Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 405
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 405

by Pliny the Elder


  est et alius cimoliae usus in vestibus. nam sarda, quae adfertur e sardinia, candidis tantum adsumitur, inutilis versicoloribus, et est vilissima omnium cimoliae generum, pretiosior umbrica et quam vocant saxum. proprietas saxi quod crescit in macerando; itaque pondere emitur, illa mensura. umbrica non nisi poliendis vestibus adsumitur. neque enim pigebit hanc quoque partem adtingere, cum lex metilia extet fullonibus dicta, quam c. flaminius l. aemilius censores dedere ad populum ferendam. adeo omnia maioribus curae fuere. ergo ordo hic est: primum abluitur vestis sarda, dein sulpure suffitur, mox desquamatur cimolia quae est coloris veri. fucatus enim deprehenditur nigrescitque et funditur sulpure, veros autem et pretiosos colores emollit cimolia et quodam nitore exhilarat contristatos sulpure. candidis vestibus saxum utilius a sulpure, inimicum coloribus. graecia pro cimolia tymphaico utitur gypso.

  alia creta argentaria appellatur nitorem argento reddens, set vilissima qua circum praeducere ad victoriae notam pedesque venalium trans maria advectorum denotare instituerunt maiores; talemque publilium antiochium, mimicae scaenae conditorem, et astrologiae consobrinum eius manilium antiochum, item grammaticae staberium erotem eadem nave advectos videre proavi. sed quid hos referat aliquis, litterarum honore commendatos talem in catasta videre chrysogonum sullae, amphionem q. catuli, hectorem l. luculli, demetrium pompei, augenque demetri, quamquam et ipsa pompei credita est, hipparchum m. antoni, menam et Menecraten sexti pompei aliosque deinceps, quos enumerare iam non est, sanguine quiritium et proscriptionum licentia ditatos. hoc est insigne venaliciis gregibus obprobriumque insolentis fortunae. quos et nos adeo potiri rerum vidimus, ut praetoria quoque ornamenta decerni a senatu iubente agrippina claudi caesaris videremus tantumque non cum laureatis fascibus remitti illo, unde cretatis pedibus advenissent.

  praeterea sunt genera terrae proprietatis suae, de quibus iam diximus, sed et hoc loco reddenda natura: ex galata insula et circa clupeam africae scorpiones necat, baliaris et ebusitana serpentes.

  LIBER XXXVI

  lapidum natura restat, hoc est praecipua morum insania, etiam ut gemmae cum sucinis atque crystallinis murrinisque sileantur. omnia namque, quae usque ad hoc volumen tractavimus, hominum genita causa videri possunt: montes natura sibi fecerat ut quasdam compages telluris visceribus densandis, simul ad fluminum impetus domandos fluctusque frangendos ac minime quietas partes coercendas durissima sui materia. caedimus hos trahimusque nulla alia quam deliciarum causa, quos transcendisse quoque mirum fuit. in portento prope maiores habuere alpis ab Hannibale exsuperatas et postea a cimbris: nunc ipsae caeduntur in mille genera marmorum. promunturia aperiuntur mari, et rerum natura agitur in planum; evehimus ea, quae separandis gentibus pro terminis constituta erant, navesque marmorum causa fiunt, ac per fluctus, saevissimam rerum naturae partem, huc illuc portantur iuga, maiore etiamnum venia quam cum ad frigidos potus vas petitur in nubila caeloque proximae rupes cavantur, ut bibatur glacie. secum quisque cogitet, et quae pretia horum audiat, quas vehi trahique moles videat, et quam sine iis multorum sit beatior vita. ista facere, immo verius pati mortales quos ob usus quasve ad voluptates alias nisi ut inter maculas lapidum iaceant, ceu vero non tenebris noctium, dimidia parte vitae cuiusque, gaudia haec auferentibus!

