Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 379

by Pliny the Elder


  proxime fabulosus est crocodilus, ingenio quoque ille, cui vita in aqua terraque communis. duo enim genera eorum. illius e dextra maxilla dentes adalligati dextro lacerto coitus, si credimus, stimulant; canini dentes febris statas arcent ture repleti - sunt enim cavi - ita ne diebus v ab aegro cernatur qui adalligaverit. idem pollere e ventre exemptos lapillos adversus febrium horrores venientes tradunt. eadem de causa aegypti perungunt adipe aegros suos. alter illi similis, multum infra magnitudine, in terra tantum odoratissimisque floribus vivit; ob id intestina eius diligenter exquiruntur iucundo nidore referta; crocodileam vocant, oculorum vitiis utilissimam cum porri suco inunctis et contra suffusiones vel caligines. inlita quoque ex oleo cyprino molestias in facie nascentes tollit, ex aqua vero morbos omnes, quorum natura serpit in facie, nitoremque reddit; lentigines tollit ac varos maculasque omnes. et contra comitiales morbos bibitur ex aceto mulso binis obolis. adposita menses ciet. optima quae candidissima et friabilis minimeque ponderosa, cum teratur inter digitos, fermentescens. lavatur ut cerussa. adulterant amylo aut cimolia, sed maxime sturnorum fimo qui captos oryza tantum pascunt. felle inunctis oculis ex melle contra suffusiones nihil utilius praedicant. intestinis et reliquo corpore eius suffiri vulva laborantes salutare tradunt, item velleribus circumdari vapore eiusdem infectis. corii utriusque cinis ex aceto inlitus iis partibus, quas secari opus sit, aut nidor cremati sensum omnem scalpelli aufert. sanguis utriusque claritatem visus inunctis excitat, cicatrices oculorum emendat. corpus ipsum excepto capite pedibusque elixum manditur ischiadicis tussimque veterem sanat, praecipue in pueris, item lumborum dolores. habent et adipem, quo tactus pilus defluit. hic perunctos a crocodilis tuetur instillaturque morsibus. cor adnexum in lana ovis nigrae, cui nullus alius colos incursaverit, et primo partu genitae quartanas abigere dicitur.

  iungemus illis simillima et peregrina aeque animalia priusque chamaeleonem, peculiari volumine dignum existimatum democrito ac per singula membra desecratum, non sine magna voluptate nostra cognitis proditisque mendaciis graecae vanitatis. similis et magnitudine est supra dicto crocodilo, spinae tantum acutiore curvatura et caudae amplitudine distans. nullum animal pavidius existimatur et ideo versicoloris esse mutationis. vis eius maxima contra accipitrum genus. detrahere enim supervolantem ad se traditur et voluntarium praebere lacerandum ceteris animalibus. caput eius et guttur, si roboreis lignis accendantur, imbrium et tonitruum concursus facere democritus narrat, item iocur in tegulis ustum. reliqua ad veneficia pertinentia quae dicit, quamquam falsa existimantes, omittemus, praeterquam ubi inrisu coarguent eum: dextro oculo, si viventi eruatur, albugines oculorum cum lacte caprino tolli, lingua adalligata pericula puerperii; eundem salutarem esse parturientibus, si sit domi, si vero inferatur, perniciosissimum. linguam, si viventi exempta sit, ad iudiciorum eventus pollere, cor adversus quartanas inligatum lana nigra primae tonsurae. pedem e prioribus dextrum pelle hyaenae adalligatum sinistro bracchio contra latrocinia terroresque nocturnos pollere, item dextram mamillam contra formidines pavoresque; sinistrum vero pedem torreri in furno cum herba, quae aeque chamaeleon vocetur, additoque unguento pastillos eos in ligneum vas conditos praestare, si credimus, ne cernatur ab aliis qui id habeat. armum dextrum ad vincendos adversarios vel hostes valere, utique si abiectos eiusdem nervos calcaverit; sinistrum vero quibus monstris consecret, qualiter somnia quae velis ac quibus velis mittantur, pudet referre: omnia ea dextro pede resolvi, sicut sinistro latere lethargos, quos fecerit dexter. set capitis dolores insperso vino, in quo latus alterutrum maceratum sit, sanari; si feminis sinistri vel pedis cinere misceatur lac suillum, podagricos fieri inlitis pedibus. felle glaucomata et suffusiones corrigi prope creditur tridui inunctione, serpentes fugari ignibus instillato, mustelas contrahi in aquam coiecto, corpori vero inlito detrahi pilos. idem praestare narrat iocur cum ranae rubetae pulmone inlitum; praeterea iocinere amatoria dissolvi, melancholicos autem sanari, si ex corio chamaeleonis sucus herbae heleniae bibatur; intestina et fartum eorum, cum animal id nullo cibo vivat, simiarum urina una inlita inimicorum ianuae odium omnium hominum his conciliare; cauda flumina et aquarum impetus sisti, serpentes soporari; eadem medicata cedro et murra inligataque gemino ramo palmae percussam aquam discuti, ut quae intus sint omnia appareant; utinamque eo ramo contactus esset democritus, quoniam ita loquacitates inmodicas promisit inhiberi. palamque est virum alias sagacem et vitae utilissimum nimio iuvandi mortales studio prolapsum.

