Book Read Free

Epigrams (Modern Library Classics)

Page 9

by Martial


  de primo dabit alterove nido

  rasum pumice purpuraque cultum

  denarîs tibi quinque Martialem.

  “Tanti non es” ais? Sapis, Luperce.

  CXVIII

  Cui legisse satis non est epigrammata centum,

      nil illi satis est, Caediciane, mali.

  LIBER II

  III

  Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.

      debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.

  IX

  Scripsi, rescripsit nil Naevia, non dabit ergo.

      Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit.

  XI

  Quod fronte Selium nubila vides, Rufe,

  quod ambulator porticum terit seram,

  lugubre quiddam quod tacet piger voltus,

  quod paene terram nasus indecens tangit,

  quod dextra pectus pulsat et comam vellit:

  non ille amici fata luget aut fratris,

  uterque natus vivit et precor vivat,

  salva est et uxor sarcinaeque servique,

  nihil colonus vilicusque decoxit.

  Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.

  XV

  Quod nulli calicem tuum propinas

  humane facis, Horme, non superbe.

  XVIII

  Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,

      tu captas aliam: iam sumus ergo pares.

  mane salutatum venio, tu diceris isse

      ante salutatum: iam sumus ergo pares.

  sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis,

      tu comes alterius: iam sumus ergo pares.

  Esse sat est servum, iam nolo vicarius esse.

      qui rex est regem, Maxime, non habeat.

  XX

  Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.

      nam quod emas possis iure vocare tuum.

  XXVI

  Quod querulum spirat, quod acerbum Naevia tussit,

      inque tuos mittit sputa subinde sinus,

  iam te rem factam, Bithynice, credis habere?

      Erras: blanditur Naevia, non moritur.

  XXVII

  Laudantem Selium cenae cum retia tendit

      accipe, sive legas sive patronus agas:

  “Effecte! graviter! cito! nequiter! euge! beate!

      hoc volui!” “Facta est iam tibi cena, tace.”

  XXXVI

  Flectere te nolim, sed nec turbare capillos;

      splendida sit nolo, sordida nolo cutis;

  nec tibi mitrarum nec sit tibi barba reorum:

      nolo virum nimium, Pannyche, nolo parum.

  nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis

      horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi.

  XXXVIII

  Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?

      Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video.

  XLIV

  Emi seu puerum togamve pexam

  seu tres, ut puta, quattuorve libras,

  Sextus protinus ille fenerator,

  quem nostis veterem meum sodalem,

  ne quid forte petam timet cavetque,

  et secum, sed ut audiam, susurrat:

  “Septem milia debeo Secundo,

  Phoebo quattuor, undecim Phileto,

  et quadrans mihi nullus est in arca.”

  O grande ingenium mei sodalis!

  durum est, Sexte, negare, cum rogaris,

  quanto durius, antequam rogeris!

  LV

  Vis te, Sexte, coli: volebam amare.

  parendum est tibi: quod iubes, colere:

  sed si te colo, Sexte, non amabo.

  LXVII

  Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas

      protinus et prima est haec tua vox “Quid agis?”

  hoc, si me decies una conveneris hora,

      dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.

  LXXXII

  Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?

      nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?

  LXXXVII

  Dicis amore tui bellas ardere puellas,

  qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes.

  LIBER III

  IV

  Romam vade, liber: si, veneris unde, requiret,

      Aemiliae dices de regione viae.

  si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,

      Corneli referas me licet esse Foro.

  cur absim, quaeret: breviter tu multa fatere:

      “Non poterat vanae taedia ferre togae.”

  “Quando venit?” dicet: tu respondeto: “Poeta

      exierat: veniet, cum citharoedus erit.”

  V

  Vis commendari sine me cursurus in urbem,

      parve liber, multis, an satis unus erit?

  unus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,

      Iulius, adsiduum nomen in ore meo.

  protinus hunc primae quaeres in limine Tectae:

      quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.

  est illi coniunx, quae te manibusque sinuque

      excipiet, tu vel pulverulentus eas.

  hos tu seu pariter sive hanc illumve priorem

      videris, hoc dices “Marcus havere iubet,”

  et satis est: alios commendet epistola: peccat

      qui commendandum se putat esse suis.

