Latin Verse Satire
Page 8
nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Vulcano summum properabat lambere tectum.
convivas avidos cenam servosque timentis 75
tum rapere, atque omnis restinguere velle videres.
incipit ex illo montis Apulia notos
ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
numquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
villa recepisset lacrimoso non sine fumo, 80
udos cum foliis ramos urente camino.
hic ego mendacem stultissimus usque puellam
ad mediam noctem exspecto: somnus tamen aufert
intentum Veneri; tum inmundo somnia visu
nocturnam vestem maculant ventremque supinum. 85
quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,
mansuri oppidulo quod versu dicere non est,
signis perfacile est: venit vilissima rerum
hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra
callidus ut soleat umeris portare viator; 90
nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna
qui locus a forti Diomede est conditus olim.
flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
carpentes iter et factum corruptius imbri. 95
postera tempestas melior, via peior adusque
Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis
iratis exstructa dedit risusque iocosque,
dum flamma sine tura liquescere limine sacro
persuadere cupit. credat Iudaeus Apella, 100
non ego: namque deos didici securum agere aevum,
nec, siquid miri faciat natura, deos id
tristis ex alto caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.
1.6
Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
incoluit finis, nemo generosior est te,
nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
olim qui magnis legionibus imperitarent,
ut plerique solent, naso suspendis adunco 5
ignotos, ut me libertino patre natum.
cum referre negas quali sit quisque parente
natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere:
ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
multos saepe viros nullis maioribus ortos 10
et vixisse probos, amplis et honoribus auctos;
contra Laevinum, Valeri genus unde superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
non umquam pretio pluris licuisse, notante
iudice quo nosti populo, qui stultus honores 15
saepe dat indignis et famae servit ineptus,
qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet
nos facere a vulgo longe longeque remotos?
namque esto populus Laevino mallet honorem
quam Decio mandare novo, censorque moveret 20
Appius, ingenuo si non essem patre natu;,
vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
sed fulgente trahit constrictos Gloria curru
non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,
sumere depositum clavum fierique tribuno? 25
invidia accrevit, privato quae minor esset.
nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
pellibus et latum demisit pectore clavum,
audit continuo ‘quis homo hic est? quo patre natus?’
ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi 30
et cupiat formosus, eat quacumque puellis
iniciat curam quaerendi singula, quali
sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
sic qui promittit civis, urbem sibi curae,
imperium fore et Italiam, delubra deorum, 35
quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
omnis mortalis curare et quaerere cogit.
‘tune Syri, Damae, aut Dionysi filius, audes
deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’
‘at Novius collega gradu post me sedet uno; 40
namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus
et Messalla videris? at hic, si plaustra ducenta
concurrantque foro tria funera magna sonabit
cornua quod vincatque tubas; saltem tenet hoc nos.’
nunc ad me redeo libertino patre natum, 45
quem rodunt omnes libertino patre natum,
nunc quia sim tibi, Maecenas, convictor; at olim
quod mihi pareret legio Romana tribuno.
dissimile hoc illi est; quia non, ut forsit honorem
iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, 50
praesertim cautum dignos adsumere, prava
ambitione procul. felicem dicere non hoc
me possim, casu quod te sortitus amicum;
nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Vergilius, post hunc Varius, dixere quid essem. 55
ut veni coram, singultim pauca locutus,
infans namque pudor prohibebat plura profari,
non ego me claro natum patre, non ego circum
me Satureiano vectari rura caballo,
sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, 60
pauca: abeo; et revocas nono post mense iubesque
esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco
quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis 65
mendosa est natura alioqui recta, velut si
egregio inspersos reprehendas corpore naevos;
si neque avaritiam neque sordis nec mala lustra
obiciet vere quisquam mihi, purus et insons
(ut me collaudem) si et vivo carus amicis; 70
causa fuit pater his, qui macro pauper agello
noluit in Flavi ludum me mittere, magni
quo pueri magnis e centurionibus orti,
laevo suspensi loculos tabulamque lacerto,
ibant octonos referentes Idibus aeris: 75
sed puerum est ausus Romam portare, docendum
artis quas doceat quivis eques atque senator
semet prognatos. vestem servosque sequentis,
in magno ut populo, si qui vidisset, avita
ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. 80
ipse mihi custos incorruptissimus omnes
circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
qui primus virtutis honos, servavit ab omni
non solum facto, verum opprobrio quoque turpi;
nec timuit sibi ne vitio quis verteret olim 85
si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
mercedes sequerer; neque ego essem questus: at hoc nunc
laus illi debetur et a me gratia maior.
nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, 90
quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
sic me defendam. longe mea discrepat istis
et vox et ratio: nam si natura iuberet
a certis annis aevum remeare peractum
atque alios legere ad fastum quoscumque parentis, 95
optaret sibi quisque, meis contentus honestos
fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
iudicio vulgi, sanus fortasse tuo, quod
nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
nam mihi continuo maior quaerenda foret res, 100
atque salutandi plures, ducendus et unus
et comes alter uti ne solus rusve peregreve
exirem; plures calones atque caballi
pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto
ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, 105
mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos:
obiciet nemo sordis mihi quas tibi, Tilli,
cum Tiburte via praetorem quinque sequuntur
te
pueri lasanum portantes oenophorumque.
hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, 110
milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,
incedo solus; percontor quanti holus ac far;
fallacem Circum vespertinumque pererro
saepe Forum; adsisto divinis; inde domum me
ad porri et ciceris refero laganique catinum; 115
cena ministratur pueris tribus, et lapis albus
pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus
vilis, cum patera gutus, Campana supellex.
deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se 120
vultum ferre negat Noviorum posse minoris.
ad quartam iaceo; post hanc vagor, aut ego lecto
aut scripto quod me tacitum iuvet, unguor olivo,
non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum 125
admonuit, fugio Campum lusumque trigonem.
pransus non avide, quantum interpellet inani
ventre diem durare, domesticus otior. haec est
vita solutorum misera ambitione gravique;
his me consolor victurum suavius ac si 130
quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.
