secandi in crustas nescio an cariae fuerit inventum. antiquissima, quod equidem inveniam, halicarnasi domus mausoli proconnesio marmore exculta est latericiis parietibus. is obiit olympiadis cvii anno secundo, urbis romae cdiii.
primum romae parietes crusta marmoris operuisse totos domus suae in caelio monte cornelius nepos tradit mamurram, formiis natum equitem romanum, praefectum fabrum c. caesaris in gallia, ne quid indignitati desit, tali auctore inventa re. hic namque est mamurra catulli veroniensis carminibus proscissus, quem, ut res est, domus ipsius clarius quam catullus dixit “habere quidquid habuisset comata gallia.” namque adicit idem nepos primum totis aedibus nullam nisi e marmore columnam habuisse et omnes solidas e carystio aut luniensi. m. lepidus q. catuli in consulatu conlega primus omnium limina ex numidico marmore in domo posuit magna reprensione. is fuit consul anno urbis dclxxvi. hoc primum invecti numidici marmoris vestigium invenio, non in columnis tamen crustisve, ut supra carystii, sed in massa ac vilissimo liminum usu. post hunc lepidum quadriennio l. lucullus consul fuit, qui nomen, ut ex re apparet, luculleo marmori dedit, admodum delectatus illo, primusque romam invexit, atrum alioqui, cum cetera maculis aut coloribus commendentur. nascitur autem in melo insula, solumque paene hoc marmor ab amatore nomen accepit. inter hos primum, ut arbitror, marmoreos parietes habuit scaena M. Scauri, non facile dixerim secto an solidis glaebis polito, sicuti est hodie iovis tonantis aedis in capitolio. nondum enim secti marmoris vestigia invenio in italia.
sed quisquis primus invenit secare luxuriaque dividere, inportuni ingenii fuit. harena hoc fit et ferro videtur fieri, serra in praetenui linea premente harenas versandoque tractu ipso secante. aethiopica haec maxime probatur, nam id quoque accessit, ut ab aethiopia usque peteretur quod secaret marmora, immo vero etiam in indos, quo margaritas quoque peti severis moribus indignum erat. haec proxime laudatur; mollior tamen quae aethiopica. illa nulla scabritie secat, indica non aeque levat, sed combusta ea polientes marmora fricare iubentur. simile et naxiae vitium est et coptitidi, quae vocatur aegyptia. haec fuere antiqua genera marmoribus secandis. postea reperta est non minus probanda ex quodam hadriatici maris vado, aestu nudante, observatione non facili. iam quidem quacumque harena secare e fluviis omnibus fraus artificum ausa est, quod dispendium admodum pauci intellegunt. crassior enim harena laxioribus segmentis terit et plus erodit marmoris maiusque opus scabritia politurae relinquit; ita sectae attenuantur crustae. rursus thebaica polituris accommodatur et quae fit e poro lapide aut e pumice. - signis e marmore poliendis gemmisque etiam scalpendis atque limandis naxium diu placuit ante alia. ita vocantur cotes in cypro insula genitae. vicere postea ex armenia invectae.
marmorum genera et colores non attinet dicere in tanta notitia nec facile est enumerare in tanta multitudine. quoto cuique enim loco non suum marmor invenitur et tamen celeberrimi generis dicta sunt in ambitu terrarum cum gentibus suis. non omnia autem in lapicidinis gignuntur, sed multa et sub terra sparsa, pretiosissimi quidem generis, sicut lacedaemonium viride cunctisque hilarius, sicut et augusteum ac deinde tibereum, in aegypto Augusti ac tiberii primum principatu reperta. differentia eorum est ab ophite, cum sit illud serpentium maculis simile, unde et nomen accepit, quod haec maculas diverso modo colligunt, augusteum undatim crispum in vertices, tibereum sparsa, non convoluta, canitie. neque ex ophite columnae nisi parvae admodum inveniuntur. duo eius genera: molle candidi, nigricantis durum. dicuntur ambo capitis dolores sedare adalligati et serpentium ictus. quidam phreneticis ac lethargicis adalligari iubent candicantem. contra serpentes autem a quibusdam praecipue laudatur ex iis quem tephrian appellant a colore cineris. vocatur et memphites a loco, gemmantis naturae. huius usus conteri et iis, quae urenda sint aut secanda, ex aceto inlini; obstupescit ita corpus nec sentit cruciatum. rubet porphyrites in eadem aegypto; ex eodem candidis intervenientibus punctis leptopsephos vocatur. quantislibet molibus caedendis sufficiunt lapicidinae. statuas ex eo claudio caesari procurator eius in urbem ex aegypto advexit vitrasius pollio, non admodum probata novitate; nemo certe postea imitatus est. invenit eadem aegyptus in aethiopia quem vocant basaniten, ferrei coloris atque duritiae, unde et nomen ei dedit. numquam hic maior repertus est quam in templo pacis ab imperatore Vespasiano Augusto dicatus argumento nili, sedecim liberis circa ludentibus, per quos totidem cubita summi incrementi augentis se amnis eius intelleguntur. non absimilis illi narratur in thebis delubro serapis, ut putant, memnonis statuae dicatus, quem cotidiano solis ortu contactum radiis crepare tradunt.
