nec bestiarum solum ad nocendum scelera sunt, sed interim aquarum quoque ac locorum. in germania trans rhenum castris a germanico caesare promotis maritimo tractu fons erat aquae dulcis solus, qua pota intra biennium dentes deciderent compagesque in genibus solverentur. stomacacen medici vocabant et scelotyrben ea mala. reperta auxilio est herba, quae appellatur britannica, non nervis modo et oris malis salutaris, sed contra anginas quoque et contra serpentes. folia habet oblonga nigra, radicem nigram. sucus eius exprimitur et e radice. florem vibones vocant, qui collectus, priusquam tonitrum audiatur, et devoratus securos in totum annum a metu anginae praestat. frisi, gens tum fida, in qua castra erant, monstravere illam. mirorque nominis causam, nisi forte confines oceano britanniae veluti propinquae dicavere. non enim inde appellatam, quoniam ibi plurima nasceretur, certum est etiam tum britannia libera.
fuit quidem et hic quondam ambitus nominibus suis eas adoptandi, ut docebimus fecisse reges. tanta res videbatur herbam invenire, vitam iuvare, nunc fortassis aliquis curam hanc nostram frivolam quoque existimaturis; adeo deliciis sordent. etiam quae ad salutem pertinent. auctores tamen, quarum inveniuntur, in primis celebrari par est effectu earum digesto in genera morborum. qua quidem in reputatione misereri sortis humanae subit, praeter fortuita casusque et quae nova omnis hora excogitat, milia morborum singulis mortalium timenda. qui gravissimi ex his sint, discernere stultitiae prope videri possit, cum suus cuique ac praesens quisque atrocissimus videatur. et de hoc tamen iudicavere aevi experimenta, asperrimi cruciatus esse calculorum a stillicidio vesicae, proximum stomachi, tertium eorum, quae in capite doleant, non ob alios fere morte conscita.
a graecis et noxias herbas demonstratas miror equidem, nec venenorum tantum, quoniam ea condicio vitae est, ut mori plerumque etiam optumis portus sit, tradatque M. Varro, servium clodium equitem romanum magnitudine doloris in podagra coactum veneno crura perunxisse et postea caruisse sensu omni aeque quam dolore in ea parte corporis. sed quae fuit venia monstrandi qua mentes solverentur, partus eliderentur, multaque similia ego nec abortiva dico ac ne amatoria quidem, memor lucullum imperatorem clarissimum amatorio perisse, nec alia magica portenta, nisi ubi cavenda sunt aut coarguenda, in primis fide eorum damnata. satis operae fuerit abundeque praestatum vitae salutares dixisse, ... ac postea inventas.
clarissima herbarum est homero teste quam vocari a dis putat moly, et inventionem eius mercurio adsignat contraque summa veneficia demonstrationem. nasci eam hodie circa pheneum et in cyllene arcadiae tradunt specie illa homerica, radice rotunda nigraque, magnitudine cepae, folio scillae, effodi autem non difficulter. graeci auctores florem eius luteum pinxere, cum homerus candidum scripserit. inveni e peritis herbarum medicis qui et in italia nasci eam diceret adferrique e campania autumni aliquot diebus, effossam inter difficultates saxeas, radicis xxx pedes longae ac ne sic quidem solidae, sed abruptae.
ab ea maxima auctoritas herbae est, quam dodecatheon vocant omnium deorum maiestate commendantes. in aqua potam omnibus morbis mederi tradunt. folia eius septem, lactucis simillima, exeunt a lutea radice.
vetustissima inventu paeonia est nomenque auctoris retinet, quam quidam pentorobon appellant, alii glycysiden. nam haec quoque difficultas est, quod eadem aliter alibi nuncupatur. nascitur opacis montibus, caule inter folia digitorum iiii, ferente in cacumine veluti graecas nuces iiii aut v. inest his semen copiosum, rubrum nigrumque. haec medetur et faunorum in quiete ludibriis. praecipiunt eruere noctu, quoniam, si picus martius videat, tuendo in oculos impetum faciat.
panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, numerosum et dis inventoribus adscriptum. unum quippe asclepion cognominatur, a quo is filiam panaciam appellavit. sucus est coactus ferulae qualem diximus, radice multi corticis et salsi. hac evolsa scrobem repleri vario genere frugum religio est ac terrae piamentum. ubi et quonam fieret modo aut quale maxime probaretur, inter peregrina docuimus. id, quod e macedonia adfertur, bucolicon vocant armentariis sponte erumpentem sucum excipientibus; hoc celerrime evanescit. et in aliis autem generibus inprobatur maxime nigrum ac molle; id enim argumento est cera adulterati. - alterum genus heracleon vocant et ab hercule inventum tradunt, alii origanum heracleoticum aut silvestre, quoniam est origano simile, radice inutili, de quo origano diximus. - tertium panaces chironium cognominatur ab inventore. folium eius simile lapatho, maius tamen et hirsutius, flos aureus, radix parva. nascitur pinguibus locis. huius flos efficacissimus, eoque amplius quam supra dicta prodest. - quartum genus panaces, ab eodem chirone repertum, centaurion cognominatur, sed et pharnaceon, in controversia inventionis a pharnace rege deductum. seritur hoc, longioribus quam cetera foliis et serratis. radix odorata in umbra siccatur vinoque gratiam adicit. alia eius genera duo fecere aliqui, levis folii, alterum tenuius.
heracleon siderion et ipsum ab hercule inventum est, caule tenui, digitorum iiii altitudine, flore puniceo, foliis coriandri. iuxta lacus et amnes invenitur omniaque vulnera ferro inlata efficacissime sanat.
est chironis inventum ampelos, quae vocatur chironia, de qua diximus inter vites, sicuti de herba, cuius inventio adsignatur minervae.
herculi eam quoque adscribunt, quae apollinaris aut a rabie aliis altercum, apud graecos vero hyoscyamos appellatur. plura eius genera: unum nigro semine, floribus paene purpureis, spinosum calice, nascitur in galatia; vulgare autem candidius est et fruticosius, altius papavere; tertii semen irionis semini simile est, omnia insaniam gignentia capitisque vertigines. quartum genus molle, lanuginosum, pinguius ceteris, candidi seminis, in maritimis nascens. hoc recepere medici, item rufi seminis; nonnumquam autem candidum rufescit, si non ematuruit, inprobaturque. et alioqui nulla nisi cum inaruit legitur. natura vini, ideo mentem caputque infestans. usus seminis et per se et suco expresso. exprimitur separatim et caulibus foliisque. utuntur et radice, temeraria in totum, ut arbitror, medicina. quippe etiam foliis constat mentem corrumpi, si plura quam iiii bibant; ... etiam antiqui in vino, febrim depelli arbitrantes. oleum fit ex semine, ut diximus, quod ipsum auribus infusum temptat mentem, mireque, ut contra venenum, remedia prodidere iis, qui id bibissent, et ipsum pro remediis, adeo nullo omnia experiendi fine, ut cogant etiam venena prodesse.