  ex eadem similitudine est scincus - et quidam terrestrem crocodilum esse dixerunt - , candidior autem et tenuiore cute. praecipua tamen differentia dinoscitur a crocodilo, squamarum serie a cauda ad caput versa. maximus indicus, deinde arabicus. adferuntur salsi. rostrum eius et pedes in vino albo poti cupiditates veneris accendunt, utique cum satyrio et erucae semine singulis drachmis omnium ac piperis ii admixtis ita pastilli singularum drachmarum bibantur. per se laterum carnes obolis binis cum murra et pipere pari modo potae efficaciores ad idem creduntur. prodest et contra sagittarum venena, ut Apelles tradit, ante posteaque sumptus. in antidota quoque nobilia additur. sextius plus quam drachmae pondere in vini hemina potum perniciem adferre tradit, praeterea eiusdem decocti ius cum melle sumptum venerem inhibere.

  est crocodilo cognatio quaedam amnis eiusdem geminique victus cum hippopotamio, repertore detrahendi sanguinis, ut diximus, plurimo autem super saiticam praefecturam. huius corii cinis cum aqua inlitus panos sanat, adips frigidas febres, item fimum suffitu, dentes e parte laeva dolorem dentium scariphatis gingivis. pellis eius e sinistra parte frontis inguini adalligata venerem inhibet, eiusdem cinis alopecias explet. testiculi drachma ex aqua contra serpentes bibitur. sanguine pictores utuntur.

  peregrinae sunt et lynces, quae clarissime quadripedum omnium cernunt. ungues earum omnes cum corio exuri efficacissime in carpatho insula tradunt. hoc cinere poto propudia virorum, eiusdem aspersu feminarum libidines inhiberi, item pruritus corporum, urina stillicidia vesicae. itaque eam protinus terra pedibus adgesta obruere traditur. eadem autem et iugulorum dolori monstratur in remedio. hactenus de externis.

