ante se genitorum diligentissimus vitae fuisse argumentis, praeterquam fama, intellegitur. uni ei excogitatum cotidie venenum bibere praesumptis remediis, ut consuetudine ipsa innoxium fieret; primo inventa genera antidoti, ex quibus unum etiam nomen eius retinet; illius inventum, sanguinem anatum ponticarum miscere antidotis, quoniam veneno viverent; ad illum asclepiadis medendi arte clari volumina composita extant, cum sollicitatus ex urbe roma praecepta pro se mitteret; illum solum mortalium certum est xxii linguis locutum, nec e subiectis gentibus ullum hominem per interpretem appellatum ab eo annis lvi, quibus regnavit. is ergo in reliqua ingeni magnitudine medicinae peculiariter curiosus et ab omnibus subiectis, qui fuere magna pars terrarum, singula exquirens scrinium commentationum harum et exemplaria effectusque in arcanis suis reliquit, pompeius autem omni praeda regia potitus transferre ea sermone nostro libertum suum lenaeum grammaticae artis iussit vitaeque ita profuit non minus quam reipublicae victoria illa.
praeter hos graeci auctores prodidere, quos suis locis diximus, ex his crateuas, dionysius, metrodorus ratione blandissima, sed qua nihil paene aliud quam difficultas rei intellegatur. pinxere namque effigies herbarum atque ita subscripsere effectus. verum et pictura fallax est coloribus tam numerosis, praesertim in aemulationem naturae, multumque degenerat transcribentium socordia. praeterea parum est singulas earum aetates pingi, cum quadripertitis varietatibus anni faciem mutent.
quare ceteri sermone eas tradidere, aliqui ne effigie quidem indicata et nudis plerumque nominibus defuncti, quoniam satis videbatur potestates vimque demonstrare quaerere volentibus. nec est difficilis cognitio: nobis certe, exceptis admodum paucis, contigit reliquas contemplari scientia antoni castoris, cui summa auctoritas erat in ea arte nostro aevo, visendo hortulo eius, in quo plurimas alebat centesimum annum aetatis excedens, nullum corporis malum expertus ac ne aetate quidem memoria aut vigore concussis. neque aliud mirata magis antiquitas reperietur. inventa iam pridem ratio est praenuntians horas - non modo dies ac noctes - solis lunaeque defectuum; durat tamen tradita persuasio in magna parte vulgi, veneficiis et herbis id cogi eamque unam feminarum scientiam praevalere. certe quid non repleverunt fabulis colchis media aliaeque, in primis itala circe dis etiam adscripta unde arbitror natum, ut aeschylus e vetustissimis in poetica refertam italiam herbarum potentia proderet, multique circeios, ubi habitavit illa, magno argumento etiam nunc durante in marsis, a filio eius orta gente, quoniam esse domitores serpentium constat.
homerus quidem primus doctrinarum et antiquitatis parens, multus alias in admiratione circae, gloriam herbarum aegypto tribuit, cum etiam tum quae rigatur aegyptus illa non esset, postea fluminis limo invecta. herbas certe aegyptias a regis uxore traditas helenae suae plurimas narrat ac nobile illud nepenthes oblivionem tristitiae veniamque adferens et ab helena utique omnibus mortalibus propinandum. primus autem omnium, quos memoria novit, orpheus de herbis curiosius aliqua prodidit. post eum musaeus et hesiodus polium herbam in quantum mirati sint diximus. orpheus et hesiodus suffitiones commendavere. homerus et alias nominatim herbas celebrat, quas suis locis dicemus. ab eo pythagoras claru
s sapientia primus volumen de effectu earum composuit, apollini, aesculapio et in totum dis immortalibus inventione et origine adsignata; composuit et democritus, ambo peragratis persidis, arabiae, aethiopiae, aegypti magis, adeoque ad haec attonita antiquitas fuit, ut adfirmaverit etiam incredibilia dictu. xanthus historiarum auctor in prima earum tradit, occisum draconis catulum revocatum ad vitam a parente herba, quam balim nominat, eademque tylonem, quem draco occiderat, restitutum saluti. et iuba in arabia herba revocatum ad vitam hominem tradit. dixit democritus, credidit theophrastus esse herbam, cuius contactu inlatae ab alite, quam retulimus, exiliret cuneus a pastoribus arbori adactus. quae etiamsi fide carent, admirationem tamen implent coguntque confiteri multum esse quod vero supersit. inde et plerosque ita video existimare, nihil non herbarum vi effici posse, sed plurimarum vires esse incognitas, quorum in numero fuit herophilus clarus medicina, a quo ferunt dictum, quasdam fortassis etiam calcatas prodesse. observatum certe est, inflammari vulnera ac morbos superventu eorum, qui pedibus iter confecerint.
haec erat antiqua medicina, quae tota migrabat in graeciae linguas. sed quare non plures noscantur, causa est quod eas agrestes litterarumque ignari experiuntur, ut qui soli inter illas vivant; praeterea securitas quaerendi obvia medicorum turba. multis etiam inventis desunt nomina, sicut illi, quam retulimus in frugum cura scimusque defossam in angulis segetis praestare, ne qua ales intret. turpissima causa raritatis quod etiam qui sciunt demonstrare nolunt, tamquam ipsis periturum sit quod tradiderint aliis. accedit ratio inventionis anceps, quippe etiam in repertis alias invenit casus, alias, ut vere dixerim, deus. insanabile ad hosce annos fuit rabidi canis morsus, pavorem aquae potusque omnis adferens odium. nuper cuiusdam militantis in praetorio mater vidit in quiete, ut radicem silvestris rosae, quam cynorrhodon vocant, blanditam sibi aspectu pridie in frutecto, mitteret filio bibendam. in laeetania res gerebatur, hispaniae proxima parte, casuque accidit, ut milite a morsu canis incipiente expavescere aquas superveniret epistula orantis, ut pareret religioni, servatusque est ex insperato et postea quisquis auxilium simile temptavit. alias apud auctores cynorrhodi una medicina erat spongiolae, quae in mediis spinis eius nascitur, cinere cum melle alopecias capitis expleri. in eadem provincia cognovi in agro hospitis nuper ibi repertum dracunculum appellatum caulem pollicari crassitudine, versicoloribus viperarum maculis, quem ferebant contra omnium morsus esse remedio, alium quam quos in priore volumine eiusdem nominis diximus. est huic alia figura, aliud miraculum exerenti se terra ad primas serpentium vernationes bipedali fere altitudine rursusque cum isdem in terram condenti, nec omnino occultato eo apparet serpens, vel hoc per se satis officioso naturae munere, si tantum praemoneret tempusque formidinis demonstraret.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 367