  ingens ista reputantem subit etiam antiquitatis rubor. exstant censoriae leges claudianae in cenis glires et alia dictu minora adponi vetantes: marmora invehi, maria huius rei causa transiri quae vetaret, lex nulla lata est. dicat fortassis aliquis: non enim invehebantur. id quidem falso. ccclx columnas M. Scauri aedilitate ad scaenam theatri temporari et vix mense uno futuri in usu viderunt portari silentio legum. sed publicis nimirum indulgentes voluptatibus. id ipsum cur aut qua magis via inrepunt vitia quam publica quo enim alio modo in privatos usus venere ebora, aurum, gemmae aut quid omnino diis reliquimus verum esto, indulserint publicis voluptatibus. etiamne tacuerunt, maximas earum atque adeo duodequadragenum pedum lucullei marmoris in atrio Scauri conlocari nec clam id occulteque factum est. satisdare sibi damni infecti coegit redemptor cloacarum, cum in palatium eae traherentur. non ergo in tam malo exemplo moribus caveri utilius fuerat tacuere tantas moles in privatam domum trahi praeter fictilia deorum fastigia! nec potest videri Scaurus rudi et huius mali inprovidae civitati obrepsisse quodam vitii rudimento. iam L. Crassum oratorem illum, qui primus peregrini marmoris columnas habuit in eodem palatio, hymettias tamen nec plures sex aut longiores duodenum pedum, M. Brutus in iurgiis ob id venerem palatinam appellaverat. nimirum ista omisere moribus victis, frustraque interdicta, quae vetuerant, cernentes nullas potius quam inritas esse leges maluerunt. haec atque quae secuntur meliores esse nos probabunt. quis enim hodie tantarum columnarum atrium habet sed priusquam de marmoribus dicamus, hominum in iis praeferenda iudicamus pretia. ante igitur artifices percensebimus.

  marmore scalpendo primi omnium inclaruerunt Dipoenus et Scyllis, geniti in creta insula etiamnum medis imperantibus priusque, quam Cyrus in persis regnare inciperet. hoc est olympiade circiter quinquagensima. hi sicyonem se contulere, quae diu fuit officinarum omnium talium patria. deorum simulacra publice locaverant iis sicyonii, quae priusquam absolverentur, artifices iniuriam questi abiere in aetolos. protinus sicyonem fames invasit ac sterilitas maerorque dirus. remedium petentibus apollo pythius respondit: “si Dipoenus et Scyllis deorum simulacra perfecissent.” quod magnis mercedibus obsequiisque impetratum est. fuere autem simulacra ea apollinis, dianae, herculis, minervae, quod de caelo postea tactum est. — cum hi essent, iam fuerat in chio insula Melas scalptor, dein filius eius Micciades ac deinde nepos Archermus, cuius filii Bupalus et Athenis vel clarissimi in ea scientia fuere Hipponactis poetae aetate, quem certum est lx olympiade fuisse. quodsi quis horum familiam ad proavum usque retro agat, inveniat artis eius originem cum olympiadum initio coepisse. Hipponacti notabilis foeditas voltus erat; quam ob rem imaginem eius lascivia iocosam hi proposuere ridentium circulis, quod Hipponax indignatus destrinxit amaritudinem carminum in tantum, ut credatur aliquis ad laqueum eos conpulisse. quod falsum est. conplura enim in finitimis insulis simulacra postea fecere, sicut in delo, quibus subiecerunt carmen non vitibus tantum censeri chion, sed et operibus Archermi filiorum. ostendunt et iasii dianam manibus eorum factam. in ipsa chio narrata est operis eorum dianae facies in sublimi posita, cuius voltum intrantes tristem, abeuntes exhilaratum putant. romae eorum signa sunt in palatina aede apollinis in fastigio et omnibus fere, quae fecit Divus Augustus. patris quoque eorum et deli fuere opera et in lesbo insula. Dipoeni quidem ambracia, argos, cleonae operibus refertae fuere.

  omnes autem candido tantum marmore usi sunt e paro insula, quem lapidem coepere lychniten appellare, quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur, ut auctor est Varro, multis postea candidioribus repertis, nuper vero etiam in lunensium lapicidinis. sed in pariorum mirabile proditur, glaeba lapidis unius cuneis dividentium soluta, imaginem sileni intus extitisse.