  VII

  Centum miselli iam valete quadrantes,

  anteambulonis congiarium lassi,

  quos dividebat balneator elixus.

  quid cogitatis, o fames amicorum?

  regis superbi sportulae recesserunt.

  “Nihil stopharum est: iam salarium dandum est.”

  XII

  Unguentum, fateor, bonum dedisti

  convivis here, sed nihil scidisti.

  Res salsa est bene olere et esurire.

  qui non cenat et unguitur, Fabulle,

  hic vere mihi mortuus videtur.

  XXVII

  Numquam me revocas, venias cum saepe vocatus:

      ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.

  invitas alios: vitium est utriusque. “Quod?” inquis.

      Et mihi cor non est et tibi, Galle, pudor.

  XXVIII

  Auriculam Mario graviter miraris olere.

      Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.

  XXXVIII

  Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,

      Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.

  “Causas” inquis “agam Cicerone disertior ipso

      atque erit in triplici par mihi nemo foro.”

  Egit Atestinus causas et Civis—utrumque

      noras—; sed neutri pensio tota fuit.

  “Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:

      audieris, dices esse Maronis opus.”

  Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis

      sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.

  “Atria magna colam.” Vix tres aut quattuor ista

      res aluit, pallet cetera turba fame.

  “Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.”

      Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.

  XLIII

  Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,

      tam subito corvus, qui modo cycnus eras.

  non omnes fallis; scit te Proserpina canum:

      personam capiti detrahet illa tuo.

  XLIV

  Occurrit tibi nemo quod libenter,

  quod, quacumque venis, fuga est et ingens

  circa te, Ligurine, solitudo,

  quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.

  hoc valde vitium periculosum
est.

  non tigris catulis citata raptis,

  non dipsas medio perusta sole,

  nec sic scorpios inprobus timetur.

  nam tantos, rogo, quis ferat labores?

  et stanti legis et legis sedenti,

  currenti legis et legis cacanti.

  in thermas fugio: sonas ad aurem.

  piscinam peto: non licet natare.

  ad cenam propero: tenes euntem.

  ad cenam venio: fugas sedentem.

  lassus dormio: suscitas iacentem.

  Vis, quantum facias mali, videre?

  vir iustus, probus, innocens timeris.

  XLV

  Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae

      ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.

  illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,

      sed nihil omnino te recitante placet.

  nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem

      nec volo boletos, ostrea nolo: tace.

  XLVIII

  Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus

      praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.

  XLIX

  Veientana mihi misces, ubi Massica potas:

      olfacere haec malo pocula quam bibere.

  LV

  Quod quacumque venis Cosmum migrare putamus

      et fluere excusso cinnama fusa vitro,

  nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.

      scis, puto, posse meum sic bene olere canem.

  LVIII

  Baiana nostri villa, Basse, Faustini

  non otiosis ordinata myrtetis

  viduaque platano tonsilique buxeto

  ingrata lati spatia detinet campi,

  sed rure vero barbaroque laetatur.

  hic farta premitur angulo Ceres omni

  et multa fragrat testa senibus autumnis;

  hic post Novembres imminente iam bruma

  seras putator horridus refert uvas.

  truces in alta valle mugiunt tauri

  vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.

  vagatur omnis turba sordidae chortis,

  argutus anser gemmeique pavones

  nomenque debet quae rubentibus pinnis

  et picta perdix Numidicaeque guttatae

  et impiorum phasiana Colchorum;

  Rhodias superbi feminas premunt galli;

  sonantque turres plausibus columbarum,

  gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.

  avidi secuntur vilicae sinum porci

  matremque plenam mollis agnus expectat.

  cingunt serenum lactei focum vernae

  et larga festos lucet ad lares silva.

  non segnis albo pallet otio caupo,

  nec perdit oleum lubricus palaestrita,

  sed tendit avidis rete subdolum turdis

  tremulave captum linea trahit piscem

  aut inpeditam cassibus refert dammam.

  exercet hilares facilis hortus urbanos,

  et paedagogo non iubente lascivi

  parere gaudent vilico capillati,

  et delicatus opere fruitur eunuchus.

  nec venit inanis rusticus salutator:

  fert ille ceris cana cum suis mella

  metamque lactis Sassinate de silva;

  somniculosos ille porrigit glires,

  hic vagientem matris hispidae fetum,

  alius coactos non amare capones.

  et dona matrum vimine offerunt texto

  grandes proborum virgines colonorum.

  facto vocatur laetus opere vicinus;

  nec avara servat crastinas dapes mensa,

  vescuntur omnes ebrioque non novit

  satur minister invidere convivae.