  nunc praevertemur ad nostrum orbem, primumque communia animalium remedia atque eximia dicemus, sicuti e lactis usu. utilissimum cuique maternum. concipere nutrices exitiosum est; hi sunt enim infantes, qui colostrati appellantur, densato lacte in casei speciem. est autem colostra prima a partu spongea densitas lactis. maxime autem alit quodcumque humanum, mox caprinum, unde fortassis fabulae iovem ita nutritum dixere. dulcissimum ab hominis camelinum, efficacissimum ex asinis. magnorum animalium et corporum facilius redditur. stomacho adcommodatissimum caprinum, quoniam fronde magis quam herba vescuntur, bubulum medicatius, ovillum dulcius et magis alit, stomacho minus utile, quoniam est pinguius. omne autem vernum aquatius aestivo et de novellis. probatissimum vero quod in ungue haeret nec defluit; innocentius decoctum, praecipue cum calculis marinis. alvus maxime solvitur bubulo, minus autem inflat quodcumque decoctum. usus lactis ad omnia intus exulcerata, maxime renes, vesicam, interanea, fauces, pulmones, foris pruritum cutis, eruptiones pituitae poti ab abstinentia nam ut in arcadia bubulum biberent phthisici, syntectici, cachectae, diximus in ratione herbarum. sunt inter exempla qui asininum bibendo liberati sint podagri chiragraque. medici speciem unam addidere lactis generibus, quod schiston appellavere. id fit hoc modo: fictili novo fervet, caprinum maxime, ramisque ficulneis recentibus miscetur additis totidem cyathis mulsi, quot sint heminae lactis. cum fervet, ne circumfundatur, praestat cyathus argenteus cum frigida aqua demissus ita, ne quid infundat. ablatum deinde igni refrigeratione dividitur et discedit serum a lacte. quidam et ipsum serum iam multo potentissimum decocunt ad tertias partes et sub diu refrigerant. bibitur autem efficacissime heminis per intervalla, satis, diebus quinae; melius a potu gestari. datur comitialibus, melancholicis, paralyticis, in lepris, elephantiasi, articulariis morbis. infunditur quoque lac contra rosiones a medicamentis factas et, si urat dysinteria, decoctum cum marinis lapillis aut cum tisana hordeacia. item ad intestinorum rosiones bubulum aut ovillum utilius. recens quoque dysintericis infunditur, ad colum autem crudum, item vulvae et propter serpentium ictus potisve
pityocampis, bupresti, cantharidum aut salamandrae venenis, privatim bubulum iis, qui colchicum biberint aut cicutam aut dorycnium aut leporem marinum, sicut asininum contra gypsum et cerussam et sulpur et argentum vivum, item durae alvo in febri. gargarizatur quoque faucibus exulceratis. utilissime et bibitur ab imbecillitate vires recolligentibus, quos atrophos vocant, in febri etiam, quae careat dolore capitis. pueris ante cibum lactis asinini heminam dari aut si exitus cibi rosiones sentirent, antiqui in arcanis habuerunt, si hoc non esset, caprini. bubuli serum orthopnoicis prodest ante cetera addito nasturtio. inunguntur etiam oculi in lactis heminas additis sesamae drachmis iiii tritis in lippitudine. caprino lienes sanantur, post bidui inediam tertio die hedera pastis capris, per triduum poto sine alio cibo. lactis usus alias contrarius capitis doloribus, hepaticis, splenicis, nervorum vitio, febres habentibus, vertigini praeterquam purgationis gratia, gravedini, tussientibus, lippis. ovillum utilissimum tenesmo, dysinteriae; nec non phthisicis hoc et mulieris saluberrimum qui dicerent fuerunt.

  de generibus caseorum diximus, cum de uberibus singulisque membris animalium diceremus. sextius eosdem effectus equino quos bubulo tradit; hunc vocant hippacen. stomacho utiles qui non sunt salsi, id est recentes. veteres alvum sistunt corpusque minuunt, stomacho inutiliores; et in totum salsa minuunt corpus, alunt mollia. caseus recens cum melle suggillata emendat, mollis alvum sistit, sedat tormina pastillis in vino austero decoctis rursusque in patina tostis cum melle. saprum vocant qui cum sale et sorbis siccis e vino tritus potusque medetur coeliacis. genitalium carbunculis caprinus tritus inpositus, item acidus cum oxymelite maculis in balineo inlitus oleo interlinitur.

  e lacte fit et butyrum, barbararum gentium lautissimus cibus et qui divites a plebe discernat. plurimum e bubulo - et inde nomen - , pinguissimum ex ovibus fit et caprino, sed hieme calefacto lacte, aestate expresso tantum, crebro iactatu in longis vasis angusto foramine spiritum accipientibus sub ipso ore alias praeligato. additur paulum aquae, ut acescat. quod est maxime coactum, in summo fluitat; id exemptum addito sale oxygala appellant. relicum decocunt in ollis; ibi quod supernatat, butyrum est, oleosum natura. quo magis virus resipit, hoc praestantius iudicatur. pluribus conpositionibus miscetur inveteratum. natura eius adstringere, mollire, replere, purgare.

  oxygala fit et alio modo, acido lacte addito in recens, quod velint acescere, utilissimum stomacho. effectus dicemus suis locis.

