Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 383

by Pliny the Elder


  ordiemur autem confessis, hoc est lanis ovisque, ob id ut rebus praecipuis honos in primis perhibeatur. quaedam etiam sic alienis locis, tamen obiter, dici necesse erit. nec deerat materia pompae, si quicquam aliud intueri liberet quam fidem operis, quippe inter prima proditis etiam ex cinere phoenicis nidoque medicinis, ceu vero id certum esset atque non fabulosum. inridere est vitam remedia post millensimum annum reditura monstrare.

  lanis auctoritatem veteres romani etiam religiosam habuere, postes a nubentibus attingi iubentes; praeterque cultum et tutelam contra frigora sucidae plurima praestant remedia ex oleo vinoque aut aceto, prout quaeque mulceri morderive opus sit et adstringi laxarive, luxatis membris dolentibusque nervis inpositae et crebro suffusae. quidam et salem admiscent luxatis; alii cum lana rutam tritam adipemque inponunt, item contusis tumentibusque. halitus quoque oris gratiores facere traditur confricatis dentibus atque gingivis admixto melle. prodest et phreneticis suffitu. sanguinem in naribus sistit cum oleo rosaceo indita et alio modo auribus opturatis spissius. quin et ulceribus vetustis inponitur cum melle. vulnera ex vino vel aceto vel aqua frigida et oleo expressa sanat. arietis vellera luta frigida ex oleo madefacta in muliebribus malis inflammationes vulvae sedant et, si procidat, suffitu reprimunt. sucida lana inposita subditaque mortuos partus evocat; sistit etiam profluvia earum. et canis rabiosi morsibus inculcata post diem septimum solvitur. reduvias sanat ex aqua frigida. eadem nitro, sulpure, oleo, aceto, pice liquida ferventibus tincta quam calidissima inposita bis die lumborum dolores sedat. sistit et sanguinem ex ariete sucida articulos extremitatium praeligans. laudatissima omnis e collo, natione vero galatica, tarentina, attica, milesia. sucidam inponunt et desquamatis, percussis, lividis, incussis, conlisis, contritis, deiectis, capitis et aliis doloribus, stomachi inflammationi ex aceto et rosaceo. cinis eius inlinitur adtritis, vulneratis, ambustis. et in oculorum medicamenta additur, item in fistulas auresque suppuratas. ad hoc detonsam eam, alii evolsam, decisis summis partibus siccant carpuntque et in fictili crudo conponunt ac melle perfundunt uruntque. alii astulis taedae subiectis et subinde interstratis oleo adspersam accendunt cineremque in labellis aqua addita confricant manu et considere patiuntur, idque saepius mutantes aquam, donec linguam adstringat leniter nec mordeat; tum cinerem reponunt. vis eius septica est efficacissimeque genas purgat.

  quin ipsae sordes pecudum sudorque feminum et alarum adhaerentes lanis - oesypum vocant - innumeros prope usus habent. in atticis ovibus genito palma. fit pluribus modis, sed probatissimum lana ab iis partibus recenti concerpta aut quibuscumque sordibus sucidis primum collectis lento igni in ae+neo subfervefactis et refrigeratis pinguique, quod supernatet, collecto in fictile vas iterumque decocta priore materia; quae pinguitudo utraque frigida aqua lavatur et in linteo saccatur ac sole torretur, donec candida fiat ac tralucida; tum in stagnea pyxide conditur. probatio, ut sordium virus oleat et manu fricante ex aqua non liquetur, sed albescat ut cerussa. oculis utilissimum contra inflammationes genarumque callum. quidam in testa torrent, donec pinguitudinem amittat, utilius tale existimantes erosis et duris genis, angulis scabiosis et lacrimantibus. ulcera non oculorum modo sanat, sed oris etiam et genitalium cum anserino adipe. medetur et vulvae inflammationibus et sedis rhagadiis et condylomatis cum meliloto ac butyro. reliquos usus eius digeremus. sordes quoque caudarum concretae in pilulas siccatae per se tusaeque in farinam et inlitae dentibus mire prosunt, etiam labantibus, gingivisque, si carcinoma serpat; iam vero pura vellera aut per se inposita caecis doloribus aut accepto sulpure, et cinis eorum genitalium vitiis, tantumque pollent, ut medicamentis quoque superponantur. medentur ante omnia et pecori ipsi, si fastidio non pascantur. cauda enim quam artissime praeligata, evolsa inde lana, statim vescuntur, traduntque quod extra nodum sit e cauda praemori.

