Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 375

by Pliny the Elder


  absinthii genera plura sunt: santonicum appellatur e galliae civitate, ponticum e ponto, ubi pecora pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque aliud praestantius, multoque italicum amarius, sed medulla pontici dulcis. de usu eius convenit, herbae facillimae atque inter paucas utilissimae, praeterea sacris populi romani celebratae peculiariter, siquidem latinarum feriis quadrigae certant in capitolio victorque absinthium bibit, credo, sanitatem praemio dari honorifice arbitratis maioribus. stomachum corroborat, et ob hoc sapor eius in vina transfertur, ut diximus. bibitur et decoctum aqua ac postea nocte et die refrigeratum sub diu; decoci vi drachmis foliorum cum ramis suis in caelestis aquae sextariis iii oportet, nec non salem addi vetustissimi usus est. bibitur et madefacti dilutum; ita enim appelletur hoc genus. diluti ratio ut, quisquis fuerit modus aquae, tegatur per triduum. tritum raro in usu est, sicut et sucus expressi. exprimitur autem, cum primum semen turgescit, madefactum aqua triduo recens aut siccum vii diebus, dein coctum in ae+neo vaso ad tertias x heminis in aquae sextariis xlv iterumque percolatum, herba electa, coquitur ad crassitudinem mellis, qualiter ex minore centaurio quaeritur sucus. sed hic absinthii inutilis stomacho capitique est, cum sit ille decoctus saluberrimus. namque adstringit stomachum bilemque detrahit, urinam ciet, alvum emollit et in dolore sanat, ventris animalia pellit, malaciam stomachi et inflationes discutit cum sile et nardo gallico, aceti exiguo addito, fastidia absterget, concoctiones adiuvat, cruditates detrahit cum ruta et pipere et sale. antiqui purgationis causa dabant cum marinae aquae veteris sextario seminis vi drachmas cum iii salis, mellis cyatho; efficacius purgat duplicato sale. diligenter autem teri debet propter difficultatem. quidam et in polenta dedere supra dictum pondus, addito puleio, alii pueris folia in fico sicca, ut amaritudinem fallerent. thoracem purgat cum iride sumptum. in regio morbo crudum bibitur cum apio aut adianto. adversus inflationes calidum paulatim sorbetur ex aqua, iocineris causa cum gallico nardo, lienis cum aceto aut pulte aut fico sumitur. adversatur fungis ex aceto, item visco, cicutae ex vino et muris aranei morsibus, draconi marino, scorpionibus. oculorum claritati multum confert, epiphoris cum passo inponitur, suggillatis cum melle. aures decocti eius vapor suffitu sanat aut, si manent sanie, cum melle tritum. urinam ac menses cient iii iiiive ramuli cum gallici nardi radice una, cyathis aquae vi, menses privatim cum melle sumptum et in vellere adpositum. anginae subvenit cum melle et nitro. epinyctidas ex aqua sanat, volnera recentia prius quam aqua tangantur inpositum, praeterea capitis ulcera. peculiariter ilibus inponitur cum cypria cera aut cum fico. sanat et pruritus. non est dandum in febri. nausiam maris arcet in navigationibus potum, inguinum tumorem in ventrali habitum. somnos adlicit olfactum aut inscio sub capite positum. vestibus insertum tineas arcet. culices ex oleo perunctis abigit et fumo, si uratur. atramentum librarium ex diluto eius temperatum litteras a musculis tuetur. capillum denigrat absinthii cinis unguento rosaceoque permixtus. - est et absinthium marinum, quod quidam seriphum vocant, probatissimum in taposiri aegypti. huius ramum isiaci praeferre sollemne habent. angustius priore minusque amarum, stomacho inimicum, alvum mollit pellitque animalia interaneorum. bibitur cum oleo et sale aut in farinae trimestris sorbitione dilutum. coquitur quantum manus capiat in aquae sextario ad dimidias.

