encausto pingendi duo fuere antiquitus genera, cera et in ebore cestro, id est vericulo, donec classes pingi coepere. hoc tertium accessit resolutis igni ceris penicillo utendi, quae pictura navibus nec sole nec sale ventisve corrumpitur.
pingunt et vestes in aegypto, inter pauca mirabili genere, candida vela, postquam attrivere, inlinentes non coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis. hoc cum fecere, non apparet in velis, sed in cortinam pigmenti ferventis mersa post momentum extrahuntur picta. mirumque, cum sit unus in cortina colos, ex illo alius atque alius fit in veste accipientis medicamenti qualitate mutatus, nec postea ablui potest. ita cortina, non dubie confusura colores, si pictos acciperet, digerit ex uno pingitque, dum coquit, et adustae eae vestes firmiores usibus fiunt quam si non urerentur. - de pictura satis superque. contexuisse his et plasticen conveniat eiusdem operae terrae.
fingere ex argilla similitudines butades sicyonius figulus primus invenit corinthi filiae opera, quae capta amore iuvenis, abeunte illo peregre, umbram ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit, quibus pater eius inpressa argilla typum fecit et cum ceteris fictilibus induratum igni proposuit, eumque servatum in nymphaeo, donec mummius corinthum everterit, tradunt. sunt qui in samo primos omnium plasticen invenisse rhoecum et theodorum tradant multo ante bacchiadas corintho pulsos, damaratum vero ex eadem urbe profugum, qui in etruria tarquinium regem populi romani genuit, comitatos fictores euchira, diopum, eugrammum; ab iis italiae traditam plasticen. butadis inventum est rubricam addere aut ex rubra creta fingere, primusque personas tegularum extremis imbricibus inposuit, quae inter initia prostypa vocavit; postea idem ectypa fecit. hinc et fastigia templorum orta. propter hunc plastae appellati.
hominis autem imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit ceraque in eam formam gypsi infusa emendare instituit lysistratus sicyonius, frater lysippi, de quo diximus. hic et similitudines reddere instituit; ante eum quam pulcherrimas facere studebant. idem et de signis effigies exprimere invenit, crevitque res in tantum, ut nulla signa statuaeve sine argilla fierent. quo apparet antiquiorem hanc fuisse scientiam quam fundendi aeris.
plastae laudatissimi fuere damophilus et gorgasus, iidem pictores, qui cereris aedem romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerant, versibus inscriptis graece, quibus significarent ab dextra opera damophili esse, ab laeva gorgasi. ante hanc aedem tuscanica omnia in aedibus fuisse auctor est Varro, et ex hac, cum reficeretur, crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas esse, item signa ex fastigiis dispersa. fecit et chalcosthenes cruda opera athenis, qui locus ab officina eius ceramicos appellatur. M. Varro tradit sibi cognitum romae possim nomine, a quo facta poma et uvas nemo posset aspectu discernere a veris. idem magnificat Arcesilaum, l. luculli familiarem, cuius proplasmata pluris venire solita artificibus ipsis quam aliorum opera; ab hoc factam venerem genetricem in foro caesaris et, priusquam absolveretur, festinatione dedicandi positam; eidem a lucullo hs [30x]30 signum felicitatis locatum, cui mors utriusque inviderit; octavio equiti romano cratera facere volenti exemplar e gypso factum talento. laudat et pasitelen, qui plasticen matrem caelaturae et statuariae scalpturaeque dixit et, cum esset in omnibus iis summus, nihil umquam fecit ante quam finxit. praeterea elaboratam hanc artem italiae et maxime etruriae; vulcam veis accitum, cui locaret tarquinius priscus iovis effigiem in capitolio dicandam; fictilem eum fuisse et ideo miniari solitum; fictiles in fastigio templi eius quadrigas, de quibus saepe diximus; ab hoc eodem factum herculem, qui hodieque materiae nomen in urbe retinet. hae enim tum effigies deorum erant lautissimae, nec paenitet nos illorum, qui tales eos coluere; aurum enim et argentum ne diis quidem conficiebant. durant etiam nunc plerisque in locis talia simulacra; fastigia quidem templorum etiam in urbe crebra et municipiis, mira caelatura et arte suique firmitate, sanctiora auro, certe innocentiora.