  lanae habent et cum ovis societatem simul fronti inpositae contra epiphoras. non opus est eas in hoc usu radicula esse curatas neque aliud quam candidum ex ovo infundi ac pollinem turis.

  ova per se infuso candido oculis epiphoras cohibent urentesque refrigerant - quidam cum croco praeferunt - et pro aqua miscentur collyriis; infantibus vero contra lippitudines, ut vix aliud, remedio sunt butyro admixto recenti. eadem cum oleo trita ignes sacros leniunt betae foliis superinligatis. candido ovorum in oculis et pili reclinantur hammoniaco trito admixtoque et vari in facie cum pineis nucleis ac melle modico. ipsa facies inlita sole non uritur. ambusta aquis si statim ovo occupentur, pusulas non sentiunt - quidam admiscent farinam hordeaciam et salis parum - , ulceribus vero ex ambusto cum candido ovorum tostum hordeum et suillo adipe mire prodest. eadem curatione ad sedis vitia utuntur, infantibus quidem etiam si quid ibi procidat; ad pedum rimas ovorum candido decocto cum cerussae denariorum ii pondere, pari spumae argenti, murrae exiguo, dein vino; ad ignem sacrum candido ovorum ternum cum amylo. aiunt et vulnera candido glutinari calculosque pelli. - lutea ovorum cocta, ut indurescant, admixto croco modice, item melle, ex lacte mulieris inlita dolores oculorum mitigant, vel cum rosaceo et mulso lana oculis inposita, vel cum trito apii semine ac polenta in mulso inlita. prodest et tussientibus per se luteum devoratum liquidum ita, ut dentibus non attingatur, thoracis destillationibus, faucium scabritiae. privatim contra haemorrhoidas morsui inlinitur sorbeturque crudum. prodest et renibus, vesicae rosionibus exulcerationibusque. cruenta excreantibus v ovorum lutea in vini hemina cruda sorbentur, dysintericis cum cinere putaminis sui et papaveris suco ac vino. dantur coeliacis cum uvae passae pinguis pari pondere et malicorii per triduum aequis portionibus, et alio modo lutea ovorum iii, lardi veteris et mellis quadrantibus, vini veteris cyathis iii, trita ad crassitudinem mellis et, cum opus sit, abellanae nucis magnitudine ex aqua pota, item ex oleo fricta terna, totis ovis pridie maceratis in aceto; sic et lientericis, sanguinem autem reicientibus cum iii cyathis musti. utuntur isdem ad liventia, si vetustiora sint, cum bulbis ac melle. sistunt et menses mulierum cocta et e vino pota, inflationes quoque vulvae cruda cum oleo ac vino inlita. utilia sunt et cervicis doloribus cum anserino adipe et rosaceo, sedis etiam vitiis indurata igni, ut calore quoque prosint, et condylomatis cum rosaceo; item ambustis durata in aqua, mox in pruna putaminibus exustis, tum lutea ex rosaceo inlinuntur. fiunt et tota lutea, quae vocant sitista, cum triduo incubita tolluntur. stomachum dissolutum confirmant pulli ovorum cum gallae dimidio ita, ne ante ii horas alius cibus sumatur. dant et dysintericis pullos in ipso ovo decoctos admixta vini austeri hemina et pari modo olei polentaeque. - membrana putamini detracta sive crudo sive cocto labrorum fissuris medetur, putaminis cinis in vino potus sanguinis eruptionibus. comburi sine membrana oportet. sic fit et dentifricium. idem cinis et mulierum menses cum murra inlitus sistit. firmitas putaminum tanta est, ut recta nec vi nec pondere ullo frangantur nec nisi paulum inflexa rotunditate. - tota ova adiuvant partum cum ruta et aneto et cumino pota e vino. scabiem corporum ac pruritum oleo et cedria mixtis tollunt, ulcera quoque umida in capite cyclamino admixta. ad puris et sanguinis excreationes ovum crudum cum porri sectivi suco parique mensura mellis graeci calefactum hauritur. dantur et tussientibus cocta et trita cum melle et cruda cum passo oleique pari modo. infunduntur et virilitatis vitiis singula cum ternis cyathis passi amylique semuncia a balneis; adversus ictus serpentium cocta tritaque adiecto nasturtio inlinuntur. - cibo quot modis iuvent, notum est, cum transmeent faucium tumorem calfactuque obiter foveant. nullus est alius cibus, qui in aegritudine alat neque oneret simulque vim potus et cibi habeat. maceratorum in aceto molliri diximus putamen; talibus cum farina in panem subactis coeliaci recreantur. quidam ita resoluta in patinis torrere utilius putant, quo genere non alvos tantum, sed et menses feminarum sistunt, aut, si maior sit impetus, cruda cum farina et aqua hauriuntur. et per se lutea ex iis decocuntur in aceto, donec indurescant, iterumque cum trito pipere torrentur ad cohibendas alvos. fit et dysintericis remedium singulare ovo effuso in fictile novum eiusdemque ovi mensura, ut paria sint omnia, melle, mox aceto, item oleo confusis crebroque permixtis; quo fuerint ea excellentiora, hoc praesentius remedium erit. alii eadem mensura pro oleo et aceto resinam adiciunt rubentem vinumque; et alio modo temperant, olei tantu
m mensura pari pineique corticis ii sexagensimis denarii, una eius quod rhum diximus, mellis obolis v simul decoctis, ita ut cibus alius post iiii horas sumatur. torminibus quoque multi medentur ova bina cum alii spicis iiii una terendo vinique hemina calefaciendo atque ita potui dando. et, ne quid desit ovorum gratiae, candidum ex iis admixtum calci vivae glutinat vitri fragmenta; vis vero tanta est, ut lignum perfusum ovo non ardeat ac ne vestis quidem contacta aduratur. de gallinarum autem ovis tantum locuti sumus, cum et reliquarum alitum restent, magnae utilitatis, sicut suis locis dicemus.

