fuste aperire caput, candelam adponere valvis
non dubitat. nec contemnas aut despicias quod
his opibus numquam cara est annona veneni. 100
ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’
o Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur
et canis et postes et marmora. claude fenestras,
vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, 105
e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat;
quod tamen ad cantum galli facit ille secundi
proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
finxerunt pariter libarius, archimagiri,
carptores. quod enim dubitant componere crimen 110
in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
baltea? nec derit qui te per compita quaerat
nolentem et miseram vinosus inebriet aurem.
illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
a nobis, taceant illi. sed prodere malunt 115
arcanum quam subrepti potare Falerni
pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.
vivendum recte, cum propter plurima tunc est
idcirco ut possis linguam contemnere servi.
[praecipve causis, ut linguas mancipiorum 120
contemnas; nam lingua mali pars pessima servi.
deterior tamen hic qui liber non erit illis
quorum animas et farre suo custodit et aere.]
‘utile consilium modo, sed commune, dedisti.
nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes 125
deceptas? festinat enim decurrere velox
flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
poscimus, obrepit non intellecta senectus.’
ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus 130
stantibus et salvis his collibus; undique ad illos
convenient et carpentis et navibus omnes
qui digito scalpunt uno caput. altera maior
spes superest, tu tantum erucis inprime dentem.
‘haec exempla para felicibus; at mea Clotho 135
et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.
o parvi nostrique Lares, quos ture minuto
aut farre et tenui soleo exorare corona,
quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus
a tegete et baculo? viginti milia fenus 140
pigneribus positis, argenti vascula puri,
sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes
de grege Moesorum, qui me cervice locatum
securum iubeant clamoso insistere circo;
sit mihi praeterea curvus caelator, et alter 145
qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec.
quando ego pauper ero? votum miserabile, nec spes
his saltem; nam cum pro me Fortuna vocatur,
adfixit ceras illa de nave petitas
quae Siculos cantus effugit remige surdo.’
10
Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
vera bona atque illis multum diversa, remota
erroris nebula. quid enim ratione timemus
aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te 5
conatus non paeniteat votique peracti?
evertere domos totas optantibus ipsis
di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur
militia; torrens dicendi copia multis
et sua mortifera est facundia; viribus ille 10
confisus periit admirandisque lacertis;
sed pluris nimia congesta pecunia cura
strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
quanto delphinis ballaena Britannica maior.
temporibus diris igitur iussuque Neronis 15
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
pauca licet portes argenti vascula puri
nocte iter ingressus, gladium contumque timebis 20
et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra:
cantabit vacuus coram latrone viator.
prima fere vota et cunctis notissima templis
divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur 25
fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes
gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens a limine moverat unum
protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? 30
sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal. 35
quid si vidisset praetorem curribus altis
extantem et medii sublimem pulvere circi
in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla? 40
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
ne placeat, curru servus portatur eodem.
da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
illinc cornicines, hinc praecedentia longi
agminis officia et niveos ad frena Quirites, 45
defossa in loculos quos sportula fecit amicos.
tum quoque materiam risus invenit ad omnis
occursus hominum, cuius prudentia monstrat
summos posse viros et magna exempla daturos
vervecum in patria crassoque sub aere nasci. 50
ridebat curas nec non et gaudia volgi,
interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur?
propter quae fas est genua incerare deorum? 55
quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
invidiae, mergit longa atque insignis honorum
pagina. descendunt statuae restemque secuntur,
ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
caedit et inmeritis franguntur crura caballis. 60
iam strident ignes, iam follibus atque caminis
ardet adoratum populo caput et crepat ingens
Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
fiunt urceoli, pelves, sartago, matellae.
pone domi laurus, duc in Capitolia magnum 65
cretatumque bovem: Seianus ducitur unco
spectandus, gaudent omnes. ‘quae labra, quis illi
vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam
delator quibus indicibus, quo teste probavit?’ 70
‘nil horum; verbosa et grandis epistula venit
a Capreis.’ ‘bene habet, nil plus interrogo.’ sed quid
turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit
damnatos. idem populus, si Nortia Tusco
favisset, si oppressa foret secura senectus 75
principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli
vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
continet atque duas tantum res anxius optat, 80
panem et circenses. ‘perituros audio multos.’
‘nil dubium, magna est fornacula.’ ‘pallidulus mi
Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax
ut male defensus. curramus praecipites et, 85
dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.
s
ed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
cervice obstricta dominum trahat.’ hi sermones
tunc de Seiano, secreta haec murmura volgi.
visne salutari sicut Seianus, habere 90
tantundem atque illi summas donare curules,
illum exercitibus praeponere, tutor haberi
principis angusta Caprearum in rupe sedentis
cum grege Chaldaeo? vis certe pila, cohortis,
egregios equites et castra domestica; quidni 95
haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam
posse volunt. sed quae praeclara et prospera tanti,
ut rebus laetis par sit mensura malorum?
huius qui trahitur praetextam sumere mavis
an Fidenarum Gabiorumque esse potestas 100
et de mensura ius dicere, vasa minora
frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris?
ergo quid optandum foret ignorasse fateris
Seianum; nam qui nimios optabat honores
et nimias poscebat opes, numerosa parabat 105
excelsae turris tabulata, unde altior esset
casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum,
ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
summus nempe locus nulla non arte petitus 110
magnaque numinibus vota exaudita malignis.
ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci
descendunt reges et sicca morte tyranni.
eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
incipit optare et totis quinquatribus optat 115
quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam,
quem sequitur custos angustae vernula capsae.
eloquio sed uterque perit orator, utrumque
largus et exundans leto dedit ingenii fons.
ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam 120
sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
‘o fortunatam natam me consule Romam:’
Antoni gladios potuit contemnere si sic
omnia dixisset. ridenda poemata malo
quam te, conspicuae divina Philippica famae, 125
volveris a prima quae proxima. saevus et illum
exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
torrentem et pleni moderantem frena theatri.
dis ille adversis genitus fatoque sinistro,
quem pater ardentis massae fuligine lippus 130
a carbone et forcipibus gladiosque paranti
incude et luteo Volcano ad rhetora misit.
bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis
lorica et fracta de casside buccula pendens
et curtum temone iugum victaeque triremis 135
aplustre et summo tristis captivos in arcu
humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
Romanus Graiusque et barbarus induperator
erexit, causas discriminis atque laboris
inde habuit: tanto maior famae sitis est quam 140
virtutis. quis enim virtutem amplectitur ipsam,
praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
gloria paucorum et laudis titulique cupido
haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
discutienda valent sterilis mala robora fici, 145
quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
expende Hannibalem: quot libras in duce summo
invenies? hic est quem non capit Africa Mauro
percussa oceano Niloque admota tepenti
rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos. 150
additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
transilit. opposuit natura Alpemque nivemque:
diducit scopulos et montem rumpit aceto.
iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.
‘acti’ inquit ‘nihil est, nisi Poeno milite portas 155
frangimus et media vexillum pono Subura.’
o qualis facies et quali digna tabella,
cum Gaetula ducem portaret belva luscum!
exitus ergo quis est? o gloria! vincitur idem
nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus 160
mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
finem animae, quae res humanas miscuit olim,
non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor 165
anulus. i, demens, et saevas curre per Alpes
ut pueris placeas et declamatio fias.
unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis,
aestuat infelix angusto limite mundi
ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho; 170
cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
audet in historia, constratum classibus isdem 175
suppositumque rotis solidum mare; credimus altos
defecisse amnes epotaque flumina Medo
prandente et madidis cantat quae Sostratus alis.
ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis 180
barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum
(mitius id sane, quod non et stigmate dignum
credidit. huic quisquam vellet servire deorum?)—
sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis 185
fluctibus ac tarda per densa cadavera prora.
has totiens optata exegit gloria poenas.
‘da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos.’
hoc recto voltu, solum hoc et pallidus optas.
sed quam continuis et quantis longa senectus 190
plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
pendentisque genas et talis aspice rugas
quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
in vetula scalpit iam mater simia bucca. 195
plurima sunt iuvenum discrimina, pulchrior ille
hoc atque †ille† alio, multum hic robustior illo:
una senum facies, cum voce trementia membra
et iam leve caput madidique infantia nasi;
frangendus misero gingiva panis inermi. 200
usque adeo gravis uxori natisque sibique,
ut captatori moveat fastidia Cosso.
non eadem vini atque cibi torpente palato
gaudia; nam coitus iam longa oblivio, vel si
coneris, iacet exiguus cum ramice nervus 205
et, quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
canities? quid quod merito suspecta libido est
quae venerem adfectat sine viribus? aspice partis
nunc damnum alterius. nam quae cantante voluptas, 210
sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
quid refert, magni sedeat qua parte theatri
qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
concentus? clamore opus est ut sentiat auris 215
quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto
morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
promptius expediam quot amaverit Oppia moechos, 220
quot Themison aegros autumno occiderit uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
pupillos, quot longa viros exorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
percurram citius quot villas possideat nunc 225
quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
ille umero, hic lumbis, hi
c coxa debilis; ambos
perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
ipse ad conspectum cenae diducere rictum 230
suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
ore volat pleno mater ieiuna. sed omni
membrorum damno maior dementia, quae nec
nomina servorum nec vultum agnoscit amici
cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos 235
quos genuit, quos eduxit. nam codice saevo
heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris,
quod steterat multis in carcere fornicis annis.
ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt 240
funera natorum, rogus aspiciendus amatae
coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
haec data poena diu viventibus, ut renovata
semper clade domus multis in luctibus inque
perpetuo maerore et nigra veste senescant. 245
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
exemplum vitae fuit a cornice secundae.
felix nimirum, qui tot per saecula mortem
distulit atque suos iam dextra conputat annos,
quique novum totiens mustum bibit. oro parumper 250
attendas quantum de legibus ipse queratur
fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni,
quisquis adest, socio, cur haec in tempora duret,
quod facinus dignum tam longo admiserit aevo. 255
haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
incolumi Troia Priamus venisset ad umbras
Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
portante ac reliquis fratrum cervicibus inter 260
Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus
Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
si foret extinctus diverso tempore, quo non
coeperat audaces Paris aedificare carinas.
longa dies igitur quid contulit? omnia vidit 265
eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,
qui domini cultris tenue et miserabile collum
praebet ab ingrato iam fastiditus aratro. 270
exitus ille utcumque hominis, sed torva canino
latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
festino ad nostros et regem transeo Ponti
et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
respicere ad longae iussit spatia ultima vitae. 275
exilium et carcer Minturnarumque paludes
et mendicatus victa Carthagine panis
Latin Verse Satire Page 14