in sacris quidem etiam inter has opes hodie non murrinis crystallinisve, sed fictilibus prolibatur simpulis, inenarrabili terrae benignitate, si quis singula aestimet, etiam ut omittantur in frugum, vini, pomorum, herbarum et fruticum, medicamentorum, metallorum generibus beneficia eius, quae adhuc diximus. neque adsiduitate satiant figlinarum opera, doliis ad vina excogitatis, ad aquas tubulis, ad balineas mammatis, ad tecta imbricibus, coctilibus laterculis fundamentisque aut quae rota fiunt, propter quae numa rex septimum collegium figulorum instituit. quin et defunctos sese multi fictilibus soliis condi maluere, sicut M. Varro, pythagorio modo in myrti et oleae atque populi nigrae foliis. maior pars hominum terrenis utitur vasis. samia etiam nunc in esculentis laudantur. retinent hanc nobilitatem et arretium in italia et calicum tantum surrentum, hasta, pollentia, in hispania saguntum, in asia pergamum. habent et trallis ibi opera sua et in italia mutina, quoniam et sic gentes nobilitantur et haec quoque per maria, terras ultro citro portantur, insignibus rotae officinis. erythris in templo hodieque ostenduntur amphorae duae propter tenuitatem consecratae discipuli magistrique certamine, uter tenuiorem humum duceret. cois ea laus maxima, hadrianis firmitas, nonnullis circa hoc severitatis quoque exemplis. q. coponium invenimus ambitus damnatum, quia vini amphoram dedisset dono ei, cui suffragi latio erat. atque ut e luxu quoque aliqua contingat auctoritas figlinis: “tripatinium,” inquit fenestella, “appellabatur summa cenarum lautitia; una erat murenarum, altera luporum, tertia mixti piscis,” inclinatis iam scilicet moribus, ut tamen eos praeferre graeciae etiam philosophis possimus, siquidem in aristotelis heredum auctione septuaginta patinas venisse traditur. nos cum unam aesopi tragoediarum histrionis in natura avium diceremus hs [c] stetisse, non dubito indignatos legentes. at, hercules, vitellius in principatu suo [30x]30 hs condidit patinam, cui faciendae fornax in campis exaedificata erat, quoniam eo pervenit luxuria, ut etiam fictilia pluris constent quam murrina. propter hanc mucianus altero consulatu suo in conquestione exprobravit patinarum paludes vitelli memoriae, non illa foediore, cuius veneno asprenati reo cassius severus accusator obiciebat interisse convivas cxxx. nobilitantur his quoque oppida, ut regium et cumae. samia testa matris deum sacerdotes, qui galli vocantur, virilitatem amputare nec aliter citra perniciem, m. caelio credamus, qui linguam sic amputandam obiecit gravi probro, tamquam et ipse iam tunc eidem vitellio malediceret. quid non excogitat vita fractis etiam testis utendo, sic ut firmius durent, tunsis calce addita, quae vocant signina! quo genere etiam pavimenta excogitavit.
