Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 401

by Pliny the Elder


  imaginum quidem pictura, qua maxime similes in aevum propagabantur figurae, in totum exolevit. aerei ponuntur clipei argentea facie, surdo figurarum discrimine; statuarum capita permutantur, volgatis iam pridem salibus etiam carminum. adeo materiam conspici malunt omnes quam se nosci. et inter haec pinacothecas veteribus tabulis consuunt alienasque effigies colunt, ipsi honorem non nisi in pretio ducentes, ut frangat heres furisque detrahat laqueo. itaque nullius effigie vivente imagines pecuniae, non suas, relincunt. iidem palaestras athletarum imaginibus et ceromata sua exornant, epicuri voltus per cubicula gestant ac circumferunt secum. natali eius sacrificant, feriasque omni mense vicesima luna custodiunt, quas icadas vocant, ii maxime, qui se ne viventes quidem nosci volunt. ita est profecto: artes desidia perdidit, et quoniam animorum imagines non sunt, negleguntur etiam corporum. aliter apud maiores in atriis haec erant, quae spectarentur; non signa externorum artificum nec aera aut marmora: expressi cera vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilicia funera, semperque defuncto aliquo totus aderat familiae eius qui umquam fuerat populus. stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. tabulina codicibus implebantur et monimentis rerum in magistratu gestarum. aliae foris et circa limina animorum ingentium imagines erant adfixis hostium spoliis, quae nec emptori refigere liceret, triumphabantque etiam dominis mutatis aeternae domus. erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus tectis cotidie inbellem dominum intrare in alienum triumphum. exstat messalae oratoris indignatio, quae prohibuit inseri genti suae laevinorum alienam imaginem. similis causa messalae seni expressit volumina illa quae de familiis condidit, cum scipionis pomponiani transisset atrium vidissetque adoptione testamentaria salvittones - hoc enim fuerat cognomen - africanorum dedecori inrepentes scipionum nomini. sed - pace messalarum dixisse liceat - etiam mentiri clarorum imagines erat aliquis virtutum amor multoque honestius quam mereri, ne quis suas expeteret.

  non est praetereundum et novicium inventum, siquidem non ex auro argentove, at certe ex aere in bibliothecis dicantur illis, quorum inmortales animae in locis iisdem locuntur, quin immo etiam quae non sunt finguntur, pariuntque desideria non traditos vultus, sicut in homero evenit. quo maius, ut equidem arbitror, nullum est felicitatis specimen quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. asini pollionis hoc romae inventum, qui primus bibliothecam dicando ingenia hominum rem publicam fecit. an priores coeperint alexandreae et pergami reges, qui bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. imaginum amorem flagrasse quondam testes sunt atticus ille ciceronis edito de iis volumine, M. Varro benignissimo invento insertis voluminum suorum fecunditati etiam septingentorum inlustrium aliquo modo imaginibus, non passus intercidere figuras aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor muneris etiam dis invidiosi, quando inmortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique ceu di possent. et hoc quidem alienis ille praestitit.

  verum clupeos in sacro vel publico dicare privatim primus instituit, ut reperio, appius claudius qui consul cum p. servilio fuit anno urbis cclviiii. posuit enim in bellonae aede maiores suos, placuitque in excelso spectari et titulos honorum legi, decora res, utique si liberum turba parvulis imaginibus ceu nidum aliquem subolis pariter ostendat, quales clupeos nemo non gaudens favensque aspicit. post eum m. aemilius collega in consulatu quinti lutatii non in basilica modo aemilia, verum et domi suae posuit, id quoque martio exemplo. scutis enim, qualibus apud troiam pugnatum est, continebantur imagines, unde et nomen habuere clupeorum, non, ut perversa grammaticorum suptilitas voluit, a cluendo. origo plena virtutis, faciem reddi in scuto cuiusque, qui fuerit usus illo. poeni ex auro factitavere et clupeos et imagines secumque vexere. in castris certe captis talem hasdrubalis invenit marcius, scipionum in hispania ultor, isque clupeus supra fores capitolinae aedis usque ad incendium primum fuit. maiorum quidem nostrorum tanta securitas in ea re adnotatur, ut l. manlio, q. fulvio cos. anno urbis dlxxv m. aufidius tutelae capitolio redemptor docuerit patres argenteos esse clupeos, qui pro aereis per aliquot iam lustra adsignabantur.