  balloten alio nomine porrum nigrum graeci vocant, herbam fruticosam angulosis caulibus, nigris, hirsutis, foliis vestientibus maioribus quam porri et nigrioribus, graveolentibus. vis eius efficax adversus canis morsus ex sale foliis tritis inpositae, item ad condylomata coctis cinere in folio oleris. purgat et sordida ulcera cum melle. - botrys fruticosa herba est luteis ramulis. semen circa totos nascitur, folia cichorio similia. invenitur in torrentium ripis. medetur orthopnoicis. hoc cappadoces ambrosiam vocant, alii artemisiam. - brabilla spissandi vim habet cotonei mali modo, nec amplius de ea tradunt auctores. - bryon marinum herba sine dubitatione est lactucae foliis similis, rugosa velut contracta, sine caule ab una radice exeuntibus foliis. nascitur in scopulis maxime testisque terra conprehensis. praecipua siccandi spissandique vis ei et collectiones inflammationesque omnes inhibendi, praecipue podagrae et quicquid refrigerari opus sit. - bupleuri semen ad ictus serpentium dari reperio foverique plagas decocta ea herba adiectis foliis mori aut origani.

  catanancen thessalam herbam, qualis sit, describi a nobis supervacuum est, cum sit usus eius ad amatoria tantum. illud non ab re est dixisse ad detegendas magicas vanitates, electam ad hunc usum coniectura, quoniam arescens contraheret se ad speciem unguium milui exanimati. eadem ex causa et cemos silebitur nobis. - calyx duorum generum est. una similis aro nascitur in arationibus, colligitur ante quam inarescat. usus eosdem habet quos aris, at bibitur radix quoque huius ad exinaniendas alvos mensesque mulierum, item caules cum foliis in leguminibus decocti sanant tenesmon. alterum genus eius quidam anchusam vocant, alii rhinocliam. folia lactucae longiora, plumosa, radice rubra, quae ignes sacros cum flore polentae sanat inposita, iocineris autem vitia in vino albo pota. - circaea trychno sativo similis est, flore nigro, pusillo, parvo semine milii nascente in quibusdam corniculis, radice semipedali, triplici fere aut quadruplici, alba, odorata, gustus calidi. nascitur in apricis saxis. diluitur in vino bibiturque ad dolorem vulvae et vitia - macerari oportet in sextariis iii quadrantem radicis tusae nocte et die - et trahit eadem potione secundas, semine lac minuit in vino aut mulsa aqua poto. - cirsion cauliculus est tener ii cubitorum, triangulo similis, foliis spinosis circumdatus. spinae molles sunt; folia bovis linguae similia, minora, subcandida, in cacumine capitula purpurea, quae solvuntur in lanugines. hanc herbam radicemve eius adalligatam dolores varicum sanare tradunt. - crataegonon spicae tritici simile est, multis calamis ex una radice emicantibus multorumque geniculorum, in opacis, semine milii, vehementer aspero gustu, quod si bibant ex vino ante cenam iii obolis in cyathis aquae totidem mulier ac vir ante conceptum diebus xl, virilis sexus partum futurum aiunt. et alia est crataegonos, quae thelygonos vocetur; differentia intellegitur lenitate gustus. sunt qui florem crataegoni bibentes mulierum intra xl diem concipere tradant. eadem sanant ulcera vetera nigra cum melle et explent sinus ulcerum et atropha carnosiora faciunt, purulenta expurgant; panos discutiunt, podagras collectionesque omnes leniunt, peculiariter mammarum. theophrastus arboris genus intellegi voluit crataegon sive crataegona, quam itali aquifolium vocant. - crocodileon chamaeleonis herbae nigrae figuram habet, radice longa, aequaliter crassa, odoris asperi. nascitur in sabuletis. pota sanguinem per nares pellit copiosum crassumque; ita et lienes consumere dicitur. - cynosorchim aliqui orchim vocant, foliis oleae, mollibus, ternis per semipedem longitudinis in terra stratis, radice bulbosa, oblonga, duplici ordine, superiore quae durior est, inferiore quae mollior. eduntur, ut bulbi coctae, in vineis fere inventae. ex his radicibus si maiorem edant viri, mares generari dicunt, si minorem feminae, alterum sexum. in thessalia molliorem in lacte caprino viri bibunt ad stimulandos coitus, duriorem vero ad inhibendos. adversantur altera alteri. - chrysolachanum in pineto lactucae simile nascitur. sanat nervos incisos, si confestim inponatur. et alibi genus chrysolachani traditur, flore aureo, foliis oleris. coctum estur ut olus molle. haec herba adalligata morbum regium habentibus ita, ut spectari ab his possit, sanare id malum traditur. de chrysolachano nec satis dici scio nec plura reperio. namque et hoc vitio laboravere proximi utique herbarii nostri, quod ipsis notas veluti vulgares strictim et nominibus tantum indicavere, tamquam coagulo terrae alvum sisti, stranguriam dissolvi, si bibatur ex aqua aut vino, cuculli folia trita cum aceto serpentium ictibus et scorpionum mederi. quidam hanc alio nomine strumum appellant, alii graece strychnum. acinos habet nigros; ex his cyathus suci cum mulsi ii medetur lumbis, item capitis dolori cum rosaceo infusus, ipsa strumae inlita. - peculiaris est alpinis maxime fluminibus conferva appellata a conferuminando, spongea aquarum dulcium verius quam muscus aut herba, villosae densitatis atque fistulosae. curatum ea scio omnibus fere ossibus confractis prolapsum ex arbore alta putatorem, circumdata universo corpori, aquam suam adspergentibus, quotiens inaresceret, raroque nec nisi deficientem herbam mutationis causa resolventibus, convaluisse vix credibili celeritate. - cocco
cnidio color cocci, magnitudo grano piperis maior, vis ardens; itaque in pane devoratur, ne adurat gulam transitu. vis praesentanea contra cicutam, sistit alvum.