verum et ipsius terrae sunt alia commenta. quis enim satis miretur pessumam eius partem ideoque pulverem appellatam in puteolanis collibus opponi maris fluctibus, mersumque protinus fieri lapidem unum inexpugnabilem undis et fortiorem cotidie, utique si cumano misceatur caemento eadem est terrae natura et in cyzicena regione, sed ibi non pulvis, verum ipsa terra qua libeat magnitudine excisa et demersa in mare lapidea extrahitur. hoc idem circa cassandream produnt fieri, et in fonte cnidio dulci intra octo menses terram lapidescere. ab oropo quidem aulida usque quidquid attingitur mari terrae mutatur in saxa. non multum a pulvere puteolano distat e nilo harena tenuissima sui parte, non ad sustinenda maria fluctusque frangendos, sed ad debellanda corpora palaestrae studiis. inde certe patrobio, neronis principis liberto, advehebatur. quin et cratero et leonnato ac meleagro, alexandri magni ducibus, solitum hoc portari cum reliquis militaribus commerciis reperio, plura de hac parte non dicturus, non, hercules, magis quam de terrae usu in ceromatis, quibus exercendo iuventus nostra corporis vires perdit animorum. quid non in africa hispaniaque e terra parietes, quos appellant formaceos, quoniam in forma circumdatis ii utrimque tabulis inferciuntur verius quam struuntur, aevis durant, incorrupti imbribus, ventis, ignibus omnique caemento firmiores spectat etiam nunc speculas Hannibalis hispania terrenasque turres iugis montium inpositas. hinc et caespitum natura castrorum vallis accommodata contraque fluminum impetus aggeribus. inlini quidem crates parietum luto et lateribus crudis exstrui quis ignorat
lateres non sunt ex sabuloso neque harenoso multoque minus calculoso ducendi solo, sed e cretoso et albicante aut ex rubrica vel etiam e sabulo, masculo certe. finguntur optime vere, nam solstitio rimosi fiunt. aedificiis non nisi bimos probant, quia et intritam ipsam eo
rum, priusquam fingantur, macerari oportet. genera eorum fiunt tria: lydion, quo nos utimur, longum sesquipedem, latum pedem, alterum tetradoron, tertium pentadoron. graeci enim antiqui δῶρον palmum vocabant et ideo δῶρα munera, quia manu darentur; ergo a quattuor et quinque palmis, prout sunt, nominantur. eadem est et latitudo. minore privatis operibus, maiore in publicis utuntur in graecia. pitanae in asia et in ulteriore hispania civitatibus maxilua et callet fiunt lateres, qui siccati non merguntur in aqua. sunt enim e terra pumicosa, cum subigi potest, utilissima. graeci, praeterquam ubi e silice fieri poterat structura, latericios parietes praetulere. sunt enim aeterni, si ad perpendiculum fiant. ideo et publica opera et regias domos sic struxere: murum athenis, qui ad montem hymettum spectat, patris aedes iovis et herculis, quamvis lapideas columnas et epistylia circumdarent, domum trallibus regiam attali, item sardibus croesi, quam gerusian fecere, halicarnasi mausoli, quae etiam nunc durant. lacedaemone quidem latericiis parietibus excisum opus tectorium propter excellentiam picturae ligneis formis inclusum romam deportavere in aedilitate ad comitium exornandum murena et Varro. cum opus per se mirum esset, tralatum tamen magis mirabantur. in italia quoque latericius murus arreti et mevaniae est. romae non fiunt talia aedificia, quia sesquipedalis paries non plus quam unam contignationem tolerat, cautumque est, ne communis crassior fiat, nec intergerivorum ratio patitur.
haec sint dicta de lateribus. in terrae autem reliquis generibus vel maxime mira natura est sulpuris, quo plurima domantur. nascitur in insulis aeoliis inter siciliam et italiam, quas ardere diximus, sed nobilissimum in melo insula. in italia quoque invenitur in neapolitano campanoque agro collibus, qui vocantur leucogaei. ibi e cuniculis effossum perficitur igni. genera iiii: vivum, quod graeci apyron vocant, nascitur solidum solum - cetera enim liquore constant et conficiuntur oleo incocta - ; vivum effoditur tralucetque et viret. solo ex omnibus generibus medici utuntur. alterum genus appellant glaebam, fullonum tantum officinis familiare. tertio quoque generi unus tantum est usus ad lanas suffiendas, quoniam candorem mollitiamque confert. egula vocatur hoc genus, quartum caute ad ellychnia maxime conficienda; cetero tantum vis est ut morbos comitiales deprehendat nidore inpositum igni. lusit et anaxilaus eo, addens in calicem vini prunaque subdita circumferens, exardescentis repercussu pallorem dirum velut defunctorum effundente in conviviis. natura eius excalfacit, concoquit, sed et discutit collectiones corporum, ob hoc talibus emplastris malagmatisque miscetur. renibus quoque et lumbis in dolore cum adipe mire prodest inpositum. aufert et lichenas faciei cum terebinthi resina et lepras; harpax ita vocatur a celeritate praebendi, avelli enim subinde debet. prodest et suspiriosis linctu, purulenta quoque extussientibus et contra scorpionum ictus. vitiligines vivum nitro mixtum atque ex aceto tritum et inlitum tollit, item lendes, et in palpebris aceto sandaracato admixtum. habet et in religionibus locum ad expiandas suffitu domos. sentitur vis eius et in aquis ferventibus, neque alia res facilius accenditur, quo apparet ignium vim magnam ei inesse. fulmina, fulgura quoque sulpuris odorem habent, ac lux ipsa eorum sulpurea est.