linozostis sive parthenium mercuri inventum est. ideo apud graecos hermu poan multi vocant eam, apud nos omnes mercurialem. duo eius genera, masculus et femina, quae efficacior, caule et cubitali, interdum ramoso in cacumine, ocimo angustioribus foliis, geniculis ... , densis alarum cavis multis, semine in geniculis dependente, feminae copioso, mari iuxta genicula stante et rariore ac brevi contortoque, feminae soluto et candido. folia maribus nigriora, feminis candidiora; radix supervacua, praetenuis. nascuntur in campestribus cultis. mirum est quod de utroque eorum genere proditur: ut mares gignantur, hunc facere, ut feminae, illam; hoc contingere, si a conceptu protinus bibatur sucus in passo edanturve folia decocta ex oleo et sale, vel cruda ex aceto. quidam decocunt eam in novo fictili cum heliotropio et ii vel iii spicis, donec cogatur. decoctum dari iubent et herbam ipsam in cibo altero die purgationis mulieribus per triduum, quarto die a balineo coire eas. hippocrates miris laudibus in mulierum usum praedicavit has, at hunc modum medicorum nemo novit. ille eas volvae cum melle vel rosaceo vel irino vel lilino admovit, item ad ciendos menses secundasque. idem praestare potu fotuque dixit. instillavit auribus olidis sucum, inunxit cum vino vetere alvo. folia inposuit epiphoris; stranguriae et vesicis decoctum eius dedit cum murra et ture. alvo quidem solvendae vel in febri decoquitur quantum manus capiat in ii sextariis aquae ad dimidias; bibitur sale et melle admixto nec non cum ungula suis aut gallinaceo decocta salubrius. purgationis causa putavere aliqui utramque dandam sive cum malva decoctam. thoracem purgant, bilem detrahunt, sed stomachum laedunt. reliquos usus dicemus suis locis.
invenisse et achilles discipulus chironis qua volneribus mederetur - quae ob id achilleos vocatur - ac sanasse telephum dicitur. alii primum aeruginem invenisse utilissimam emplastris - ideoque pingitur ex cuspide decutiens eam gladio in volnus telephi - , alii utroque usum medicamento volunt. aliqui et hanc panacem heracliam, alii sideriten et apud nos milifoliam vocant, cub
itali scapo, ramosam, minutioribus quam feniculi foliis vestitam ab imo. alii fatentur quidem illam vulneribus utilem, sed veram achilleon esse scapo caeruleo pedali, sine ramis, ex omni parte singulis foliis rotundis eleganter vestitam; alii quadrato caule, capitulis marruvii, foliis quercus; hac etiam praecisos nervos glutinari. faciunt alii et sideritim in maceriis nascentem, cum teratur, foedi odoris; etiamnum aliam similem huic, sed candidioribus foliis et pinguioribus, teneriorem cauliculis, in vineis nascentem, aliqui vero binum cubitorum, ramulis exilibus, triangulis, folio felicis pediculo longo, betae semine, omnes volneribus praecipuas. nostri eam, quae est latissimo folio, Scopas regias vocant. medetur anginis suum.
invenit et teucer eadem aetate teucrion, quam quidam hemionion vocant, spargentem iuncos tenues, folia parva, asperis locis, austero sapore. numquam florem neque semen gignit. medetur lienibus, constatque sic inventam: cum exta super eam proiecta essent, adhaesisse lieni eumque exinanisse. ob id a quibusdam splenion vocatur. narrant sues, qui radicem eius edint, sine splene inveniri. quidam ramis hysopi surculosam, folio fabae, eodem nomine appellant et colligi, cum floreat, iubent - adeo florere non dubitant - maximeque ex ciliciis et pisidiae montibus laudant.
melampodis fama divinationis artibus nota est. ab hoc appellatur unum hellebori genus melampodion. aliqui pastorem eodem nomine invenisse tradunt, capras purgari pasto illo animadvertentem, datoque lacte earum sanasse proetidas furentes ... quam ob rem de omnibus eius generibus dici simul convenit.