  non omittendum hanc artem tanto vetustiorem fuisse quam picturam aut statuariam, quarum utraque cum Phidia coepit octogensima tertia olympiade, post annos circiter cccxxxii. et ipsum Phidian tradunt scalpsisse marmora, veneremque eius esse romae in octaviae operibus eximiae pulchritudinis. Alcamenen atheniensem, quod certum est, docuit in primis nobilem, cuius sunt opera athenis complura in aedibus sacris praeclarumque veneris extra muros, quae appellatur Ἀφροδίτη ἐν κήποις. huic summam manum ipse Phidias inposuisse dicitur. eiusdem discipulus fuit Agoracritus parius, et aetate gratus, itaque e suis operibus pleraque nomini eius donasse fertur. certavere autem inter se ambo discipuli venere facienda, vicitque Alcamenes non opere, sed civitatis suffragiis contra peregrinum suo faventis. quare Agoracritus ea lege signum suum vendidisse traditur, ne athenis esset, et appellasse nemesin. id positum est rhamnunte pago atticae, quod M. Varro omnibus signis praetulit. est et in matris magnae delubro eadem civitate Agoracriti opus. Phidian clarissimum esse per omnes gentes, quae iovis olympii famam intellegunt, nemo dubitat, sed ut laudari merito sciant etiam qui opera eius non videre, proferemus argumenta parva et ingenii tantum. neque ad hoc iovis olympii pulchritudine utemur, non minervae athenis factae a
mplitudine, cum sit ea cubitorum xxvi — ebore haec et auro constat — , sed in scuto eius amazonum proelium caelavit intumescente ambitu, in parmae eiusdem concava parte deorum et gigantum dimicationes, in soleis vero lapitharum et centaurorum. adeo momenta omnia capacia artis illi fuere. in basi autem quod caelatum est, Πανδώρας γένεσιν appellant: dii sunt nascenti ... s xx numero. victoria praecipue mirabili, periti mirantur et serpentem ac sub ipsa cuspide aeream sphingem. haec sint obiter dicta de artifice numquam satis laudato, simul ut noscatur illam magnificentiam aequalem fuisse et in parvis.

  Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui marmoris gloria superavit etiam semet. opera eius sunt athenis in ceramico, sed ante omnia est non solum Praxitelis, verum in toto orbe terrarum venus, quam ut viderent, multi navigaverunt cnidum. duas fecerat simulque vendebat, alteram velata specie, quam ob id praetulerunt quorum condicio erat, coi, cum eodem pretio detulisset, severum id ac pudicum arbitrantes; reiectam cnidii emerunt, inmensa differentia famae. voluit eam a cnidiis postea mercari rex Nicomedes, totum aes alienum, quod erat ingens, civitatis dissoluturum se promittens. omnia perpeti maluere, nec inmerito; illo enim signo Praxiteles nobilitavit cnidum. aedicula eius tota aperitur, ut conspici possit undique effigies deae, favente ipsa, ut creditur, facta. nec minor ex quacumque parte admiratio est. ferunt amore captum quendam, cum delituisset noctu, simulacro cohaesisse, eiusque cupiditatis esse indicem maculam. sunt in cnido et alia signa marmorea inlustrium artificum, liber pater Bryaxidis et alter Scopae et minerva, nec maius aliud veneris praxiteliae specimen quam quod inter haec sola memoratur. eiusdem est et cupido, obiectus a cicerone verri “ille, propter quem thespiae visebantur,” nunc in octaviae scholis positus; eiusdem et alter nudus in pario colonia propontidis, par veneri cnidiae nobilitate et iniuria; adamavit enim Alcetas rhodius atque in eo quoque simile amoris vestigium reliquit. romae Praxitelis opera sunt flora, triptolemus, ceres in hortis servilianis, boni eventus et bonae fortunae simulacra in capitolio, item maenades et quas thyiadas vocant et caryatidas, et sileni in pollionis asini monimentis et apollo et neptunus. Praxitelis filius Cephisodotus et artis heres fuit. cuius laudatum est pergami symplegma nobile digitis corpori verius quam marmori inpressis. romae eius opera sunt latona in palatii delubro, venus in pollionis asini monumentis et intra octaviae porticus in iunonis aede aesculapius ac diana.

  Scopae laus cum his certat. is fecit venerem et pothon, qui samothrace sanctissimis caerimoniis coluntur, item apollinem palatinum, vestam sedentem laudatam in servilianis hortis duosque campteras circa eam, quorum pares in asini monimentis sunt, ubi et canephoros eiusdem. sed in maxima dignatione delubro cn. domitii in circo flaminio neptunus ipse et thetis atque achilles, nereides supra delphinos et cete aut hippocampos sedentes, item tritones chorusque phorci et pistrices ac multa alia marina, omnia eiusdem manu, praeclarum opus, etiam si totius vitae fuisset. nunc vero praeter supra dicta quaeque nescimus mars etiamnum est sedens colossiaeus eiusdem manu in templo bruti callaeci apud circum eundem, praeterea venus in eodem loco nuda, praxiteliam illam antecedens et quemcumque alium locum nobilitatura.