onychem in arabiae tantum montibus nec usquam aliubi nasci putavere nostri veteres, sudines in carmania. potoriis primum vasis inde factis, dein pedibus lectorum sellisque, nepos cornelius tradit magno fuisse miraculo, cum p. lentulus spinther amphoras ex eo chiorum magnitudine cadorum ostendisset, post quinquennium deinde xxxii pedum longitudinis columnas vidisse se. variatum in hoc lapide et postea est, namque pro miraculo insigni quattuor modicas in theatro suo cornelius balbus posuit; nos ampliores xxx vidimus in cenatione, quam callistus caesaris claudi libertorum, potentia notus, sibi exaedificaverat. hunc aliqui lapidem alabastriten vocant, quem cavant et ad vasa unguentaria, quoniam optume servare incorrupta dicatur. idem et ustus emplastris convenit. nascitur circa thebas aegyptias et damascum syriae. hic ceteris candidior, probatissimus vero in carmania, mox in india, iam quidem et in syria asiaque, vilissimus autem et sine ullo nitore in cappadocia. probantur quam maxime mellei coloris, in vertices maculosi atque non tralucidi. vitia in iis corneus colos aut candidus et quidquid simile vitro est.
paulum distare ab eo in unguentorum fide multi existimant lygdinos, in paro repertos amplitudine qua lances craterasque non excedant, antea ex arabia tantum advehi solitos, candoris eximii. magnus et duobus contrariae inter se naturae honos, corallitico in asia reperto mensurae non ultra bina cubita, candore proximo ebori et quadam similitudine. e diverso niger est alabandicus terrae suae nomine, quamquam et mileti nascens, ad purpuram tamen magis aspectu declinante. idem liquatur igni funditurque ad usum vitri. thebaicus lapis interstinctus aureis guttis invenitur in africae parte aegypto adscripta, coticulis ad terenda collyria quadam utilitate naturali conveniens, circa syenen vero thebaidis syenites, quem antea pyrrhopoecilon vocabant.
trabes ex eo fecere reges quodam certamine, obeliscos vocantes solis numini sacratos. radiorum eius argumentum in effigie est, et ita significatur nomine aegyptio. primus omnium id instituit mespheres, qui regnabat in solis urbe, somnio iussus; hoc ipsum inscriptum in eo, etenim scalpturae illae effigiesque quas videmus aegyptiae sunt litterae. postea et alii excidere reges. statuit eos in supra dicta urbe sesothes quattuor numero, quadragenum octonum cubitorum longitudine, rhamsesis autem, quo regnante ilium captum est, cxxxx cubitorum. idem ... digressis inde, ubi fuit mnevidis regia, posuit alium, longitudine quidem cxx cubitorum, sed prodigiosa crassitudine, undenis per latera cubitis. opus id fecisse dicuntur [cxx] hominum. ipse rex, cum surrecturus esset verereturque, ne machinae ponderi non sufficerent, quo maius periculum curae artificum denuntiaret, filium suum adalligavit cacumini, ut salus eius apud molientes prodesset et lapidi. hac admiratione operis effectum est, ut, cum oppidum id expugnaret cambyses rex ventumque esset incendiis ad crepidines obelisci, extingui iuberet molis reverentia qui nullam habuerat urbis. sunt et alii duo, unus a zmarre positus, alter a phio sine notis, quadragenum octonum cubitorum. alexandriae statuit unum ptolemaeus philadelphus octoginta cubitorum. exciderat eum necthebis rex purum, maiusque opus in devehendo statuendove inventum est quam in excidendo. a satyro architecto aliqui devectum tradunt rate, callixenus a phoenice, fossa perducto usque ad iacentem obeliscum nilo, navesque duas in latitudinem patulas pedalibus ex eodem lapide ad rationem geminati per duplicem mensuram ponderis oneratas ita, ut subirent obeliscum pendentem extremitatibus suis in ripis utrimque; postea egestis laterculis adlevatas naves excepisse onus; statutum autem in sex talis e monte eodem, et artificem donatum talentis l. hic fuit in arsinoeo positus a rege supra dicto munus amoris, coniuge eademque sorore arsinoe. inde eum navalibus incommodum maximus quidam praefectus aegypti transtulit in forum, reciso cacumine, du
m vult fastigium addere auratum, quod postea omisit. et alii duo sunt alexandreae ad portum in caesaris templo, quos excidit mesphres rex, quadragenum binum cubitorum.