prima duo sunt, candidum ac nigrum. hoc radicibus tantum intellegi tradunt plerique, alii et folia nigri platano similia, sed minora nigrioraque et pluribus divisuris scissa, albi betae incipientis, haec quoque nigriora et canalium dorso rubescentia, utraque caule palmi, ferulaceo, bulborum tunicis convoluto, radice fimbriata ceparum modo. nigro equi, boves, sues necantur, itaque cavent id, cum candido vescantur. tempestivum esse tradunt messibus. plurimum autem nascitur in oete monte et optimum, uno eius loco circa pyram. nigrum ubique provenit, sed melius in helicone, qui mons et aliis laudatur herbis. candidum probatur secundum oetaeum ponticum, tertio loco eleaticum, quod in vitibus nasci ferunt, quarto parnasium, quod adulteratur aetolico ex vicino. nigrum ex his melampodium vocant, quo et domus suffiunt purgantque, spargentes et pecora, cum precatione sollemni. hoc et religiosius colligitur, primum enim gladio circumscribitur, dein qui succisurus est ortum spectat et precatur, ut id liceat sibi concedentibus diis facere observatque aquilae volatus; fere enim secantibus interest, et, si prope advolavit, moriturum illo anno qui succidat augurium est. nec album facile colligitur, caput adgravans maxime, nisi praesumatur alium et subinde vinum sorbeatur celeriterque fodiatur. nigrum alii encymon vocant, alii polyrrhizon. purgat per inferna, candidum autem vomitione causasque morborum extrahit, quondam terribile, postea tam promiscuum, ut plerique studiorum gratia, ad pervidenda acrius quae commentabantur, saepius sumptitaverint. carneaden responsurum zenonis libris ... drusumque apud nos, tribunorum popularium clarissimum, cui ante omnis plebs adstans plausit, optimates vero bellum marsicum inputavere, constat hoc medicamento liberatum comitiali morbo in anticyra insula. ibi enim tutissime sumitur, quoniam, ut diximus, sesamoides admiscent. italia veratrum vocat.
farina eorum per se et mixta radiculae, qua lanas diximus lavari, sternumentum facit, amboque somnum. leguntur autem tenuissimae radices brevesque ac velut decurtatae et imae. nam summa, quae est crassissima, cepis similis, canibus tantum datur purgationis causa. antiqui radicem cortice quam carnosissimo seligebant, quo tenuior eximeretur medulla; hanc umidis spongeis opertam turgescentemque acu in longitudinem findebant, dein fila in umbra siccabant his utentes. nunc ramulos ipsos ab radice quam crassissimi corticis ita dant. optimum quod acre gustu fervensque in frangendo pulverem emittit. durare vim xxx annis ferunt.
nigrum medetur paralyticis, insanientibus, hydropicis, dum citra febrim, podagris veteribus, articulariis morbis. trahit ex alvo bilem, pituitas, aquas. datur ad leniter molliendam alvum plurimum drachma una, modice iiii obolis. miscuere aliqui et scamonium, sed tutius salem. in dulcibus datum copiosius periculum infert. oculorum caliginem fotu discutit; ob id quidam et inunxere trito. strumas, suppurata, duritias concoquit et purgat, item fistulas tertio die exemptum. verrucas tollit cum squama aeris et sandaraca. hydropicorum ventri inponitur cum farina hordeacia et vino. pecorum et iumentorum pituitas sanat surculo per aurem traiecto et postero die eadem hora exempto, scabiem quadripedum cum ture, cera ac pice vel cum pisselaeo.
album optimum, quod celerrime movet sternumenta, sed multum terribilius nigro, praecipue si quis apparatum poturorum apud antiquos legat contra horrores, strangulatus, intempestivas somni vires, singultus infinitos aut sternumenta, stomachi dissolutiones, tardiores vomitus aut longiores, exiguos aut nimios. quippe alia dare soliti, quae concitarent vomitiones, ipsumque helleborum extrahere medicamentis aut clysteribus, saepius etiam sanguine venis emisso. iam vero et cum prospere cedat, terribilius variis coloribus vomitionum et post vomitiones observatione alvi, balinearum dispensatione, totius corporis cura, antecedente omnia haec magno terrore famae, namque tradunt absumi carnes, si coquatur una. sed antiquorum vitium erat quod propter hos metus parcius dabant, cum celerius erumpat, quo largius sumitur. themison binas, non amplius, drachmas datavit; sequentes et quaternas dedere claro herophili praeconio, qui helleborum fortissimi ducis similitudini aequabat; concitatis enim intus omnibus ipsum in primis exire. praeterea mirum inventum est, quod incisum forficulis, ut diximus, cribrant: cortex remanet, hoc inaniunt; medulla cadit, haec in nimia purgatione data vomitiones sistit.