  proxima in communibus adipi laus est, sed maxime suillo, apud antiquos etiam religiosius. certe novae nuptae intrantes etiam nunc sollemne habent postes eo attingere. inveteratur duobus modis, cum sale aut sincerus; tanto fit utilior. axungiam graeci etiam appellavere iam in voluminibus suis. neque est occulta virium causa, quoniam id animal herbarum radicibus vescitur; itaque etiam fimo innumeri usus. quam ob rem non de alia loquemur sue. multo efficacior e femina et quae non pepererit, multo vero praestantior in apris esse dicitur usus axungiae ad emollienda, excalfacienda, discutienda purgandaque. medicorum aliqui admixto anseris adipe taurorumque sebo et oesypo ad podagras uti iubent; si vero permaneat dolor, cum cera, myrto, resina, pice. sincera axungia medetur ambustis vel nive, pernionibus autem cum hordei cinere et galla pari modo. prodest et confricatis membris, itinerumque lassitudines et fatigationes levat. ad tussim veterem recens decoquitur quadrantis pondere in vini cyathis iii addito melle. vetus etiam phthisis pilulis sumpta sanat, quae sine sale inveterata est. omnino enim non nisi ad ea, quae purganda sint aut quae non sint exulcerata, salsa recipitur. quidam quadrantes axungiae et mulsi in vini cyathis ternis decocunt contra phthisis, quarto quoque die picem liquidam in ovo sumi iubent. circumligatur et lateribus, pectori, scapulis eorum, qui phthisim sentiunt, tantaque est vis, ut genibus etiam adalligata redeat in os sapor eamque expuere videantur. e sue, quae non pepererit, aptissime utuntur ad cutem mulieres, contra scabiem vero quivis admixto iumentorum sebo pro parte tertia et pice pariterque subfervefactis. sincera partus in abortum vergentes nutrit collyrii modo subdita. cicatrices concolores facit cerussa admixta vel argenti spuma, at cum sulpure unguium scrabritias emendat. medetur et capillo fluenti et ulceribus in capite mulierum cum gallae parte quarta et infumata pilis oculorum. datur et phthisicis unciatim cum vini veteris hemina decocta, donec iii unciae e toto restent; aliqui et mellis exiguum adiciunt. panis inlinitur cum calce, item furunculis duritiaeque mammarum. rupta et convulsa et spasmata et luxata sanat, clavos et rimas callique vitia cum helleboro albo, parotidas admixta farina salsamentariae testae, quo genere proficit et ad strumas. pruritus et papulas in balineo perunctis tollit, alioque etiamnum modo podagricis prodest mixto oleo vetere, contrito una sarcophago lapide et quinquefolio tuso in vino vel cum calce aut cum cinere. fit et peculiare emplastrum lxxv #1108 ponderi c spumae argenteae mixtis, utilissime contra ulcerum inflammationes adipe verrino. et inungui putant utile, quaeque serpant inlinere cum resina. antiqui axibus vehiculorum perunguendis maxime ad faciliorem circumactum rotarum utebantur, unde nomen, sic quoque utili medicina cum illa ferrugine rotarum ad sedis vitia virilitatisque et per se axungia. medici antiqui maxime probabant renibus detractam exemptisque venis aqua caelesti fricabant crebro decoquebantque fictili novo saepius, tum demum adservantes. convenit salsam magis mollire, excalfacere, discutere, utilioremque esse vino lotam. masurius palmam lupino adipi dedisse antiquos tradidit. ideo novas nuptas illo perunguere postes solitas, ne quid mali medicamenti inferretur.

  quae ratio adipis, eadem in iis, quae ruminant, sebi est, aliis modis, non minoris potentiae. perficitur omne exemptis venis aqua marina vel salsa lotum, mox in pila tusum aspersa marina crebro; postea coquitur, donec odor omnis aboleatur, mox adsiduo sole ad candorem reducitur. a renibus autem omne laudatissimum est. si vero vetus revocetur ad curam, liquefieri prius iubent, mox frigida aqua lavari saepius, dein liquefacere adfuso vino quam odoratissimo. eodemque modo iterum ac saepius cocunt, donec virus evanescat. multi privatim sic taurorum leonumque ac pantherarum et camelorum pinguia curari iubent. usus dicetur suis locis.

  communis et medullarum est. omnes molliunt, explent, siccant, excalfaciunt. laudatissima e cervis, mox vitulina, dein hircina et caprina. curantur ante autumnum. recentes lotae siccataeque in umbra, per cribrum dein liquatae per lintea exprimuntur ac reponuntur in fictili locis frigidis.