  de picturae initiis incerta nec instituti operis quaestio est. aegyptii sex milibus annorum aput ipsos inventam, priusquam in graeciam transiret, adfirmant, vana praedicatione, ut palam est; graeci autem alii sicyone, alii aput corinthios repertam, omnes umbra hominis lineis circumducta, itaque primam talem, secundam singulis coloribus et monochromaton dictam, postquam operosior inventa erat, duratque talis etiam nunc. inventam liniarem a philocle aegyptio vel cleanthe corinthio primi exercuere aridices corinthius et telephanes sicyonius, sine ullo etiamnum hi colore, iam tamen spargentes linias intus. ideo et quos pinxere adscribere institutum. primus inlevit eas colore testae, ut ferunt, tritae ecphantus corinthius. hunc eodem nomine alium fuisse quam tradit cornelius nepos secutum in italiam damaratum, tarquinii prisci regis romani patrem, fugientem a corintho tyranni iniurias cypseli, mox docebimus.

  iam enim absoluta erat pictura etiam in italia. exstant certe hodieque antiquiores urbe picturae ardeae in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque miror, tam longo aevo durantes in orbitate tecti veluti recentes. similiter lanivi, ubi atalante et helena comminus pictae sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima forma, sed altera ut virgo, ne ruinis quidem templi concussae. gaius princeps tollere eas conatus est libidine accensus, si tectorii natura permisisset. durant et caere antiquiores et ipsae, fatebiturque quisquis eas diligenter aestimaverit nullam artium celerius consummatam, cum iliacis temporibus non fuisse eam appareat.

  apud romanos quoque honos mature huic arti contigit, siquidem cognomina ex ea pictorum traxerunt fabii clarissimae gentis, princepsque eius cognominis ipse aedem salutis pinxit anno urbis conditae ccccl, quae pictura duravit ad nostram memoriam aede ea claudi principatu exusta. proxime celebrata est in foro boario aede herculis pacui poetae pictura. enni sorore genitus hic fuit clarioremque artem eam romae fecit gloria scaenae. postea non est spectata honestis manibus, nisi forte quis turpilium equitem romanum e venetia nostrae aetatis velit referre, pulchris eius operibus hodieque veronae exstantibus. laeva is manu pinxit, quod de nullo ante memoratur. parvis gloriabatur tabellis extinctus nuper in longa senecta titedius labeo praetorius, etiam proconsulatu provinciae narbonensis functus, sed ea re inrisa etiam contumeliae erat. fuit et principum virorum non omittendum de pictura celebre consilium, cum q. pedius, nepos q. pedii consularis triumphalisque et a caesare dictatore coheredis Augusto dati, natura mutus esset. in eo messala orator, ex cuius familia pueri avia fuerat, picturam docendum censuit, idque etiam Divus Augustus comprobavit; puer magni profectus in ea arte obiit. dignatio autem praecipua romae increvit, ut existimo, a m’. valerio maximo messala, qui princeps tabulam picturam proelii, quo carthaginienses et hieronem in sicilia vicerat, proposuit in latere curiae hostiliae anno ab urbe condita ccccxc. fecit hoc idem et l. scipio tabulamque victoriae suae asiaticae in capitolio posuit, idque aegre tulisse fratrem africanum tradunt, haut inmerito, quando filius eius illo proelio captus fuerat. non dissimilem offensionem et aemiliani subiit l. hostilius mancinus, qui primus carthaginem inruperat, situm eius oppugnationesque depictas proponendo in foro et ipse adsistens populo spectanti singula enarrando, qua comitate proximis comitiis consulatum adeptus est. habuit et scaena ludis claudii pulchri magnam admirationem picturae, cum ad tegularum similitudinem corvi decepti imagine advolarent.

