Book Read Free

Delphi Complete Works of Lucretius

Page 66

by Titus Lucretius Carus


  aut quibus in rebus multum sumus ante morati

  atque in ea ratione fuit contenta magis mens,

  965 in somnis eadem plerumque videmur obire:

  causidici causas agere et componere leges,

  induperatores pugnare ac proelia obire,

  nautae contractum cum ventis degere bellum,

  nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum

  970 semper et inventam patriis exponere chartis.

  cetera sic studia atque artes plerumque videntur

  in somnis animos hominum frustrata tenere.

  et qui cumque dies multos ex ordine ludis

  adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,

  975 cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,

  relicuas tamen esse vias in mente patentis,

  qua possint eadem rerum simulacra venire;

  per multos itaque illa dies eadem obversantur

  ante oculos, etiam vigilantes ut videantur

  980 cernere saltantis et mollia membra moventis

  et citharae liquidum carmen chordasque loquentis

  auribus accipere et consessum cernere eundem

  scenaique simul varios splendere decores.

  usque adeo magni refert studium atque voluntas,

  985 et quibus in rebus consuerint esse operati

  non homines solum sed vero animalia cuncta.

  quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,

  in somnis sudare tamen spirareque semper

  et quasi de palma summas contendere viris

  990 aut quasi carceribus patefactis edere voces

  venantumque canes in molli saepe quiete

  iactant crura tamen subito vocisque repente

  mittunt et crebro redducunt naribus auras.

  ut vestigia si teneant inventa ferarum,

  995 expergefactique secuntur inania saepe

  cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,

  donec discussis redeant erroribus ad se.

  at consueta domi catulorum blanda propago

  discutere et corpus de terra corripere instant,

  1000 iactant crura tamen subito vocisque repente

  mittunt et crebro redducunt naribus auras

  ut vestigia si teneant inventa ferarum

  expergefactique secuntur inania saepe

  proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.

  1005 et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,

  tam magis in somnis eadem saevire necessust.

  at variae fugiunt volucres pinnisque repente

  sollicitant divom nocturno tempore lucos,

  accipitres somno in leni si proelia pugnas

  1010 edere sunt persectantes visaeque volantes.

  porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt

  magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,

  reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,

  tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.

  1015 multi depugnant gemitusque doloribus edunt

  et quasi pantherae morsu saevive leonis

  mandantur, magnis clamoribus omnia complent.

  multi de magnis per somnum rebus loquuntur

  indicioque sui facti persaepe fuere.

  1020 multi mortem obeunt. multi, de montibus altis

  ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,

  exterruntur et ex somno quasi mentibus capti

  vix ad se redeunt permoti corporis aestu.

  flumen item sitiens aut fontem propter amoenum

  1025 adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.

  puri saepe lacum propter si ac dolia curta

  somno devincti credunt se extollere vestem,

  totius umorem saccatum corporis fundunt,

  cum Babylonica magnifico splendore rigantur.

  1030 tum quibus aetatis freta primitus insinuatur

  semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,

  conveniunt simulacra foris e corpore quoque,

  nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,

  qui ciet inritans loca turgida semine multo,

  1035 ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant

  fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.

  Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,

  semen, adulta aetas cum primum roborat artus.

  namque alias aliud res commovet atque lacessit;

  1040 ex homine humanum semen ciet una hominis vis.

  quod simul atque suis eiectum sedibus exit,

  per membra atque artus decedit corpore toto,

  in loca conveniens nervorum certa cietque

  continuo partis genitalis corporis ipsas.

  1045 inritata tument loca semine fitque voluntas

  eicere id quo se contendit dira lubido,

  incitat inritans loca turgida semine multo

  idque petit corpus, mens unde est saucia amore;

  namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam

  1050 emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,

  et si comminus est, hostem ruber occupat umor.

  sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,

  sive puer membris muliebribus hunc iaculatur

  seu mulier toto iactans e corpore amorem,

  1055 unde feritur, eo tendit gestitque coire

  t iacere umorem in corpus de corpore ductum;

  namque voluptatem praesagit muta cupido.

  Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,

  hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor

  1060 stillavit gutta et successit frigida cura;

  nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt

  illius et nomen dulce obversatur ad auris.

  sed fugitare decet simulacra et pabula amoris

  absterrere sibi atque alio convertere mentem

  1065 et iacere umorem coniectum in corpora quaeque

  nec retinere semel conversum unius amore

  et servare sibi curam certumque dolorem;

  ulcus enim vivescit et inveterascit alendo

  inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,

  1070 si non prima novis conturbes volnera plagis

  volgivagaque vagus Venere ante recentia cures

  aut alio possis animi traducere motus.

  Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,

  sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;

  1075 nam certe purast sanis magis inde voluptas

  quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso

  fluctuat incertis erroribus ardor amantum

  nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.

  quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem

  1080 corporis et dentes inlidunt saepe labellis

  osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas

  et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,

  quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.

  sed leviter poenas frangit Venus inter amorem

  1085 blandaque refrenat morsus admixta voluptas.

  namque in eo spes est, unde est ardoris origo,

  restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.

  quod fieri contra totum natura repugnat;

  unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,

  1090 tam magis ardescit dira cuppedine pectus.

  nam cibus atque umor membris adsumitur intus;

  quae quoniam certas possunt obsidere partis,

  hoc facile expletur laticum frugumque cupido.

  ex hominis vero facie pulchroque colore

  1095 nil datur in corpus praeter simulacra fruendum

  tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.

  ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor

  non datur, ardorem qui membris stinguere possit,

  sed laticum simulacra petit frustraque laborat

  1100 in medioque sitit torrenti flumine potans,

  sic in amore Venus simulacris ludit amantis,

 
nec satiare queunt spectando corpora coram

  nec manibus quicquam teneris abradere membris

  possunt errantes incerti corpore toto.

  1105 denique cum membris conlatis flore fruuntur

  aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus

  atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,

  adfigunt avide corpus iunguntque salivas

  oris et inspirant pressantes dentibus ora,

  1110 ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt

  nec penetrare et abire in corpus corpore toto;

  nam facere inter dum velle et certare videntur.

  usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,

  membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.

  1115 tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,

  parva fit ardoris violenti pausa parumper.

  inde redit rabies eadem et furor ille revisit,

  cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,

  nec reperire malum id possunt quae machina vincat.

  1120 usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.

  Adde quod absumunt viris pereuntque labore,

  adde quod alterius sub nutu degitur aetas,

  languent officia atque aegrotat fama vacillans.

  labitur interea res et Babylonia fiunt

  1125 unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,

  scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi

  auro includuntur teriturque thalassina vestis

  adsidue et Veneris sudorem exercita potat.

  et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,

  1130 inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.

  eximia veste et victu convivia, ludi,

  pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,

  ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum

  surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,

  1135 aut cum conscius ipse animus se forte remordet

  desidiose agere aetatem lustrisque perire,

  aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,

  quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,

  aut nimium iactare oculos aliumve tueri

  1140 quod putat in voltuque videt vestigia risus.

  Atque in amore mala haec proprio summeque secundo

  inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,

  prendere quae possis oculorum lumine operto.

  innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,

  1145 qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.

  nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,

  non ita difficile est quam captum retibus ipsis

  exire et validos Veneris perrumpere nodos.

  et tamen implicitus quoque possis inque peditus

  1150 effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes

  et praetermittas animi vitia omnia primum

  aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.

  nam faciunt homines plerumque cupidine caeci

  et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.

  1155 multimodis igitur pravas turpisque videmus

  esse in deliciis summoque in honore vigere.

  atque alios alii inrident Veneremque suadent

  ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,

  nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.

  1160 nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,

  caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,

  parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,

  magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.

  balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;

  1165 at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.

  ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit

  prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.

  at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,

  simula Silena ac Saturast, labeosa philema.

  1170 cetera de genere hoc longum est si dicere coner.

  sed tamen esto iam quantovis oris honore,

  cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;

  nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;

  nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi

  1175 et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,

  quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.

  at lacrimans exclusus amator limina saepe

  floribus et sertis operit postisque superbos

  unguit amaracino et foribus miser oscula figit;

  1180 quem si iam ammissum venientem offenderit aura

  una modo, causas abeundi quaerat honestas

  et meditata diu cadat alte sumpta querella

  stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi

  plus videat quam mortali concedere par est.