  dipsacos folia habet lactucae bullasque spinosas in dorsi medio, caulem ii cubitorum iisdem spinis horridum, genicula eius binis foliis amplectentibus concavo alarum sinu, in quo subsistit ros salsus. in cacumine capitula sunt echinata spinis. nascitur in aquosis. sanat rimas sedis, item fistulas decocta in vino radice usque, dum sit crassitudo cerae, ut possit in fistulas collyrium mitti, item verrucas omnium generum. quidam et alarum, quas supra diximus, sucum inlinunt iis. - dryopteris felici similis in arboribus nascitur, tenui foliorum subdulcium incisura, radice hirsuta. vis ei caustica, et ideo psilotrum est radix tusa, inlinitur enim usque, dum sudores evocet, iterum et tertium ita, ne sudor abluatur. - drabe phono similis herba est, cauliculis tenuibus, cubitalibus, circumdatis utrimque foliis pollicari amplitudine, qualia oxymyrsines, sed candidioribus mollioribusque, flore candido sabuci. edunt cauliculos decoctos, semine vero eius pro pipere utuntur.

  elatine folia habet casiae, pusilla, pilosa, rotunda, semipedalibus ramulis quinis senisque, a radice statim foliosis. nascitur in segete, acerba gustu et ideo oculorum fluctionibus efficax foliis cum polenta tritis et inpositis, subdito linteolo. eadem cum lini semine cocta sorbitionis usu dysinteria liberat. - empetros, quam nostri calcifragam vocant, nascitur in montibus maritimis, fere in saxo. quae propius mari fuit, salsa est potaque trahit bilem ac pituitas; quae longius magisque terrena, amarior sentitur. trahit aquam; sumitur autem in iure aliquo aut in hydromelite. vetustate vires perdit, recens urinas ciet decoctum in aqua vel tritum calculosque frangit. qui fidem promisso huic quaerunt, adfirmant lapillos, qui subfervefiant, una rumpi. - epicactis ab aliis elleborine vocatur, parva herba, exiguis foliis, iocineris vitiis utilissima et contra venena pota. - epimedion caulis est non magnus, hederae foliis denis atque duodenis, numquam florens, radice tenui, nigra, gravi odore ac ... in umidis nascitur. et huic spissandi refrigerandique natura, feminis cavenda. folia in vino trita virginum mammas cohibent. - enneaphyllon longa folia novena habet, causticae naturae. inponitur lana circumdatum, ne urat latius - continuo pusulas excitat - , lumborum doloribus et coxendicum utilissimum.