  praeterea est ovorum genus in magna fama galliarum, omissum graecis. angues enim numerose convoluti salivis faucium corporumque spumis artifici conplexu glomerant; urinum appellatur. druidae sibilis id dicunt in sublime iactari sagoque oportere intercipi, ne tellurem attingat; profugere raptorem equo, serpentes enim insequi, donec arceantur amnis alicuius interventu; experimentum eius esse, si contra aquas fluitet vel auro vinctum; atque, ut est magorum sollertia occultandis fraudibus sagax, certa luna capiendum censent, tamquam congruere operationem eam serpentium humani sit arbitrii. vidi equidem id ovum mali orbiculati modici magnitudine, crusta cartilagineis velut acetabulis bracchiorum polypi crebris insigne. druidis ad victorias litium ac regum aditus mire laudatur, tantae vanitatis, ut habentem id in lite in sinu equitem r. e vocontiis a divo claudio principe interemptum non ob aliud sciam. hic tamen conplexus anguium et frugifera eorum concordia in causa videtur esse, quare exterae gentes caduceum in pacis argumentis circumdata effigie anguium fecerint; neque enim cristatos esse in caduceo mos est.

  de anserum ovis magnae utilitatis ipsoque ansere dicturi hoc in volumine debemus honorem et commageno, clarissimae rei. fit ex adipe anserum - alioqui celeberrimi usus, set ad hoc in commagene syriae parte - cum cinnamo, casia, pipere albo, herba quae commagene vocatur, obrutis nive vasis, odore iucundo, utilissimum ad perfrictiones, convulsiones, caecos aut subitos dolores omniaque, quae acopis curantur, unguentumque pariter et medicamentum est. fit et in syria alio modo, avium adipe curato ut dicemus, additis erysisceptro, xylobalsamo, phoenice, item tuso calamo singulorum pondere quod sit adipis, in vino bis aut ter subfervefacto. fit autem hieme, quoniam aestate non glaciat nisi accepta cera. multa praeterea remedia sunt ex ansere, quod miror aeque quam in capris, namque anser corvusque ab aestate in autumnum morbo conflictari dicuntur.

  de anserum honore, quem meruere gallorum in capitolium ascensu deprehenso, diximus. eadem de causa supplicia annua canes pendunt, inter aedem iuventatis et summani vivi in furca sabucea armo fixi. sed plura de hoc animali dici cogunt priscorum mores.