  tabulis autem externis auctoritatem romae publice fecit primus omnium l. mummius, cui cognomen achaici victoria dedit. namque cum in praeda vendenda rex attalus #1108 [30vi]30 emisset tabulam aristidis, liberum patrem, pretium miratus suspicatusque aliquid in ea virtutis, quod ipse nesciret, revocavit tabulam, attalo multum querente, et in cereris delubro posuit. quam primam arbitror picturam externam romae publicatam, deinde video et in foro positas volgo. hinc enim ille Crassi oratoris lepos agentis sub veteribus; cum testis compellatus instaret: “dic ergo, Crasse, qualem me noris talem,” inquit, ostendens in tabula inficetissime gallum exerentem linguam. in foro fuit et illa pastoris senis cum baculo, de qua teutonorum legatus respondit interrogatus, quantine eum
aestimaret, donari sibi nolle talem vivum verumque. sed praecipuam auctoritatem publice tabulis fecit caesar dictator aiace et media ante veneris genetricis aedem dicatis, post eum m. agrippa, vir rusticitati propior quam deliciis. exstat certe eius oratio magnifica et maximo civium digna de tabulis omnibus signisque publicandis, quod fieri satius fuisset quam in villarum exilia pelli. verum eadem illa torvitas tabulas duas aiacis et veneris mercata est a cyzicenis hs [30xii]30. in thermarum quoque calidissima parte marmoribus incluserat parvas tabellas, paulo ante, cum reficerentur, sublatas. super omnes Divus Augustus in foro suo celeberrima in parte posuit tabulas duas, quae belli faciem pictam habent et triumphum, item castores ac victoriam. posuit et quas dicemus sub artificum mentione in templo caesaris patris. idem in curia quoque, quam in comitio consecrabat, duas tabulas inpressit parieti. nemean sedentem supra leonem, palmigeram ipsam, adstante cum baculo sene, cuius supra caput tabella bigae dependet, nicias scripsit se inussisse; tali enim usus est verbo. alterius tabulae admiratio est puberem filium seni patri similem esse aetatis salva differentia, supervolante aquila draconem complexa; philochares hoc suum opus esse testatus est, inmensa, vel unam si tantum hanc tabulam aliquis aestimet, potentia artis, cum propter philocharen ignobilissimos alioqui glaucionem filiumque eius aristippum senatus populi romani tot saeculis spectet! posuit et tiberius caesar, minime comis imperator, in templo ipsius Augusti quas mox indicabimus. hactenus dictum sit de dignitate artis morientis.

  quibus coloribus singulis primi pinxissent diximus, cum de iis pigmentis traderemus in metallis, quae monochromata a genere picturae vocantur. qui deinde et quae invenerint et quibus temporibus, dicemus in mentione artificum, quoniam indicare naturas colorum prior causa operis instituti est. tandem se ars ipsa distinxit et invenit lumen atque umbras, differentia colorum alterna vice sese excitante. postea deinde adiectus est splendor, alius hic quam lumen. quod inter haec et umbras esset, appellarunt tonon, commissuras vero colorum et transitus harmogen.

  sunt autem colores austeri aut floridi. utrumque natura aut mixtura evenit. floridi sunt - quos dominus pingenti praestat - minium, armenium, cinnabaris, chrysocolla, indicum, purpurissum; ceteri austeri. ex omnibus alii nascuntur, alii fiunt. nascuntur sinopis, rubrica, paraetonium, melinum, eretria, auripigmentum; ceteri finguntur, primumque quos in metallis diximus, praeterea e vilioribus ochra, cerussa usta, sandaraca, sandyx, syricum, atramentum.

  sinopis inventa primum in ponto est; inde nomen a sinope urbe. nascitur et in aegypto, baliaribus, africa, sed optima in lemno et in cappadocia, effossa e speluncis. pars, quae saxis adhaesit, excellit. glaebis suus colos, extra maculosus. hac usi sunt veteres ad splendorem. species sinopidis tres: rubra et minus rubens atque inter has media. pretium optimae #1108 ii, usus ad penicillum aut si lignum colorare libeat; eius, quae ex africa venit, octoni asses - cicerculum appellant - ; magis ceteris rubet, utilior abacis. idem pretium et eius, quae pressior vocatur, et est maxime fusca. usus ad bases abacorum, in medicina vero blandus ... emplastrisque et malagmatis, sive sicca compositione sive liquida facilis, contra ulcera in umore sita, velut oris, sedis. alvum sistit infusa, feminarum profluvia pota denarii pondere. eadem adusta siccat scabritias oculorum, e vino maxime.