  romae quidem multitudo operum et iam obliteratio ac magis officiorum negotiorumque acervi omnes a contemplatione tamen abducunt, quoniam otiosorum et in magno loci silentio talis admiratio est. qua de causa ignoratur artifex eius quoque veneris, quam vespasianus imperator in operibus pacis suae dicavit antiquorum dignam fama. par haesitatio est in templo apollinis sosiani, niobae liberos morientes Scopas an Praxiteles fecerit; item ianus pater, in suo templo dicatus ab Augusto ex aegypto advectus, utrius manu sit, iam quidem et auro occultatus. similiter in curia octaviae quaeritur de cupidine fulmen tenente; id demum adfirmatur, Alcibiaden esse, principem forma in ea aetate. multa in eadem schola sine auctoribus placent: satyri quattuor, ex quibus unus liberum patrem palla velatum umeris praefert, alter liberam similiter, tertius ploratum infantis cohibet, quartus cratere alterius sitim sedat, duaeque aurae velificantes sua veste. nec minor quaestio est in saeptis, olympum et pana, chironem cum achille qui fecerint, praesertim cum capitali satisdatione fama iudicet dignos.

  Scopas habuit aemulos eadem aetate Bryaxim et Timotheum et Leocharen, de quibus simul dicendum est, quoniam pariter caelavere mausoleum. sepulchrum hoc est ab uxore artemisia factum mausolo, cariae regulo, qui obiit olympiadis cvii anno secundo. opus id ut esset inter septem miracula, hi maxime fecere artifices. patet ab austro et septentrione sexagenos ternos pedes, brevius a frontibus, toto circumitu pedes ccccxxxx, attollitur in altitudinem xxv cubitis, cingitur columnis xxxvi. pteron vocavere circumitum. ab oriente caelavit Scopas, a septentrione Bryaxis, a meridie Timotheus, ab occasu Leochares, priusque quam peragerent, regina obiit. non tamen recesserunt nisi absoluto, iam id gloriae ipsorum artisque monimentum iudicantes; hodieque certant manus. accessit et quintus artifex. namque supra pteron pyramis altitudinem inferiorem aequat, viginti quattuor gradibus in metae cacumen se contrahens; in summo est quadriga marmorea, quam fecit Pythis. haec adiecta cxxxx pedum altitudine totum opus includit. Timothei manu diana romae est in palatio apollinis delubro, cui signo caput reposuit avianius evander.

  in magna admiratione est hercules Menestrati et hecate ephesi in templo dianae post aedem, in cuius contemplatione admonent aeditui parcere oculis; tanta marmoris radiatio est. (non postferuntur et charites in propylo atheniensium, quas socrates fecit, alius ille quam pictor, idem ut aliqui putant). nam Myronis illius, qui in aere laudatur, anus ebria est zmyrnae in primis incluta.