1.9
Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos,
nescio quid meditans nugarum, totus in illis.
accurrit quidam notus mihi nomine tantum,
arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’
‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’ 5
cum adsectaretur, ‘num quid vis?’ occupo. at ille
‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris
hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens,
ire modo ocius, interdum consistere in aurem
dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos 10
manaret talos. ‘o te, Bolane, cerebri
felicem!’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille
garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi
nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire;
iamdudum video: sed nil agis; usque tenebo; 15
persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te
circumagi: quendam volo visere non tibi notum:
trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos.’
‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’
demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, 20
cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:
‘si bene me novi non Viscum pluris amicum,
non Varium facies: nam quis me scribere pluris
aut citius possit versus? quis membra movere
mollius? invideat quod et Hermogenes ego canto.’ 25
interpellandi locus hic erat: ‘est tibi mater,
cognati, quis te salvo est opus?’ ‘haud mihi quisquam:
omnis composui.’ ‘felices! nunc ego resto.
confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
quod puero cecinit divina mota anus urna: 30
hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis,
nec laterum dolor aut tussis, nec tarda podagra;
garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.’
ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei 35
praeterita, et casu tum respondere vadato
debebat; quod ni fecisset, perdere litem.
‘si me amas’ inquit ‘paulum hic ades.’ ‘inteream si
aut valeo stare aut novi civilia iura;
et propero quo scis.’ ‘dubius sum quid faciam’ inquit, 40
‘tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciam’ ille,
et praecedere coepit. ego, ut contendere durum est
cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’
hinc repetit. paucorum hominum et mentis bene sanae.
‘nemo dexterius fortuna est usus. haberes 45
magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic
quo tu rere modo; domus hac nec purior ulla est
nec magis his aliena malis; nil mi officit’ inquam 50
‘ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui
sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi
proximus esse.’ ‘velis tantummodo, quae tua virtus,
expugnabis; et est qui vinci possit, eoque 55
difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi deero:
muneribus servos corrumpam; non, hodie si
exclusus fuero, desistam; tempora quaeram;
occurram in triviis; deducam. nil sine magno
vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce 60
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
qui pulchre nosset. consistimus. ‘unde venis? et
quo tendis?’ rogat et respondet. vellere coepi,
et pressare manu lentissima bracchia, nutans,
distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus 65
ridens dissimulare: meum iecur urere bilis.
‘certe nescio quid secreto velle loqui te
aiebas mecum.’ ‘memini bene, sed meliore
tempore dicam: hodie tricesima sabbata: vin tu
curtis Iudaeis oppedere?’ ‘nulla mihi’ inquam 70
‘religio est.’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unus
multorum: ignosces: alias loquar.’ huncine solem
tam nigrum surrexe mihi! fugit improbus ac me
sub cultro linquit. casu venit obvius illi
adversarius et ‘quo tu turpissime?’ magna 75
inclamat voce, et ‘licet antestari?’ ego vero
oppono auriculam. rapit in ius: clamor utrimque:
undique concursus. sic me servavit Apollo.
1.10
[Lucili, quam sis mendosus, teste Catone
defensore tuo, pervincam, qui male factos
emendare parat versus; hoc lenius ille,
quo melior vir et est longe subtilior illo,
qui multum puer et loris et funibus udis [5]
exoratus, ut esset opem qui ferre poetis
antiquis posset contra fastidia nostra,
grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:]
Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est
ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
urbem defricuit, charta laudatur eadem.
nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera: nam sic 5
et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
ergo non satis est risu diducere rictum
auditoris: et est quaedam tamen hic quoque virtus:
est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
impediat verbis lassas onerantibus auris; 10
et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
interdum urbani, parcentis viribus atque
extenuantis eas consulto. ridiculum acri
fortius et melius magnas plerumque secat res. 15
illi scripta quibus comoedia prisca viris est
hoc stabant, hoc sunt imitandi: quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit, neque simius iste
nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
‘at magnum fecit quod verbis Graeca Latinis 20
miscuit.’ o seri studiorum quine putetis
difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque
suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.’
cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum 25r />
dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini
cum Pedius causas exsudet Publicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
verba foris malis, Canusini more bilinguis? 30
atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra,
versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
post mediam noctem visus cum somnia vera,
‘in silvam non ligna feras insanius ac si
magnas Graecorum malis implere catervas.’ 35
turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa,
nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
arguta meretrice potes Davoque Chremeta 40
eludente senem comis garrire libellos
unus vivorum, Fundani; Pollio regum
facta canit pede ter percusso; forte epos acer
ut nemo Varius ducit; molle atque facetum
Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae: 45
hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
haerentem capiti cum multa laude coronam.
at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem 50
plura quidem tollenda relinquendis. age, quaeso,
tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
non ridet versus Enni gravitate minores,
cum de se loquitur non ut maiore reprensis? 55
quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
quaerere, num illius, num rerum dura negarit
versiculos natura magis factos et euntis
mollius, ac si quis pedibus quid claudere senis,
hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos 60
ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci
quale fuit Cassi rapido ferventius amni
ingenium, capsis quem fama est esse librisque
ambustum propriis? fuerit Lucilius, inquam,
comis et urbanus, fuerit limatior idem 65
quam rudis, et Graecis intacti carminis auctor,
quamque poetarum seniorum turba: sed ille,
si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
perfectum traheretur, et in versu faciendo 70
saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
scripturus, neque te ut miretur turba labores,
contentus paucis lectoribus. an tua demens
vilibus in ludis dictari carmina malis? 75