super omnia accessit difficultas mari romam devehendi, spectatis admodum navibus. Divus Augustus eam, quae priorem advexerat, miraculi gratia puteolis perpetuis navalibus dicaverat; incendio consumpta ea est. divus claudius aliquot per annos adservatam, qua c. caesar inportaverat, omnibus quae umquam in mari visa sunt mirabiliorem, in ipsa turribus puteolis e pulvere exaedificatis, perductam ostiam portus gratia mersit. alia ex hoc cura navium, quae tiberi subvehant, quo experimento patuit non minus aquarum huic amni esse quam nilo. is autem obeliscus, quem Divus Augustus in circo magno statuit, excisus est a rege psemetnepserphreo, quo regnante pythagoras in aegypto fuit, lxxxv pedum et dodrantis praeter basim eiusdem lapidis; is vero, quem in campo martio, novem pedibus minor, a sesothide. inscripti ambo rerum naturae interpretationem aegyptiorum philosophia continent. - ei, qui est in campo, Divus Augustus addidit mirabilem usum ad deprendendas solis umbras dierumque ac noctium ita magnitudines, strato lapide ad longitudinem obelisci, cui par fieret umbra brumae confectae die sexta hora paulatimque per regulas, quae sunt ex aere inclusae, singulis diebus decresceret ac rursus augesceret, digna cognitu res, ingenio facundi novi mathematici. is apici auratam pilam addidit, cuius vertice umbra colligeretur in se ipsam, alias enormiter iaculante apice, ratione, ut ferunt, a capite hominis intellecta. haec observatio xxx iam fere annis non congruit, sive solis ipsius dissono cursu et caeli aliqua ratione mutato sive universa tellure a centro suo aliquid emota (ut deprehendi et aliis in locis accipio) sive urbis tremoribus ibi tantum gnomone intorto sive inundationibus tiberis sedimento molis facto, quamquam ad altitudinem inpositi oneris in terram quoque dicuntur acta fundamenta. - tertius est romae in vaticano gai et neronis principum circo - ex omnibus unus omnino fractus est in molitione - , quem fecerat sesosidis filius nencoreus. eiusdem remanet et alius centum cubitorum, quem post caecitatem visu reddito ex oraculo soli sacravit.
dicantur obiter et pyramides in eadem aegypto, regum pecuniae otiosa ac stulta ostentatio, quippe cum faciendi eas causa a plerisque tradatur, ne pecuniam successoribus aut aemulis insidiantibus praeberent aut ne plebs esset otiosa. multa circa hoc vanitas hominum illorum fuit. vestigia complurium incohatarum extant. una est in arsinoite nomo, duae in memphite, non procul labyrintho, de quo et ipso dicemus, totidem ubi fuit moeridis lacus, hoc est fossa grandis, sed aegyptiis inter mira ac memoranda narrata. harum cacumina cc cubita extra aquam eminere dicuntur. reliquae tres, quae orbem terrarum inplevere fama, sane conspicuae undique adnavigantibus, sitae sunt in parte africae monte saxeo sterilique inter memphim oppidum et quod appellari diximus delta, a nilo minus iiii milia passuum, a memphi [vii] d, vico adposito quem vocant busirin; in eo sunt adsueti scandere illas.