  pollio asinius, ut fuit acris vehementiae, sic quoque spectari monumenta sua voluit. in iis sunt centauri nymphas gerentes Arcesilae, thespiades Cleomenis, oceanus et iuppiter Heniochi, appiades Stephani, hermerotes taurisci, non caelatoris illius, sed tralliani, iuppiter hospitalis Papyli, Praxitelis discipuli, zethus et amphion ac dirce et taurus vinculumque ex eodem lapide, a rhodo advecta opera Apollonii et Taurisci. parentum hi certamen de se fecere, Menecraten videri professi, sed esse naturalem artemidorum. eodem loco liber pater Eutychidis laudatur, ad octaviae vero porticum apollo Philisci rhodii in delubro suo, item latona et diana et musae novem et alter apollo nudus. eum, qui citharam in eodem templo tenet, timarchides fecit, intra octaviae vero porticus aedem iunonis ipsam deam dionysius et polycles aliam, venerem eodem loco Philiscus, cetera signa Praxiteles. iidem polycles et dionysius, timarchidis filii, iovem, qui est in proxima aede, fecerunt, pana et olympum luctantes eodem loco heliodorus, quod est alterum in terris symplegma nobile, venerem lavantem sese daedalsas, stantem polycharmus. ex honore apparet, in magna auctoritate habitum lysiae opus, quod in palatio super arcum Divus Augustus honori octavi patris sui dicavit in aedicula columnis adornata, id est quadriga currusque et apollo ac diana ex uno lapide. in hortis servilianis reperio laudatos calamidis apollinem illius caelatoris, dercylidis pyctas, amphistrati callisthenen historiarum scriptorem. - nec deinde multo plurium fama est, quorundam claritati in operibus eximiis obstante numero artificum, quoniam nec unus occupat gloriam nec plures pariter nuncupari possunt, sicut in laocoonte, qui est in titi imperatoris domo, opus omnibus et picturae et statuariae artis praeferendum. ex uno lapide eum ac liberos draconumque mirabiles nexus de consilii sententia fecere summi artifices Hagesander et Polydorus et Athenodorus rhodii. similiter palatinas domos caesarum replevere probatissimis signis craterus cum pythodoro, polydeuces cum hermolao, pythodorus alius cum artemone, at singularis aphrodisius trallianus. agrippae pantheum decoravit diogenes atheniensis; in columnis templi eius caryatides probantur inter pauca operum, sicut in fastigio posita signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. inhonorus est nec in templo ullo hercules, ad quem poeni omnibus annis humana sacrificaverant victima, humi stans ante aditum porticus ad nationes. sitae fuere et thespiades ad aedem felicitatis, quarum unam amavit eques romanus iunius pisciculus, ut tradit Varro, admirator et pasitelis, qui et quinque volumina scripsit nobilium operum in toto orbe. natus hic in graeca italiae ora et civitate romana donatus cum iis oppidis, iovem fecit eboreum in metelli aede, qua campus petitur. accidit ei, cum in navalibus, ubi ferae africanae erant, per caveam
intuens leonem caelaret, ut ex alia cavea panthera erumperet, non levi periculo diligentissimi artificis. fecisse opera complura dicitur; quae fecerit, nominatim non refertur. Arcesilaum quoque magnificat Varro, cuius se marmoream habuisse leaenam aligerosque ludentes cum ea cupidines, quorum alii religatam tenerent, alii cornu cogerent bibere, alii calciarent soccis, omnes ex uno lapide. idem et a coponio quattuordecim nationes, quae sunt circa pompeium, factas auctor est. - invenio et canachum laudatum inter statuarios fecisse marmorea. nec sauram atque batrachum obliterari convenit, qui fecere templa octaviae porticibus inclusa, natione ipsi lacones. quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua negata hoc tamen alio modo usurpasse. sunt certe etiam nunc in columnarum spiris inscalptae nominum eorum argumento lacerta atque rana. in iovis aede ex iis pictura cultusque reliquus omnis femineis argumentis constat; erat enim facta iunoni, sed, cum inferrentur signa, permutasse geruli traduntur, et id religione custoditum, velut ipsis diis sedem ita partitis. ergo et in iunonis aede cultus est qui iovis esse debuit.

  sunt et in parvolis marmoreis famam consecuti myrmecides, cuius quadrigam cum agitatore operuit alis musca, et callicrates, cuius formicarum pedes atque alia membra pervidere non est.

  haec sint dicta de marmoris scalptoribus summaque claritate artificum, quo in tractatu subit mentem non fuisse tum auctoritatem maculoso marmori. fecere et e thasio, cycladum insularum aequo, et e lesbio; lividius hoc paulo. versicolores quidem maculas et in totum marmorum apparatum etiam menander, diligentissimus luxuriae interpres, primus et raro attigit. columnis demum utebantur in templis, nec lautitiae causa - nondum enim ista intellegebantur - , sed quia firmiores aliter statui non poterant. sic est inchoatum athenis templum iovis olympii, ex quo sulla capitolinis aedibus advexerat columnas. fuit tamen inter lapidem atque marmor differentia iam et apud homerum; dicit enim marmoreo saxo percussum, sed hactenus, regias quoque domus, cum lautissime, praeter aes, aurum, electrum, argentum ebore tantum adornans. primum, ut arbitror, versicolores istas maculas chiorum lapicidinae ostenderunt, cum exstruerent muros, faceto in id m. ciceronis sale - omnibus enim ostentabant ut magnificum - : “multo,” inquit, “magis mirarer, si tiburtino lapide fecissetis.” et, hercules, non fuisset picturis honos ullus, non modo tantus, aliqua marmorum auctoritate.

 

‹ Prev