  1185 nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae

  omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,

  quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,

  ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis

  protrahere in lucem atque omnis inquirere risus

  1190 et, si bello animost et non odiosa, vicissim

  praetermittere et humanis concedere rebus.

  Nec mulier semper ficto suspirat amore,

  quae conplexa viri corpus cum corpore iungit

  et tenet adsuctis umectans oscula labris;

  1195 nam facit ex animo saepe et communia quaerens

  gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.

  nec ratione alia volucres armenta feraeque

  et pecudes et equae maribus subsidere possent,

  si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans

  1200 natura et Venerem salientum laeta retractat.

  nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas

  vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,

  in triviis cum saepe canes discedere aventis

  divorsi cupide summis ex viribus tendunt,

  1205 quom interea validis Veneris compagibus haerent?

  quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,

  quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.

  quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.

  Et commiscendo quom semine forte virilem

  1210 femina vim vicit subita vi corripuitque,

  tum similes matrum materno semine fiunt,

  ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae

  esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,

  corpore de patrio et materno sanguine crescunt,

  1215 semina cum Veneris stimulis excita per artus

  obvia conflixit conspirans mutuus ardor,

  et neque utrum superavit eorum nec superatumst.

  fit quoque ut inter dum similes existere avorum

  possint et referant proavorum saepe figuras,

  1220 propterea quia multa modis primordia multis

  mixta suo celant in corpore saepe parentis,

  quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.

  inde Venus varia producit sorte figuras,

  maiorumque refert voltus vocesque comasque;

  1225 quandoquidem nihilo magis haec de semine certo

  fiunt quam facies et corpora membraque nobis.

  et muliebre oritur patrio de semine saeclum

  maternoque mares existunt corpore creti;

  semper enim partus duplici de semine constat,

  1230 atque utri similest magis id quod cumque creatur,

  eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,

  sive virum suboles sivest muliebris origo.

  Nec divina satum genitalem numina cuiquam

  absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam

  1235 appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;

  quod plerumque putant et multo sanguine maesti

  conspergunt aras adolentque altaria donis,

  ut gravidas reddant uxores semine largo;

  ne quiquam divom nu
men sortisque fatigant;

  1240 nam steriles nimium crasso sunt semine partim,

  et liquido praeter iustum tenuique vicissim.

  tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,

  liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.

  crassius hinc porro quoniam concretius aequo

  1245 mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu

  aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum

  aegre admiscetur muliebri semine semen.

  nam multum harmoniae Veneris differre videntur.

  atque alias alii complent magis ex aliisque

  1250 succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.

  et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt

  pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos

  suscipere et partu possent ditescere dulci.

  et quibus ante domi fecundae saepe nequissent

  1255 uxoris parere, inventast illis quoque compar

  natura, ut possent gnatis munire senectam.

  usque adeo magni refert, ut semina possint

  seminibus commisceri genitaliter apta

  crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.

  1260 atque in eo refert quo victu vita colatur;

  namque aliis rebus concrescunt semina membris

  atque aliis extenvantur tabentque vicissim.

  et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.

  id quoque permagni refert; nam more ferarum

  1265 quadrupedumque magis ritu plerumque putantur

  concipere uxores, quia sic loca sumere possunt

  pectoribus positis sublatis semina lumbis.

  nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.

  nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,

  1270 clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat

  atque exossato ciet omni pectore fluctus;

  eicit enim sulcum recta regione viaque

  vomeris atque locis avertit seminis ictum.

  idque sua causa consuerunt scorta moveri,

  1275 ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,

  et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;

  coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.

  Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis

  deteriore fit ut forma muliercula ametur;

  1280 nam facit ipsa suis inter dum femina factis

  morigerisque modis et munde corpore culto,

  ut facile insuescat secum te degere vitam.

  quod super est, consuetudo concinnat amorem;

  nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,

  1285 vincitur in longo spatio tamen atque labascit.

  nonne vides etiam guttas in saxa cadentis

  umoris longo in spatio pertundere saxa?

  Liber Quintus

  Quis potis est dignum pollenti pectore carmen

  condere pro rerum maiestate hisque repertis?

 

‹ Prev