et bituminis vicina natura est. aliubi limus, aliubi terra est, limus e iudaeae lacu, ut diximus, emergens, terra in syria circa sidonem oppidum maritimum. spissantur haec utraque et in densitatem coeunt. est vero liquidum bitumen, sicut zacynthium et quod a babylone invehitur; ibi quidem et candidum gignitur. liquidum est et apolloniaticum, quae omnia graeci pissasphalton appellant ex argumento picis ac bituminis. gignitur et pingue oleique liquoris in sicilia agragantino fonte, inficiens rivum. incolae id harundinum paniculis colligunt, citissime sic adhaerescens, utunturque eo ad lucernarum lumina olei vice, item ad scabiem iumentorum. sunt qui et naphtham, de qua in secundo diximus volumine, bituminis generibus adscribant, verum eius ardens natura et ignium cognata procul ab omni usu abest. bituminis probatio ut quam maxime splendeat sitque ponderosum, graveolens, atrum modice, quoniam adulteratur pice. vis quae sulpuri: sistit, discutit, contrahit, glutinat. serpentes accensum nidore fugat. ad suffusiones oculorum et albugines babylonium efficax traditur, item ad lepras, lichenas pruritusque corporum. inlinitur et podagris. omnia autem eius genera incommodos oculorum pilos replicant, dentium doloribus medentur simul nitro intrito. lenit tussim veterem et anhelitus cum vino potum; dysintericis etiam datur eodem modo sistitque alvum. cum aceto vero potum discutit concretum sanguinem ac detrahit. mitigat lumborum dolores, item articulorum, cum farina hordeacia inpositum emplastrum peculiare facit suo nomine. sanguinem sistit, volnera colligit, glutinat nervos. utuntur etiam ad quartanas bituminis drachma et hedyosmi pari pondere cum murrae obolo subacti. comitiales morbos ustum deprendit. volvarum strangulationes olfactu discutit cum vino et castoreo, procidentes suffitu reprimit, purgationes feminarum in vino potum elicit. in reliquo usu aeramentis inlinitur firmatque ea contra ignes. diximus et tingui solitum aes eo statuasque inlini. calcis quoque usum praebuit ita feruminatis babylonis muris. placet in ferrariis fabrorum officinis tinguendo ferro clavorum capitibus et multis aliis usibus.
nec minor est aut adeo dissimilis aluminis opera, quod intellegitur salsugo terrae. plura et eius genera. in cypro candidum et nigrius, exigua coloris differentia, cum sit usus magna, quoniam inficiendis claro colore lanis candidum liquidumque utilissimum est contraque fuscis aut obscuris nigrum. et aurum nigro purgatur. fit autem omne ex aqua limoque, hoc est terrae exudantis natura. conrivatum hieme aestivis solibus maturatur. quod fuit ex eo praecox, candidius fit. gignitur autem in hispania, aegypto, armenia, macedonia, ponto, africa, insulis sardinia, melo, lipara, strongyle. laudatissimum in aegypto, proximum in melo. huius quoque duae species, liquidum spissumque. liquidi probatio ut sit limpidum lacteumque, sine offensis fricandi, cum quodam igniculo caloris. hoc phorimon vocant. an sit adulteratum, deprehenditur suco punici mali; sincerum enim mixtura ... alterum genus est pallidi et scabri et quod inficiatur et galla, ideoque hoc vocant paraphoron. liquidi aluminis vis adstringere, indurare, rodere. melle admixto sanat oris ulcera, papulas pruritusque. haec curatio fit in balneis ii mellis partibus, tertia aluminis. virus alarum sudorisque sedat. sumitur pilulis contra lienis vitia pellendumque per urinam sanguinem. emendat et scabiem nitro ac melanthio admixtis.