  catulos lactentes adeo puros existimabant ad cibum, ut etiam placandis numinibus hostiarum vice uterentur iis. genitae manae catulo res divina fit, et in cenis deum etiam nunc ponitur catulina. aditialibus quidem epulis celebrem fuisse plauti fabulae indicio sunt. sanguine canino contra toxica nihil praestantius putant; vomitiones quoque hoc animal monstrasse homini videtur, et alios usus ex eo mire laudatos referemus suis locis. nunc ad institutum ordinem pergemus.

  adversus serpentium ictus efficacia habentur fimum pecudis recens in vino decoctum inlitumque, mures dissecti inpositi. quorum natura non est spernenda, praecipue in adsensu siderum, ut diximus, cum lunae lumine fibrarum numero crescente atque decrescente. tradunt magi iocinere muris dato porcis in fico sequi dantem id animal, in homine quoque similiter valere, sed resolvi cyatho olei poto.

  mustelarum duo genera; alterum silvestre, distans magnitudine, graeci vocant ictidas. harum fel contra aspidas dicitur efficax, cetero venenum. haec autem, quae in domibus nostris oberrat et catulos suos, ut auctor est cicero, cottidie transfert mutatque sedem, serpentes persequitur. ex ea inveterata sale denari pondus in cyathis iii datur percussis aut ventriculus coriandro fartus inveteratusque et in vino potus, et catulus mustelae etiam efficacius.

  quaedam pudenda dictu tanta auctorum adseveratione commendantur, ut praeterire fas non sit, siquidem illa concordia rerum aut repugnantia medicinae gignuntur, veluti cimicum, animalis foedissimi et dictu quoque fastidiendi, natura contra serpentium morsus et praecipue aspidum valere dicitur, item contra venena omnia, argumento, quod dicant gallinas, quo die ederint, non interfici ab aspide, carnesque earum percussis plurimum prodesse. ex iis, quae tradunt, humanissimum est inlinere morsibus cum sanguine testudinis, item suffitu eorum abigere sanguisugas adhaerentes haustasque ab animalibus restinguere in potu datis. quamquam et oculos quidam his inungunt tritis cum sale et lacte mulierum auresque cum melle et rosaceo admixtis. eos, qui agrestes sint et in malva nascantur, crematos, cinere permixto rosaceo, infundunt auribus. cetera, quae de his tradunt vomitionum et quartanarum remedia aliorumque morborum, quamquam ovo aut cera aut faba inclusos censeant devorandos, falsa nec referenda arbitror. lethargi tantum medicinae cum argumento adhibent, quoniam vincatur aspidum somnifica vis, septenos in cyatho aquae dantes, puerilibus annis quaternos. et in stranguria fistulae inposuere. adeo nihil parens illa rerum omnium sine ingentibus causis genuit. quin et adalligatos laevo bracchio binos lana subrepta pastoribus resistere nocturnis febribus prodiderunt, diurnis in russeo panno. rursus his adversatur scolopendra suffituque enecat.

  aspides percussos torpore et somno necant, omnium serpentium minime sanabiles. sed venenum earum, si sanguinem attigit aut recens vulnus, statim interemit; si inveteratum ulcus, tardius. de cetero potum quantalibet copia non nocet, non enim est tabifica vis; itaque occisa morsu earum animalia cibis innoxia sunt. cunctarer in proferendo ex iis remedio, ni M. Varro lxxxiii vitae anno prodidisset aspidum ictus efficacissime sanari hausta a percussis ipsorum urina.

  basilisci, quem etiam serpentes ipsae fugiunt alias olfactu necantem, qui hominem, vel si aspiciat tantum, dicitur interemere, sanguinem magi miris laudibus celebrant: coeuntem picis modo et colore, dilutum cinnabari clariorem fieri. attribuunt ei successus petitionum a potestatibus et a diis etiam precum, morborum remedia, veneficiorum amuleta. quidam et saturni sanguinem appellant.