ante est sphinx vel magis narranda, de qua siluere, numen accolentium. harmain regem putant in ea conditum et volunt invectam videri; est autem saxo naturali elaborata. rubrica facies monstri colitur. capitis per frontem ambitus centum duos pedes colligit, longitudo pedum cxliii est, altitudo a ventre ad summam aspidem in capite, lxis.
pyramis amplissima ex arabicis lapicidinis constat. ccclx milia hominum annis xx eam construxisse produntur. tres vero factae annis lxxxviii, mensibus iiii. qui de iis scripserint - sunt herodotus, euhemerus, duris samius, aristagoras, dionysius, artemidorus, alexander polyhistor, butoridas, antisthenes, demetrius, demoteles, apion - , inter omnes eos non constat, a quibus factae sint, iustissimo casu obliteratis tantae vanitatis auctoribus. aliqui ex iis prodiderunt in raphanos et alium ac cepas mdc talenta erogata. amplissima septem iugera optinet soli. quattuor angulorum paribus intervallis dcclxxxiii pedes singulorum laterum, altitudo a cacumine ad solum pedes dccxxv colligit, ambitus cacuminis pedes xvis. alterius intervalla singula per quattuor angulos pedes dcclviis comprehendunt. tertia minor quidem praedictis, sed multo spectatior, aethiopicis lapidibus adsurgit ccclxiii pedibus inter angulos. vestigia aedificationum nulla exstant, harena late pura circa, lentis similitudine, qualis in maiore parte africae. quaestionum summa est, quanam ratione in tantam altitudinem subiecta sint caementa. alii nitro ac sale adaggeratis cum crescente opere et peracto fluminis inrigatione dilutis; alii lateribus e luto factis exstructos pontes, peracto opere lateribus in privatas domos distributis, nilum enim non putant rigare potuisse multo humiliorem. in pyramide maxima est intus puteus lxxxvi cubitorum; flumen illo admissum arbitrantur. mensuram altitudinis earum omnemque similem deprehendere invenit thales milesius umbram metiendo, qua hora par esse corpori solet. haec sunt pyramidum miracula, supremumque illud, ne quis regum opes miretur, minimam ex iis, sed laudatissimam, a rhodopide meretricula factam. aesopi fabellarum philosophi conserva quondam et contubernalis haec fuit, maiore miraculo, tantas opes meretricio esse conquisitas.
magnificatur et alia turris a rege facta in insula pharo portum optinente alexandriae, quam constitisse dccc talentis tradunt, magno animo, ne quid omittamus, ptolemaei regis, quo in ea permiserit sostrati cnidii architecti structura ipsa nomen inscribi. usus eius nocturno navium cursu ignes ostendere ad praenuntianda vada portusque introitum, quales iam compluribus locis flagrant, sicut ostiae ac ravennae. periculum in continuatione ignium, ne sidus existimetur, quoniam e longinquo similis flammarum aspectus est. hic idem architectus primus omnium pensilem ambulationem cnidi fecisse traditur.
dicamus et labyrinthos, vel portentosissimum humani inpendii opus, sed non, ut existimari potest, falsum. durat etiam nunc in aegypto in heracleopolite nomo qui primus factus est ante annos, ut tradunt, [iii] dc a petesuchi rege sive tithoe, quamquam herodotus totum opus xii regum esse dicit novissimique psammetichi. causas faciendi varie interpretantur, demoteles regiam moteridis fuisse, lyceas sepulchrum moeridis, plures soli sacrum id exstructum, quod maxime creditur. hinc utique sumpsisse daedalum exemplar eius labyrinthi, quem fecit in creta, non est dubium, sed centensimam tantum portionem eius imitatum, quae itinerum ambages occursusque ac recursus inexplicabiles continet, non - ut in pavimentis puerorumve ludicris campestribus videmus - brevi lacinia milia passuum plura ambulationis continentem, sed crebris foribus inditis ad fallendos occursus redeundumque in errores eosdem. secundus hic fuit ab aegyptio labyrinthus, tertius in lemno, quartus in italia, omnes lapide polito fornicibus tecti, aegyptius, quod miror equidem, introitu lapidis e paro columnisque, reliqua e syenite molibus compositis, quas dissolvere ne saecula quidem possint, adiuvantibus heracleopolitis, quod opus invisum mire spectavere.
