atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper
inputet? huius enim rari summique voluptas
nulla boni; quotiens animo corrupta superbo 180
plus aloes quam mellis habet. quis deditus autem
usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert
horreat inque diem septenis oderit horis?
…………………………………………………………………….
unde haec monstra tamen vel quo de fonte requiris? 286
praestabat castas humilis fortuna Latinas
quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
tecta labor somnique breves et vellere Tusco
vexatae duraeque manus ac proximus urbi 290
Hannibal et stantes Collina turre mariti.
nunc patimur longae pacis mala, saevior armis
luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem.
nullum crimen abest facinusque libidinis ex quo
paupertas Romana perit. hinc fluxit ad istos 295
et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos
atque coronatum et petulans madidumque Tarentum.
prima peregrinos obscena pecunia mores
intulit, et turpi fregerunt saecula luxu
divitiae molles. quid enim venus ebria curat? 300
inguinis et capitis quae sint discrimina nescit
grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet,
cum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
cum bibitur concha, cum iam vertigine tectum
ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis. 305
i nunc et dubita qua sorbeat aera sanna
Tullia, quid dicat notae collactea Maurae
Maura, Pudicitiae veterem cum praeterit aram.
noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic
effigiemque deae longis siphonibus implent 310
inque vices equitant ac Luna teste moventur,
inde domos abeunt: tu calcas luce reversa
coniugis urinam magnos visurus amicos.
nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos
incitat et cornu pariter vinoque feruntur 315
attonitae crinemque rotant ululantque Priapi
maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor
concubitus, quae vox saltante libidine, quantus
ille meri veteris per crura madentia torrens!
lenonum ancillas posita Saufeia corona 320
provocat et tollit pendentis praemia coxae,
ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:
palma inter dominas, virtus natalibus aequa.
nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo 325
Laomedontiades et Nestoris hirnea possit.
tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,
ac pariter toto repetitus clamor ab antro
‘iam fas est, admitte viros.’ dormitat adulter,
illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo; 330
si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
servorum, venit et conductus aquarius; hic si
quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam
quo minus inposito clunem summittat asello.
atque utinam ritus veteres et publica saltem 335
his intacta malis agerentur sacra; sed omnes
noverunt Mauri atque Indi quae psaltria penem
maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones
illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
intulerit, ubi velari pictura iubetur 340
quaecumque alterius sexus imitata figuras.
et quis tunc hominum contemptor numinis, aut quis
simpuvium ridere Numae nigrumque catinum
et Vaticano fragiles de monte patellas
ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras? 345
………………………………………………………………………….
sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper 366
oscula delectent et desperatio barbae
et quod abortivo non est opus. illa voluptas
summa tamen, quom iam calida matura iuventa
inguina traduntur medicis, iam pectine nigro. 370
ergo expectatos ac iussos crescere primum
testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
tonsoris tantum damno rapit Heliodorus.
conspicuus longe cunctisque notabilis intrat
balnea nec dubie custodem vitis et horti 375
provocat a domina factus spado. dormiat ille
cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque
tondendum eunucho Bromium committere noli.
………………………………………………………..
sed cantet potius quam totam pervolet urbem 398
audax et coetus possit quae ferre virorum
cumque paludatis ducibus praesente marito 400
ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.
haec eadem novit quid toto fiat in orbe,
quid Seres, quid Thraces agant, secreta novercae
et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter;
dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo 405
mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
instantem regi Armenio Parthoque cometen
prima videt, famam rumoresque illa recentis
excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten
in populos magnoque illic cuncta arva teneri 410
diluvio, nutare urbes, subsidere terras,
quocumque in trivio, cuicumque est obvia, narrat.
nec tamen id vitium magis intolerabile quam quod
vicinos humiles rapere et concidere loris
experrecta solet. nam si latratibus alti 415
rumpuntur somni, ‘fustes huc ocius’ inquit
‘adferte’ atque illis dominum iubet ante feriri,
deinde canem. gravis occursu, taeterrima vultu
balnea nocte subit, conchas et castra moveri
nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu, 420
cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
callidus et cristae digitos inpressit aliptes
ac summum dominae femur exclamare coegit.