  draco non habet venena. caput eius limini ianuarum subditum propitiatis adoratione diis fortunatam domum facere promittitur, oculis eius inveteratis et cum melle tritis inunctos non expavescere ad nocturnas imagines etiam pavidos, cordis pingue in pelle dorcadum nervis cervinis adalligatum in lacerto conferre iudiciorum victoriae plurimum, spondylum aditus potestatium mulcere, dentes eius inligatos pellibus caprearum cervinis nervis mites praestare dominos potestatesque exorabiles. sed super omnia est compositio, qua invictos faciunt magorum mendacia: cauda draconis et capite, pilis leonis e fronte et medulla eiusdem, equi victoris spuma, canis ungue adalligatis cervino corio nervisque cervi alternatis et dorcadis. quae coarguisse non minus referet quam contra serpentes remedia demonstrasse, quoniam et haec illorum veneficia sunt. draconum adipem venenata fugiunt, item, si uratur ichneumonum; fugiunt et urticis tritis in aceto perunctos.

  viperae caput inpositum, vel alterius quam quae percusserit, sine fine prodest, item si quis ipsam eam in vapore baculo sustineat - aiunt enim recanere - , item si quis exustae eiusdem cinerem inlinat. reverti autem ad percussum serpentem necessitate naturae nigidius auctor est. caput quidam dissecant scite inter aures ad eximendum lapillum, quem aiunt ab ea devorari territa; alii ipso toto capite utuntur. fiunt ex vipera pastilli, qui theriaci vocantur a graecis, ternis digitis mensura utrimque amputatis exemptisque interaneis et livore spinae adhaerente, reliquo corpore in patina ex aqua et aneto discocto spinisque exemptis et addita similagine atque ita in umbra siccatis pastillis, quibus ad multa medicamenta utuntur. significandum videtur e vipera tantum hoc fieri. quidam purgatae ut supra dictum est adipem cum olei sextario decocunt ad dimidias; ex eo, cum opus sit, ternis stillis additis in oleum perunguntur, ut omnes bestiae fugiant eos.

  praeterea constat contra omnium ictus quamvis insanabiles ipsarum serpentium exta inposita auxiliari, eosque, qui aliquando viperae iecur coctum hauserint, numquam postea feriri a serpente. neque anguis venenatus est nisi per mensem luna instigatus, et prodest vivus conprehensus et in aqua contusus, si foveantur ita morsus. quin et inesse ei remedia multa creduntur, ut digeremus, et ideo aesculapio di
catur. democritus quidem monstra quaedam ex his confingit, ut possint avium sermones intellegi. anguis aesculapius epidauro romam advectus est vulgoque pascitur et in domibus, ac nisi incendiis semina exurerentur, non esset fecunditati eorum resistere in orbe terrarum. pulcherrimum anguium genus est quod et in aqua vivit; hydri vocantur, nullo serpentium inferiores veneno. horum iecur servatum adversus percusso ab iis auxilium est. - scorpio tritus stelionum veneno adversatur. fit enim e stelionibus malum medicamentum; nam cum inmortuus est vino, faciem eorum, qui biberint, lentigine obducit. ob hoc in unguento necant eum insidiantes paelicum formae. remedium est ovi luteum et mel ac nitrum. fel stelionum tritum in aqua mustelas congregare dicitur.

  inter omnia venenata salamandrae scelus maximum est. cetera enim singulos feriunt, nec plures pariter interimunt, ut omittam, quod perire conscientia dicuntur homine percusso neque amplius admitti a terra; salamandra populos pariter necare inprovidos potest. nam si arbori inrepsit, omnia poma inficit veneno et eos, qui ederint, necat frigida vi, nihil aconito distans; quin immo si contacto ab ea ligno, lapidi crusta panis inponatur, idem veneficium est vel si in puteum cadat, quippe cum saliva eius quacumque parte corporis, vel in pede imo, respersa omnis in toto corpore defluat pilus. tamen talis ac tanti veneni a quibusdam animalium, ut subus, manditur dominante eadem illa rerum dissidentia. venenum eius restingui primum omnium ab iis, quae vescantur illa, verisimile est, ex iis vero, quae produntur, cantharidum potu aut lacerta in cibo sumpta. cetera adversantia diximus dicemusque suis locis. ex ipsa quae magi tradunt contra incendia, quoniam ignes sola animalium extinguat, si forent vera, iam esset experta roma. sextius venerem accendi cibo earum, si detractis interaneis et pedibus et capite in melle serventur, tradit negatque restingui ignem ab iis.

 

‹ Prev