  inter omnia autem communia animalium vel praestantissimum effectu fel est. vis eius excalfacere, mordere, scindere, extrahere, discutere. minorum animalium subtilius intellegitur et ideo ad oculorum medicamenta utilius existimatur. taurino praecipua potentia, etiam in aere pelvibusque aureo colore obducendis. omne autem curatur recens praeligato ore lino crasso, demissum in ferventem aquam semihora, mox siccatum sine sole atque in melle conditum. damnatur equinum tantum inter venena. ideo flamini sacrorum equum tangere non licet, cum romae publicis sacris equus etiam immoletur.

  quin et sanguis eorum septicam vim habet; item equarum, praeterquam virginum, erodit, emarginat ulcera. taurinus quidem recens inter venena est excepta aegira. ibi enim sacerdos terrae vaticinatura sanguinem tauri bibit prius quam in specus descendat. tantum potest sympathia illa, de qua loquimur, ut aliquando religione aut loco fiat. drusus tribunus plebei traditur caprinum bibisse, cum pallore et invidia veneni sibi dati insimulare q. caepionem inimicum vellet. hircorum sanguini tanta vis est, ut ferramentorum subtilitas non aliter acrius induretur, scabritia poliatur vehementius quam lima. non igitur et sanguis animalium inter communia dici potest, et ideo suis quisque dicetur effectibus.

  digeremus enim in mala singula usus primumque contra serpentes. exitio his esse cervos nemo ignorat ut, si quae sunt, extractas cavernis mandentes. nec vero ipsi spirantesque tantum adversantur, sed membratim quoque. fugari eas nidore cornus eorum, si uratur, dictum est; at e summo gutture ustis ossibus congregari dicuntur. pelles eiusdem animalis substratae securos praestant ab eo metu somnos, coagulum ex aceto potum ab ictu; et si omnino tractatum sit, eo die non ferit serpens. testes quoque eius inveterati vel genitale vetus maris salutariter dantur in vino; item venter, quem centipellionem vocant. fugiunt et omnino dentem cervi habentes aut medulla perunctos sebove cervi aut vituli. summis
autem remediis praefertur hinnulei coagulum matris utero execti, ut indicavimus. sanguine cervino, si una urantur dracontion et cunilago et anchusa lentisci ligno, contrahi serpentes tradunt, dissipari deinde, si sanguine detracto adiciatur pyrethrum. invenio apud auctores graecos, animal cervo minus et pilo demum simile, quod ophion vocaretur, sardiniam tantum ferre solitam. hoc interisse arbitror et ideo medicinas ex eo omitto. - apri quoque cerebrum contra eas laudatur cum sanguine, iocur etiam inveteratum cum ruta potum ex vino, item adips cum melle resinaque, simili modo verrinum iocur et fellis dumtaxat fibra #1108 iiii pondere vel cerebrum in vino potum. - caprarum cornu vel pilis accensis fugari serpentes dicunt, cineremque e cornu potum vel inlitum contra ictus valere, item lactis haustus cum uva taminia vel urinae cum aceto scillite, caseum caprinum cum origano inpositum vel sebum cum cera. milia praeterea remediorum ex eo animali demonstrantur, sicut apparebit, quod equidem miror, cum febri negetur carere. amplior potentia feris eiusdem generis, quod numerosissimum esse diximus, alia vero et hircis. democritus etiamnum effectus auget eius, qui singularis natus sit. fimo quoque caprarum in aceto decocto inlini ictus serpentium placet et recentis cinere in vino, atque in totum difficilius sese recolligentes a serpentium ictu in caprilibus optime convalescunt. qui efficacius volunt mederi, occisae caprae alvum dissectam cum fimo intus reperto inligant statim. alii carnem recentem haedorum cum pilo suffiunt eodemque nidore fugant serpentes. utuntur et pelle eorum recenti, ad plagas et carne et fimo equi in agro pasti, coagulo leporis ex aceto contraque scorpionem et murem araneum; aiunt non feriri leporis coagulo perunctos. a scorpione percussis fimum caprae efficacius aceto decoctum auxiliatur, lardum iusque decocti potum et iis, qui buprestim hauserint. quin etiam si quis asino in aurem percussum a scorpione se dicat, transire malum protinus tradunt, venenataque omnia accenso pulmone eius fugere. et fimo vituli suffiri percussos a scorpione prodest.

 

‹ Prev