cavendum est felici quoque cura, ne nubilo die detur, inpetibiles quippe cruciatus existunt. nam aestate potius quam hieme dandum non est in dubio. corpus vii diebus ante praeparandum cibis acribus, abstinentia vini, quarto et tertio die vomitionibus, pridie cenae abstinentia. album et in dulci datur, aptissime vero in lente aut pulte. nuper invenere dissectis raphanis inserere helleborum rursusque conprimere raphanos, ut transeat vis, atque lenimento dare. reddi post iiii fere horas incipit; totum opus septenis peragitur horis. medetur ita morbis comitialibus, ut diximus, vertigini, melancholicis, insanientibus, lymphatis, elephantiasi albae, lepris, tetano, tremulis, podagricis, hydropicis incipientibusque tympanicis, stomachicis, spasticis cynicis, ischiadicis, quartanis, quae aliter non desinant, tussi veteri, inflationibus, torminibus redeuntibus.
vetant dari senibus, pueris, item mollis ac feminei corporis animive, exilibus aut teneris, et feminis minus quam viris, item timidis aut si exulcerata sint praecordia vel tumeant, minime sanguinem excreantibus causariisve latere. faucibus medetur extra corpori inpositum, eruptionibus pituitae cum axungia salsa inlitum, item suppurationi veteri. mures polentae admixtum necat. galli sagittas in venatu helleboro tingunt circumcisoque vulnere teneriorem sentiri carnem adfirmant. muscae quoque necantur albo trito et cum lacte sparso. eodem et phthiriasis emendatur.
ipsi mithridati crateuas adscripsit unam, mithridatiam vocatam. huic folia ii a radice, acantho similia, caulis inter utraque sustinens roseum florem. alteram lenaeus, scordotim sive scordion, ipsius manu adscriptam, magnitudine cubitali, quadriangulo caule, ramosam, querna similitudine foliis lanuginosis. reperitur in ponto campis pinguibus umidisque, gustus amari. est et alterius generis, latioribus foliis, mentastro similis, plurimosque utraque ad usus per se et inter alia in antidotis.
polemoniam alii philetaeriam a certamine regum inventionis appellant, cappadoces autem chiliodynamiam. radice crassa, exilibus ramis, quibus in summis corymbi dependent nigro semine, cetero rutae similis, nascitur in montosis.
eupatoria quoque regiam auctoritatem habet, caulis lignosi, nigricantis, hirsuti, cubitalis et aliquando amplioris, foliis per intervalla quinquefolii aut cannabis, per extremitates incisis quinquepertito, nigris et ipsis plumosisque, radice supervacua. semen dysintericis in vino potum auxiliatur unice.
centaurio curatus dicitur chiron, cum herculis excepti hospitio pertractanti arma sagitta excidisset in pedem, quare aliqui chironion vocant. folia sunt lata et oblonga, serrato ambitu, densi ab radice caules ternum cubitorum, geniculat
i - in his capita ceu papaverum - , radix vasta, rubescens, tenera fragilisque, ad bina cubita, madida suco, amara cum quadam dulcedine. nascitur in collibus pingui solo, laudatissima in arcadia, elide, messenia, pholoe, lycaeo, et in alpibus vero plurimisque aliis locis. in lycia quidem et ex ea lycium faciunt. vis in vulneribus tanta est, ut cohaerescere etiam carnes tradant, si coquatur simul. in usu radix, tantum ii drachmis bibenda quibus dicetur, si febris sit, in aqua trita, ceteris in vino. medetur et febrium morbis decoctae sucus.
est alterum centaurium cognomine lepton, minutis foliis, quod aliqui libadion vocant, quoniam secundum fontes nascitur, origano simile, angustioribus et longioribus foliis, anguloso caule, palmum alto, fruticosum, flore lychnidis, radice tenui et supervacua, suco efficax. ipsa herba autumno legitur, sucus e fronde. quidam caules concisos madefaciunt diebus xviii atque ita exprimunt. hoc centaurium nostri fel terrae vocant propter amaritudinem summam, galli exacum, quoniam omnia mala medicamenta potum e corpore exigat per alvum.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 368