  rubricae genus in ea voluere intellegi quidam secundae auctoritatis, palmam enim lemniae dabant. minio proxima haec est, multum antiquis celebrata cum insula, in qua nascitur. nec nisi signata venumdabatur, unde et sphragidem appellavere. hac minium sublinunt adulterantque. in medicina praeclara res habetur. epiphoras enim oculorum mitigat ac dolores circumlita et aegilopia manare prohibet, sanguinem reicientibus ex aceto datur bibenda. bibitur et contra lienum reniumque vitia et purgationes feminarum, item et contra venena et serpentium ictus terrestrium marinorumque, omnibus ideo antidotis familiaris. - e reliquis rubricae generibus fabris utilissima aegyptia et africana, quoniam maxime sorbentur tectoriis. rubrica autem nascitur et in ferrariis metallis. ea et fit ochra exusta in ollis novis luto circumlitis. quo magis arsit in caminis, hoc melior. omnis autem rubrica siccat ideoque ex emplastris conveniet igni etiam sacro.

  sinopidis ponticae selibrae silis lucidi libris x et melini graecensis ii mixtis tritisque una per dies duodenos leucophorum fit. hoc est glutinum auri, cum inducitur ligno.

  paraetonium loci nomen habet ex aegypto. spumam maris esse dicunt solidatam cum limo, et ideo conchae minutae inveniuntur in eo. fit et in creta insula atque cyrenis. adulteratur romae creta cimolia decocta conspissataque. pretium optimo in pondo vi #1108 l. e candidis coloribus pinguissimum et tectorii tenacissimum propter levorem.

  melinum candidum et ipsum est, optimum in melo insula. in samo quod nascitur, eo non utuntur pictores propter nimiam pinguitudinem; accubantes effodiunt ibi inter saxa venam scrutantes. in medicina eundem usum habet quem eretria creta; praeterea linguam tactu siccat, pilos detrahit smectica vi. pretium in libras sestertii singuli.

  tertius e candidis colos est cerussa, cuius rationem in plumbi metallis diximus. fuit et terra per se in theodoti fundo inventa zmyrnae, qua veteres ad navium picturas utebantur. nunc omnis ex plumbo et aceto fit, ut diximus. usta casu reperta est in incendio piraeei cerussa in urceis cremata. hac primum usus est nicias supra dictus. optima nunc asiatica habetur, quae et purpurea appellatur. pretium eius in libras #1108 vi. fit et romae cremato sile marmoroso et restincto aceto. sine usta non fiunt umbrae.

  eretria terrae suae habet nomen. hac nicomachus et parrhasius usi. refrigerat, emollit, explet volnera; si coquatur, ad siccanda praecipitur, utilis et capitis doloribus et ad deprehendenda pura; subesse enim ea intellegunt, si ex aqua inlita continuo arescat.

  sandaracam et ochram iuba tradidit in insula rubri maris topazo nasci, sed inde non pervehuntur ad nos. sandaraca quomodo fieret diximus. fit et adulterina ex cerussa in fornace cocta. color esse debet flammeus. pretium in libras asses quini. haec si torreatur aequa parte rubrica admixta, sandycem facit, quamquam animadverto vergilium existimasse herbam id esse illo versu:

  “sponte sua sandyx pascentis vestiat agnos.” pretium in libras dimidium eius quod sandaracae. nec sunt alii colores maioris ponderis.

  inter facticios est et syricum, quo minium sublini diximus. fit autem sinopide et sandyce mixtis.