  At tu sub urbe possides famem mundam

  et turre ab alta prospicis meras laurus,

  furem Priapo non timente securus;

  et vinitorem farre pascis urbano

  pictamque portas otiosus ad villam

  holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.

  Rus hoc vocari debet, an domus longe?

  LX

  Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante,

      cur mihi non eadem quae tibi cena datur?

  ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,

      sugitur inciso mitulus ore mihi:

  sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:

      res tibi cum rhombo est, at mihi cum sparulo.

  aureus inmodicis turtur te clunibus implet,

      ponitur in cavea mortua pica mihi.

  cur sine te ceno cum tecum, Pontice, cenem?

      sportula quod non est prosit: edamus idem.

  LXIII

  Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.

      audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo?

  “Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,

      balsama qui semper, cinnama semper olet;

  cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat,

      qui movet in varios bracchia volsa modos;

  inter femineas tota qui luce cathedras

      desidet atque aliqua semper in aure sonat,

  qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;

      pallia vicini qui refugit cubiti;

  qui scit quam quis amet, qui per convivia currit,

      Hirpini veteres qui bene novit avos.”

  Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?

      res pertricosa est, Cotile, bellus homo.

  LXXXVI

  Ne legeres partem lascivi, casta, libelli,

      praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.

  sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum,—

      non sunt haec mimis inprobiora,—lege.

  XC

  Volt, non volt dare Galla mihi, nec dicere possum,

      quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.

  LIBER IV

  VII

  Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,

      durus tam subito qui modo mitis eras?

  sed iam causaris barbamque annosque pilosque.

      o nox quam longa es quae facis una senem!

  quid nos derides? here qui puer, Hylle, fuisti,

      dic nobis, hodie qua ratione vir es?

  VIII

  Prima salutantes atque altera conterit hora,

      exercet raucos tertia causidicos,

  in quintam varios extendit Roma labores,

      sexta quies lassis, septima finis erit,

  sufficit in nonam nitidis octava palaestris,

      imperat extructos frangere nona toros:

  hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,

      temperat ambrosias cum tua cura dapes

  et bonus aetherio laxatur nectare Caesar

                 ingentique tenet pocula parca manu.

  tunc admitte iocos: gressum metire licenti

      ad matutinum, nostra Thalia, Iovem?

  XXI

  Nullos esse deos, inane caelum

  adfirmat Segius: probatque, quod se

  factum, dum negat haec, videt beatum.

  XXX

  Baiano procul a lacu, monemus,

  piscator, fuge, ne nocens recedas.

  sacris piscibus hae natantur undae,

  qui norunt dominum manumque lambunt

  illam, qua nihil est in orbe maius.

  quid quod nomen habent et ad magistri

  vocem quisque sui venit citatus?

  Hoc quondam Libys impius profundo,

  dum praedam calamo tremente ducit,

  raptis luminibus repente caecus

  captum non potuit videre piscem,

  et nunc sacrilegos perosus hamos

  Baianos sedet ad lacus rogator.

  At tu, dum potes, innocens r
ecede

  iactis simplicibus cibis in undas,

  et pisces venerare delicatos.

  XXXIV

  Sordida cum tibi sit, verum tamen, Attale, dicit,

      quisquis te niveam dicit habere togam.

  XXXVIII

  Galla, nega: satiatur amor nisi gaudia torquent:

      sed noli nimium, Galla, negare diu.

  LXIV

  Iuli iugera pauca Martialis

  hortis Hesperidum beatiora

  longo Ianiculi iugo recumbunt:

  lati collibus imminent recessus

  et planus modico tumore vertex

  caelo perfruitur sereniore

  et curvas nebula tegente valles

  solus luce nitet peculiari:

  puris leniter admoventur astris

  celsae culmina delicata villae.

  Hinc septem dominos videre montis

  et totam licet aestimare Romam,

  Albanos quoque Tusculosque colles

  et quodcumque iacet sub urbe frigus,

  Fidenas veteres brevesque Rubras,

  et quod virgineo cruore gaudet

  Annae pomiferum nemus Perennae.

 

‹ Prev