positionem operis eius singulasque partes enarrare non est, cum sit in regiones divisum atque praefecturas, quas vocant nomos, xxi nominibus eorum totidem vastis domibus adtributis, praeterea templa omnium aegypti deorum contineat superque nemesis xl aediculis incluserit pyramides complures quadragenarum ulnarum senas radice ἀρούρας optinentes. fessi iam eundo perveniunt ad viarum illum inexplicabilem errorem, quin et cenacula clivis excelsa, porticusque descenduntur nonagenis gradibus; intus columnae porphyrite lapide, deorum simulacra, regum statuae, monstrificae effigies. quarundam domuum talis est situs, ut adaperientibus fores tonitrum intus terribile existat, maiore autem in parte transitus est per tenebras. aliae rursus extra murum labyrinthi aedificiorum moles; pteron appellant. inde aliae perfossis cuniculis subterraneae domus. refecit unus omnino pauca ibi chaeremon, spado necthebis regis, d ante alexandrum magnum annis. id quoque traditur, fulsisse trabibus spinae oleo incoctae, dum in fornices quadrati lapides adsurgerent.
et de cretico labyrintho satis dictum est. lemnius similis illi columnis tantum cl memorabilior fuit, quarum in officina turbines ita librati pependerunt, ut puero circumagente tornarentur. architecti fecere zmilis et rhoecus et theodorus indigenae. exstantque adhuc reliquiae eius, cum cretici italicique nulla vestigia exstent. namque et italicum dici convenit, quem fecit sibi porsina, rex etruriae, sepulchri causa, simul ut externorum regum vanitas quoque italis superetur. sed cum excedat omnia fabulositas, utemur ipsius M. Varronis in expositione ea verbis: “sepultus sub urbe clusio, in quo loco monimentum reliquit lapide
quadrato quadratum, singula latera pedum tricenum, alta quinquagenum. in qua basi quadrata intus labyrinthum inextricabile, quo si quis introierit sine glomere lini, exitum invenire nequeat. supra id quadratum pyramides stant quinque, quattuor in angulis et in medio una, imae latae pedum quinum septuagenum, altae centenum quinquagenum, ita fastigatae, ut in summo orbis aeneus et petasus unus omnibus sit inpositus, ex quo pendeant exapta catenis tintinabula, quae vento agitata longe sonitus referant, ut dodonae olim factum. supra quem orbem quattuor pyramides insuper singulae stant altae pedum centenum. supra quas uno solo quinque pyramides.” quarum altitudinem Varronem puduit adicere; fabulae etruscae tradunt eandem fuisse quam totius operis ad eas, vesana dementia, quaesisse gloriam inpendio nulli profuturo, praeterea fatigasse regni vires, ut tamen laus maior artificis esset.
legitur et pensilis hortus, immo vero totum oppidum aegyptiae thebae, exercitus armatos subter educere solitis regibus nullo oppidanorum sentiente; etiamnum hoc minus mirum quam quod flumine medium oppidum interfluente. quae si fuissent, non dubium est homerum dicturum fuisse, cum centum portas ibi praedicaret.
graecae magnificentiae vera admiratio exstat templum ephesiae dianae cxx annis factum a tota asia. in solo id palustri fecere, ne terrae motus sentiret aut hiatus timeret, rursus ne in lubrico atque instabili fundamenta tantae molis locarentur, calcatis ea substravere carbonibus, dein velleribus lanae. universo templo longitudo est ccccxxv pedum, latitudo ccxxv, columnae cxxvii a singulis regibus factae lx pedum altitudine, ex iis xxxvi caelatae, una a Scopa. operi praefuit chersiphron architectus. summa miraculi epistylia tantae molis attolli potuisse; id consecutus ille est aeronibus harenae plenis, molli clivo super capita columnarum exaggerato, paulatim exinaniens imos, ut sensim opus in loco sederet. difficillime hoc contigit in limine ipso, quod foribus inponebat; etenim ea maxima moles fuit nec sedit in cubili, anxio artifice mortis destinatione suprema. tradunt in ea cogitatione fessum nocturno tempore in quiete vidisse praesentem deam, cui templum fieret, hortantem, ut viveret: se composuisse lapidem. atque ita postera luce apparuit; pondere ipso correctus videbatur. cetera eius operis ornamenta plurium librorum instar optinent, nihil ad specimen naturae pertinentia.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 406