  atramentum quoque inter facticios erit, quamquam est et terrae, geminae originis. aut enim salsuginis modo emanat, aut terra ipsa sulpurei coloris ad hoc probatur. inventi sunt pictores, qui carbones infestatis sepulchris effoderent. inportuna haec omnia ac novicia. fit enim e fuligine pluribus modis, resina vel pice exustis, propter quod etiam officinas aedificavere fumum eum non emittentes. laudatissimum eodem modo fit e taedis. adulteratur fornacium balinearumque fuligine quo ad volumina scribenda utuntur. sunt qui et vini faecem siccatam excoquant adfirmentque, si ex bono vino faex ea fuerit, indici speciem id atramentum praebere. polygnotus et micon, celeberrimi pictores, athenis e vinaceis fecere, tryginon appellantes. Apelles commentus est ex ebore combusto facere, quod elephantinum vocatur. adportatur et indicum ex india inexploratae adhuc inventionis mihi. fit etiam aput infectores ex flore nigro, qui adhaerescit aereis cortinis. fit et ligno e taedis combusto tritisque in mortario carbonibus. mira in hoc saepiarum natura, sed ex iis non fit. omne autem atramentum sole perficitur, librarium cumme, tectorium glutino admixto. quod aceto liquefactum est, aegre eluitur.

  e reliquis coloribus, quos a dominis dari diximus propter magnitudinem pretii, ante omnes est purpurissum. creta argentaria cum purpuris pariter tinguitur bibitque eum colorem celerius lanis. praecipuum est primum, fervente aheno rudibus medicamentis inebriatum, proximum egesto eo addita creta in ius idem et, quotiens id factum est, elevatur bonitas pro numero dilutiore sanie. quare puteolanum potius laudetur quam tyrium aut gaetulicum vel laconicum, unde pretiosissimae purpurae; causa est quod hysgino maxime inficitur rubiaque, quae cogitur sorbere. vilissimum a canusio. pretium a singulis denariis in libras ad xxx. pingentes sandyce sublita, mox ex ovo inducentes purpurissum, fulgorem minii faciunt. si purpurae facere malunt, caeruleum sublinunt, mox purpurissum ex ovo inducunt.

  ab hoc maxima auctoritas indico. ex india
venit harundinum spumae adhaerescente limo. cum cernatur, nigrum, at in diluendo mixturam purpurae caeruleique mirabilem reddit. alterum genus eius est in purpurariis officinis innatans cortinis, et est purpurae spuma. qui adulterant, vero indico tingunt stercora columbina aut cretam selinusiam vel anulariam vitro inficiunt. probatur carbone; reddit enim quod sincerum est flammam excellentis purpurae et, dum fumat, odorem maris. ob id quidam e scopulis id colligi putant. pretium indico #1108 xx in libras. in medicina indicum rigores et impetus sedat siccatque ulcera.

  armenia mittit quod eius nomine appellatur. lapis est, hic quoque chrysocollae modo infectus, optimumque est quod maxime vicinum et communicato colore cum caeruleo. solebant librae eius trecenis nummis taxari. inventa per hispanias harena est similem curam recipiens; itaque ad denarios senos vilitas rediit. distat a caeruleo candore modico, qui teneriorem hunc efficit colorem. usus in medicina ad pilos tantum alendos habet maximeque in palpebris.

  sunt etiamnum novicii duo colores e vilissimis: viride est quod appianum vocatur et chrysocollam mentitur, ceu parum multa dicta sint mendacia eius; fit e creta viridi, aestimatum sestertiis in libras. anulare quod vocant, candidum est, quo muliebres picturae inluminantur; fit et ipsum e creta admixtis vitreis gemmis e volgi anulis, inde et anulare dictum.

  ex omnibus coloribus cretulam amant udoque inlini recusant purpurissum, indicum, caeruleum, melinum, auripigmentum, appianum, cerussa. cerae tinguntur isdem his coloribus ad eas picturas, quae inuruntur, alieno parietibus genere, sed classibus familiari, iam vero et onerariis navibus, quoniam et pericula expingimus, ne quis miretur et rogos pingi, iuvatque pugnaturos ad mortem aut certe caedem speciose vehi.

  qua contemplatione tot colorum tanta varietate subit antiquitatem mirari. quattuor coloribus solis immortalia illa opera fecere - ex albis melino, e silaciis attico, ex rubris sinopide pontica, ex nigris atramento — Apelles, aetion, melanthius, nicomachus, clarissimi pictores, cum tabulae eorum singulae oppidorum venirent opibus. nunc et purpuris in parietes migrantibus et india conferente fluminum suorum limum, draconum elephantorumque saniem nulla nobilis pictura est. omnia ergo meliora tunc fuere, cum minor copia. ita est, quoniam, ut supra diximus, rerum, non animi pretiis excubatur.

 

‹ Prev