convivae miseri interea somnoque fameque
urguentur. tandem illa venit rubicundula, totum 425
oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
admotum pedibus, de quo sextarius alter
ducitur ante cibum rabidam facturus orexim,
dum redit et loto terram ferit intestino.
marmoribus rivi properant, aurata Falernum 430
pelvis olet; nam sic, tamquam alta in dolia longus
deciderit serpens, bibit et vomit. ergo maritus
nauseat atque oculis bilem substringit opertis.
illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit
laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae, 435
committit vates et comparat, inde Maronem
atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,
altera nec mulier. verborum tanta cadit vis, 440
tot pariter pelves ac tintinnabula dicas
pulsari. iam nemo tubas, nemo aera fatiget:
una laboranti poterit succurrere Lunae.
inponit finem sapiens et rebus honestis;
nam quae docta nimis cupit et facunda videri 445
crure tenus medio tunicas succingere debet,
caedere Silvano porcum, quadrante lavari.
non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,
dicendi genus, aut curvum sermone rotato
torqueat enthymema, nec historias sciat omnes, 450
sed quaedam ex libris et non intellegat. odi
hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artem
/> servata semper lege et ratione loquendi
ignotosque mihi tenet antiquaria versus
nec curanda viris. opicae castiget amicae 455
verba: soloecismum liceat fecisse marito.
…………………………………………………………….
est pretium curae penitus cognoscere toto
quid faciant agitentque die. si nocte maritus 475
aversus iacuit, periit libraria, ponunt
cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
dicitur et poenas alieni pendere somni
cogitur, hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent. 480
verberat atque obiter faciem linit, audit amicas
aut latum pictae vestis considerat aurum
et caedit, longi relegit transversa diurni
et caedit, donec lassis caedentibus ‘exi’
intonet horrendum iam cognitione peracta. 485
praefectura domus Sicula non mitior aula.
nam si constituit solitoque decentius optat
ornari et properat iamque expectatur in hortis
aut apud Isiacae potius sacraria lenae,
disponit crinem laceratis ipsa capillis 490
nuda umeros Psecas infelix nudisque mamillis.
‘altior hic quare cincinnus?’ taurea punit
continuo flexi crimen facinusque capilli.
quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,
si tibi displicuit nasus tuus? altera laevum 495
extendit pectitque comas et volvit in orbem.
est in consilio materna admotaque lanis
emerita quae cessat acu; sententia prima
huius erit, post hanc aetate atque arte minores
censebunt, tamquam famae discrimen agatur 500
aut animae: tanta est quaerendi cura decoris.
tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum
aedificat caput: Andromachen a fronte videbis,
post minor est, credas aliam. cedo si breve parvi
sortita est lateris spatium breviorque videtur 505
virgine Pygmaea nullis adiuta cothurnis
et levis erecta consurgit ad oscula planta.
………………………………………………………..
hic magicos adfert cantus, hic Thessala vendit 610
philtra, quibus valeat mentem vexare mariti
et solea pulsare natis. quod desipis, inde est;
inde animi caligo et magna oblivio rerum
quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non
et furere incipias ut avunculus ille Neronis, 615
cui totam tremuli frontem Caesonia pulli
infudit. quae non faciet quod principis uxor?
ardebant cuncta et fracta conpage ruebant
non aliter quam si fecisset Iuno maritum
insanum. minus ergo nocens erit Agrippinae 620
boletus, siquidem unius praecordia pressit
ille senis tremulumque caput descendere iussit
in caelum et longa manantia labra saliva.
haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,
haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres. 625
tanti partus equae, tanti una venefica constat.
oderunt natos de paelice; nemo repugnet,
nemo vetet, iam iam privignum occidere fas est.
vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
custodite animas et nulli credite mensae: 630
livida materno fervent adipata veneno.
mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa,
quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
fingimus haec altum satura sumente coturnum
scilicet, et finem egressi legemque priorum 635
grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
nos utinam vani. sed clamat Pontia ‘feci,
confiteor, puerisque meis aconita paravi,
quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.’ 640
tune duos una, saevissima vipera, cena?
tune duos? ‘septem, si septem forte fuissent.’
credamus tragicis quidquid de Colchide torva
dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
grandia monstra suis audebant temporibus, sed 645
non propter nummos. minor admiratio summis
debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
subtrahitur clivoque latus pendente recedit. 650
illam ego non tulerim quae conputat et scelus ingens
sana facit. spectant subeuntem fata mariti
Alcestim et, similis si permutatio detur,
morte viri cupiant animam servare catellae.