  felicis duo genera nec florem habent nec semen. pterim vocant graeci, alii blachnon, cuius ex una radice conplures exeunt felices bina etiam cubita excedentes longitudine, non graves odore; hanc marem existimant. alterum genus thelypterim graeci vocant, alii nymphaeam pterim; est autem singularis atque non fruticosa, brevior molliorque et densior, foliis ad radicem canaliculata. utriusque radice sues pinguescunt. folia utriusque lateribus pinnata, unde nomen graeci inposuere. radices utriusque longae in oblicum, nigrae, praecipue cum inaruere; siccari autem eas sole oportet. nascuntur ubique, sed maxime frigido solo. effodi debent vergiliis occidentibus. usus radicis in trimatu tantum, neque ante nec postea. pellunt interaneorum animalia, ex his taenias cum melle, cetera ex vino dulci triduo potae, utraque stomacho inutilissima. alvum solvit primo bilem trahens, mox aquam, melius taenias cum scamonii pari pondere. radix eius pondere ii obolorum ex aqua post unius diei abstinentiam bibitur, melle praegustato contra rheumatismos. neutra danda mulieribus, quoniam gravidis abortum, ceteris sterilitatem facit. farina earum ulceribus taetris inspergitur, iumentorum quoque in cervicibus. folia cimicem necant, serpentem non recipiunt; ideo substerni utile est in locis suspectis, usta etiam fugant nidore. fecere medici huius quoque herbae discrimen: optima macedonica est, secunda cassiopica. - femur bubulum appellatur herba, nervis et ipsa utilis recens in aceto ac sale trita.

  galeopsis aut, ut alii, galeobdolon vel galion caulem et folia habet urticae leviora et quae gravem odorem trita reddant, flore purpureo. nascitur circa saepes ac semitas ubique. folia caulesque duritias et carcinomata ex aceto trita et inposita, item strumas, panos, parotidas discutiunt. ex usu est et decoctae suco fovere. putrescentia quoque et gangraenas sanat cum sale. - glaux antiquitus eugalacton vocabatur, cytiso et lenticulae foliis similis; aversa candidiora. rami in terra serpunt quini seni, admodum tenues, a radice. flosculi purpurei exeunt. invenitur iuxta mare. coquitur in sorbitione similaginis ad excitandam ubertatem lactis; eam qui hauserint, balineis uti convenit. glaucion in syria et parthia nascitur, humilis herba, densis foliis fere papaveris, minoribus tamen sordidioribusque, odoris taetri, gustus amari cum adstrictione. granum habet crocei coloris. hoc in olla fictili luto circumlita in clibanis calfaciunt, deinde exempto sucum exprimunt eiusdem nominis. usus et suci et foliorum, si terantur, adversus epiphoras, quae universo impetu cadant. hinc temperatur collyrium, quod medici dia glauciu vocant. - (lactis quoque ubertas intermissa restituitur; sumitur huius rei causa ex aqua). - glycyside, quam aliqui paeoniam aut pentorobon vocant, caulem habet ii palmorum, comitantibus ii aut iii, subrutilum, cute lauri, folia qualia isatis, pinguiora rotundioraque et minora, semen in siliquis, aliud grano rubente, aliud nigro. duo autem genera sunt: femina existimatur cuius radicibus ceu balani longiores circiter viii aut vi adhaerent. mas plures non habet, quoniam una radice nixus est palmi altitudine, candida, quae gustu adstringit. feminae folia murram redolent et densiora sunt. nascuntur in silvis. tradunt nocte effodiendas, quoniam interdiu periculosum sit pico martio inpetum in oculos faciente; radix vero cum effodiatur, periculum esse, ne sedes procidat, magna vanitate ad ostentationem rei fictum arbitror. usus in iis diversus. rubra grana rubentes menses sistunt xv fere pota in vino nigro. nigra grana vulvis medentur ex passo aut vino totidem pota. radix omnes ventris dolores sedat in vino alvumque purgat, sanat opisthotonum, morbum regium, renes, vesicam, arteriam autem et stomachum decocta in vino, alvumque sistit. estur etiam in alimentis, sed in medendo iiii drachmae satis sunt. grana nigra auxiliantur et suppressionibus nocturnis in vino pota quo dictum est numero, stomachicis vero et rosionibus et esse ea et inlinere prodest. suppurationes quoque discutiuntur, recentes nigro semine, veteres rubro. utrumque auxiliatur a serpente percussis et pueris contra calculos incipientes stranguria. - gnaphalium aliqui chamaezelon vocant, cuius foliis albis mollibusque pro tomento utuntur; sane et similia sunt. datur in vino austero ad dysinteriam, ventris solutiones mensesque mulierum sistit. infunditur autem tenesmo. inlinitur et putrescentibus ulcerum. - gallidragam vocat xenocrates leucacantho similem, palustrem et spinosam, caule ferulaceo, alto, cui summo capite inhaereat simile ovo. in hoc crescente aestate vermiculos nasci tradit, quos pyxide conditos adalligari cum pane bracchio ab ea parte, qua dens doleat, mireque ilico dolorem tolli. valere non diutius anno et ita, si terram non adtigerint.