concreti aluminis unum genus σχιστὸν appellant graeci, in capillamenta quaedam canescentia dehiscens, unde quidam trichitim potius appellavere. hoc fit e lapide, ex quo et aes - chalcitim vocant - , ut sudor quidam eius lapidis in spumam coagulatus. hoc genus aluminis minus siccat minusque sistit umorem inutilem corporum, et auribus magnopere prodest infusum; vel inlitum et oris ulceribus dentibusque et si saliva cum eo contineatur. et oculorum medicamentis inseritur apte verendisque utriusque sexus. coquitur in catinis, donec liquari desinat. inertioris est alterum generis, quod strongylen vocant. duae et eius species, fungosum atque omni umore dilui facile, quod in totum damnatur. melius pumicosum et foraminum fistulis spongeae simile rotundumque natura, candido propius, cum quadam pinguitudine, sine harenis, friabile, nec inficiens nigritia. hoc coquitur per se carbonibus puris, donec cinis fiat. - optimum ex omnibus quod melinum vocant ab insula, ut diximus. nulli vis maior neque adstringendi neque denigrandi neque indurandi, nullum spissius. oculorum scabritias extenuat, combustum utilius epiphoris inhibendis, sic et ad pruritus corporis. sanguinem quoque sistit intus potum, foris inlitum. evulsis pilis ex aceto inlinitur renascentesque mollit in languinem. summa omnium generum vis in adstringendo, unde nomen graecis. ob id oculorum vitiis aptissima sunt, sanguinis fluctiones inhibent cum adipe. putrescentia ulcerum compescit cum adipe - sic et infantium ulcera et hydropicorum eruptiones siccat - et aurium vitia cum suco punici mali et unguium scabritias cicatricumque duritias et pterygia ac perniones, phagedaenas ulcerum ex aceto aut cum galla pari pondere cremata, lepras cum suco olerum, cum salis vero ii partibus vitia, quae serpunt, lendes et alia capillorum animalia aquae permixtum. sic et ambustis prodest et furfuribus corporum cum sero picis. infunditur et dysintericis uvamque in ore comprimit ac tonsillas. ad omnia, quae in ceteris generibus diximus, efficacius intellegatur ex melo advectum, nam ad reliquos usus vitae in coriis lanisque perficiendis quanti sit m
omenti, significatum est.
ab his per se ad medicinam pertinentia terrae genera tractabimus. samiae ii sunt, quae collyrium et quae aster appellantur. prioris laus ut recens sit ac levissima linguaeque glutinosa, altera glaebosior; candida utraque. uritur, lavatur. sunt qui praeferant priorem. prosunt sanguinem expuentibus; emplastrisque, quae siccandi causa componuntur, oculorum quoque medicamentis miscentur.
eretria totidem differentias habet, namque est alba et cinerea, quae praefertur in medicina. probatur mollitia et quod, si aere perducatur, violacium reddit colorem. vis et ratio eius in medendo dicta est inter pigmenta. - lavatur omnis terra - in hoc enim loco dicemus - perfusa aqua siccataque solibus, iterum ex aqua trita ac reposita, donec considat et digeri possit in pastillos. coquitur in calicibus crebro concussis.
est in medicaminibus et chia terra candicans. effectus eius idem qui samiae; usus ad mulierum maxime cutem. idem et selinusiae. lactei coloris haec et aqua dilui celerrima; eadem lacte diluta tectoriorum albaria interpolantur. pnigitis eretriae simillima est, grandioribus tantum glaebis glutinosaque. effectus eius idem qui cimoliae, infirmior tantum. bitumini simillima est ampelitis. experimentum eius, si cerae modo accepto oleo liquescat et si nigricans colos maneat tostae. usus ad molliendum discutiendumque, et ad haec medicamentis additur, praecipue in calliblepharis et inficiendis capillis.
cretae plura genera. ex iis cimoliae duo ad medicos pertinentia, candidum et ad purpurissum inclinans. vis utrique ad discutiendos tumores, sistendas fluctiones aceto adsumpto. panos quoque et parotidas cohibet et lienem inlita pusulasque, si vero aphronitrum et cyprum adiciatur et acetum, pedum tumores ita, ut in sole curatio haec fiat et post vi horas aqua salsa abluatur. testium tumoribus cypro et cera addita prodest. et refrigerandi quoque natura cretae est, sudoresque inmodicos sistit inlita atque ita papulas cohibet ex vino adsumpta in balineis. laudatur maxime thessalica. nascitur et in lycia circa bubonem.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 404