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae 655
mane, Clytemestram nullus non vicus habebit.
hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat;
at nunc res agitur tenui pulmone rubetae,
sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides 660
Pontica ter victi cautus medicamina regis.
9
Scire velim quare totiens mihi, Naevole, tristis
occurras fronte obducta ceu Marsya victus.
quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola dum Rhodopes uda terit inguina barba?
(nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.) 5
non erit hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
circumit et fatuos non invenit. unde repente
tot rugae? certe modico contentus agebas
vernam equitem, conviva ioco mordente facetus 10
et salibus vehemens intra pomeria natis.
omnia nunc contra, vultus gravis, horrida siccae
silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci,
sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. 15
quid macies aegri veteris, quem tempore longo
torret quarta dies olimque domestica febris?
deprendas animi tormenta latentis in aegro
corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
inde habitum facies. igitur flexisse videris 20
propositum et vitae contrarius ire priori.
nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
Pacis et advectae secreta Palatia matris
et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
notior Aufidio moechus celebrare solebas, 25
quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
‘utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
inde operae pretium. pingues aliquando lacernas,
munimenta togae, duri crassique coloris
et male percussas textoris pectine Galli 30
accipimus, tenue argentum venaeque secundae.
fata regunt homines, fatum est et partibus illis
quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant,
nil faciet longi mensura incognita nervi,
quamvis te nudum spumanti Virro labello 35
viderit et blandae adsidue densaeque tabellae
sollicitent,
quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
“haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti.”
computat et cevet. ponatur calculus, adsint 40
cum tabula pueri; numera sestertia quinque
omnibus in rebus, numerentur deinde labores.
an facile et pronum est agere intra viscera penem
legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
servus erit minus ille miser qui foderit agrum 45
quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te
et pulchrum et
dignum cyatho caeloque putabas.
(vos humili adseculae, vos indulgebitis umquam
cultori, iam nec morbo donare parati?)
en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas 50
grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver
incipit et strata positus longaque cathedra
munera femineis tractat secreta kalendis.
dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas
Apula, tot milvos intra tua pascua lassas? 55
te Trifolinus ager fecundis vitibus implet
suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis
(nam quis plura linit victuro dolia musto?);
quantum erat exhausti lumbos donare clientis
iugeribus paucis? Melius nunc rusticus infans 60
cum matre et casulis et conlusore catello
cymbala pulsantis legatum fiet amici?
“improbus es cum poscis” ait. sed pensio clamat
“posce,” sed appellat puer unicus ut Polyphemi
lata acies per quam sollers evasit Ulixes. 65
alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
et pedibus? “durate atque expectate cicadas”?
verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto 70
metiris pretio quod, ni tibi deditus essem
devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris
et quae pollicitus. fugientem saepe puellam
amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam 75
migrabat; tota vix hoc ego nocte redemi
te plorante foris. testis mihi lectulus et tu,
ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
coniugium in multis domibus servavit adulter. 80
quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum
quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
tollis enim et libris actorum spargere gaudes
argumenta viri. foribus suspende coronas: 85
iam pater es, dedimus quod famae opponere possis.
iura parentis habes, propter me scriberis heres,
legatum omne capis nec non et dulce caducum.
commoda praeterea iungentur multa caducis,
si numerum, si tres implevero.’ iusta doloris, 90
Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?
‘neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.
haec soli commissa tibi celare memento
et tacitus nostras intra te fige querellas;
nam res mortifera est inimicus pumice levis. 95
qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,
Latin Verse Satire Page 13