  holcus in saxis nascitur siccis. aristas habet in cacumine, tenui culmo, quale hordeum restibile. haec circa caput alligata vel circa lacertum educit e corpore aristas. quidam ob id aristida vocant. - hyoseris intubo similis, sed minor et tactu asperior, vulneribus contusa praeclare medetur. - holosteon sine duritia est herba, ex adverso appellata a graecis sicut fel dulce, radice tenuis usque in capillamenti speciem, longitudine iiii digitorum, ceu gramen foliis angustis, adstringens gustu. nascitur in collibus terrenis. usus eius ad vulsa, rupta in vino potae. volnera quoque conglutinat, nam et carnes, dum cocuntur, addita. - hippophaeston nascitur in spinis, ex quibus fiunt ae+nae fulloniae, sine cauliculo, sine flore, capitulis tantum inanibus et foliis parvis, multis, herbacei coloris. radiculae albae, molles. sucus earum exprimitur aestate ad solvendam alvum iii obolis, maxime in comitialibus morbis et tremulis, hydropicis, contra vertigines, orthopnoeas, paralysis incipientes. - hypoglossa folia habet figura silvestris myrti, coma spinosa, et in his ceu linguas folio parvo exeunte de foliis. capitis dolores corona ex iis inposita minuit. - hypecoon in segetibus nascitur, foliis rutae. natura eius eadem quae papaveris suco.

  idaeae herbae folia sunt quae oxymyrsines. adhaerent iis velut pampini, in quibus flos. ipsa alvum mensesque et omnem abundantiam sanguinis sistit spissandi cohibendique natura. - isopyron aliqui phaselion vocant, quoniam folium, quod est aneso simile, in passeoli pampinos torquetur. capitula sunt in summo caule tenuia, plena seminis melanthi, contra tussim et cetera pectoris vitia cum melle aut aqua mulsa, item
iocineri utilissimi.

  lathyris folia habet multa lactucae similia, tenuiora, germina multa, in quibus semen tuniculis continetur, ut capparis, quae cum inaruere, eximuntur grana piperis magnitudine, candida, dulcia, facilia purgatu. haec vicena in aqua pura aut mulsa pota hydropicos sanant; trahunt et bilem. qui vehementius purgari volunt, cum folliculis ipsis sumunt ea, nam stomachum laedunt; itaque inventum est ut cum pisce aut iure gallinacei sumerentur. - leontopetalon alii rapadion vocant, folio brassicae, caule semipedali. alae numerosae, semen in cacumine in siliquis ciceris modo, radix rapo similis, grandis, nigra. nascitur in arvis. radix adversatur omnibus serpentium generibus ex vino pota, nec alia res celerius proficit. datur et ischiadicis. - lycapsos longioribus quam lactucae foliis crassioribusque, cauli longo hirsutis adgnatis, multis, cubitalibus, flore parvo, purpureo; nascitur in campestribus. inlinitur cum farina hordeacea igni sacro; sudores in febribus movet suco aquae calidae admixto. - inter omnes herbas lithospermo nihil est mirabilius. aliqui exonychon vocant, alii Διὸς πυρόν, alii Ἡρακλέους. herba quincuncialis fere, foliis duplo maioribus quam rutae, ramulis surculosis, crassitudine iunci. gerit iuxta folia singulas veluti barbulas et in earum cacuminibus lapillos candore et rotunditate margaritarum, magnitudine ciceris, duritia vero lapidea. ipsi, qua pediculis adhaereant, cavernulas habent et intus semen. nascitur et in italia, sed laudatissimum in creta, nec quicquam inter herbas maiore equidem miraculo aspexi. tantus est decor velut aurificum arte alternis inter folia candicantibus margaritis, tam exquisita difficultas lapidis ex herba nascentis. iacere atque humi serpere auctores tradunt; ego volsam, non haerentem vidi. his lapillis drachmae pondere potis in vino albo calculos frangi pellique constat et stranguriam discuti. neque in alia herbarum fides est certior, ad quam medicinam nata sit, talis autem eius species, ut etiam sine auctore visu statim nosci possit. - lapis vulgaris iuxta flumina fert muscum siccum, canum. hic fricatur altero lapide addita hominis saliva; illo lapide tangitur inpetigo. qui tangit, dicit:

 

‹ Prev