Book Read Free

Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Page 47

by Quintus Curtius Rufus


  Acies autem hoc modo stetit. Nabarzanes equitatu dextrum cornu tuebatur additis fundi torum sagittariorumque viginti fere milibus. [2] In eodem Thymondas erat Graecis peditibus mercede conductis, triginta milibus, praepositus. [3] Hoc erat haud dubie robur exercitus, par Macedonicae phalangi acies. In laevo cornu Aristomedes Thessalus xx milia barbarorum peditum habebat. [4] In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes. Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum tria milia delectorum equitum, adsueta corporis custodia, et pede- [p. 25] stris acies, [5] quadraginta milia sequebantur, Hyrcani deinde Medique equites, his proximi ceterarum gentium ultra eos dextra laevaque dispositi. Hoc agmen, sicut dictum est, instructum vi milia iaculatorum funditorumque antecedebant. [6] Quidquid in illis angustiis adiri poterat, inpleverant copiae, cornuaque hinc ab iugo, illinc a mari stabant, uxorem matremque regis et alium feminarum gregem in medium agmen acceperant. [7] Alexander phalangem, qua nihil apud Macedonas validius erat, in fronte constituit. Dextrum cornu Nicanor, Parmenionis filius, tuebatur: huic proximi stabant Coenos et Perdiccas et Meleager et Ptolomaeus et Amyntas, sui quisque agminis duces. [8] In laevo, quod ad mare pertinebat, Craterus et Parmenio erant, sed Craterus Parmenioni parere iussus. Equites ab iitroque cornu locati: dextrum Macedones Thessalis adiunctis, laevum Peloponnesii tuebantur. [9] Ante hanc aciem posuerat funditorum manum sagittariis admixtis. Thraces quoque et Cretenses ante agmen ibant, et ipsi leviter armati. [10] At iis, qui praemissi ab Dareo iugum montis insederant, Agrianos opposuit ex Thraecia nuper advectos. Parmenioni autem praeceperat, ut, quantum posset, agmen ad mare extenderet, quo longius abesset acies montibus, quos occupaverant barbari. [11] At illi neque obstare venientibus nec circumire praetergressos ausi funditorum maxime aspectu territi profugerant, eaque res Alexandro tu tum agminis latus, quod ne superne incesseretur, timuerat, praestitit. [12] XXX et duo [p. 26] armatorum ordines ibant: neque enim latins extendi aciem patiebantur angustiae. Paulatim deinde laxare semet sinus montium et maius spatium aperire coeperant, ita ut non pedes solum pluribus in ordinem incedere, sed etiam lateribus circumfundi posset equitatus.

  Iam in conspectu, sed extra teli iactum utraque acies erat, cum priores Persae inconditum et trucem sustulere clamorem. [2] Redditur et a Macedonibus, maior exercitus numero, iugis montium vastisque saltibus repercussus: quippe semper circumiecta nemora petraeque, quantamcumque accepere vocem, multiplicato sono referunt. [3] Alexander ante prima signa ibat identidem manu SU08 inhibens, ne suspensi acrius ob nimiam festinationem concitato spiritu capesserent proelium. [4] Cumque agmini obequitaret, varia oratione, ut cuiusque animis aptum erat, milites adloquebatur. Macedones, tot bellorum in Europa victores, ad subigendam Asiam atque ultima Orientis non ipsius magis quam suo ductu profecti, inveteratae virtutis admonebantur: [5] illos terrarum orbis liberatores emensosque olim Herculis et Liberi patris terminos non Persis modo, sed etiam omnibus gentibus iuposituros iugum. [6] Macedonum provincias Bactra et Indos fore. Minima esse, quae nunc intuerentur, sed omnia victoria aperiri. Non in praeruptis petris Illyriorum et Thraciae saxis sterilem laborem fore, spolia totius Orientis offerri. gladio futurum opus: totam aciem suo pavore fluctuantem umbonibus posse propelli. [7] Victor ad haec Atheniensium Philippus pater invocabatur, domitaeque nuper Boeotiae et urbis in ea nobilissimae ad solum [p. 27] dirutae species repraesentabatur animis. Iam Granicum a1rmem, iam tot urbes aut expugnatas aut in fidem acceptas omniaque, quae post tergum erant, strata et pedibus ipsorum subiecta memorabat. [8] Cum adierat Graecos, admonebat ab his gentibus inlata Graeciae bella Darei prius, deinde Xerxis insolentia, aquam ipsos terramque poscentium, ut ne que fontium haustum nec solitos cibos relinquerent deditis. [9] Ab his templa minis et ignibus esse deleta, urbes eorum expugnatas, foedera divini humanique iuris violata referebat. Illyrios vero et Thracas rapto vivere adsuetos aciem hostium auro purpuraque fulgentem intueri iubebat, praedam, non arma gestantem: [10] irent et inbellibus feminis aurum viri eriperent, aspera montium suorum iuga nudasque calles et perpetuo rigentes gelu divitibus Persarum campis agrisque mutarent.

  Iam ad teli iactum pervenerant, cum Persarum equites ferociter in laevum cornu hostium invecti sunt: quippe Dareus equestri proelio decernere optabat phalangem Macedonici exercitus robur esse coniectans. Iamque etiam dextrum Alexandri cornu circumibatur. [2] Quod ubi Macedo conspexit, duabus alis equitum ad iugum montis iussis subsistere ceteros in medium belli discrimen strenue transfert. [3] Subductis deinde ex acie Thessalis equitibus praefectum eorum occulte circumire tergum suorum iubet Parmenionique coniungi et, quod is imperasset, inpigre exequi. [4] Iamque immissi in medium Persarum undique circumfusi egregie tuebantur se, sed conferti et quasi cohaerentes tela vibrare non [p. 28] poterant: simul erant emissa in hostem, concurrentia inplicabantur levique et vano ictu pauca in hostem, plura in humum innoxia cadebant. Ergo comminus pugnam coacti conserere gladios inpigre stringunt. [5] Tum vero multum sanguinis fusum est: duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma pulsarent, mucrones in ora dirigerent. Non timido, non ignavo cessare tum licuit: collato pede, quasi singuli inter se dimicarent, in eodem vestigio stabant, donec vincendo locum sibi facerent. [6] Tum demum ergo promovebant gradum, cum hostem prostraverant. At illos novus excipiebat adversarius fatigatos, nec vulnerati, ut alias solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a fronte, a tergo sui urgerent. [7] Alexander non ducis magis quam militis munia exequebatur opimum decus caeso rege expetens: quippe Dareus curru sublimis eminebat, et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum ingens incitamentum. [8] Ergo frater eius Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites, quibus praeerat, ante ipsum currum regis obiecit. Armis et robore corporis multum super ceteros eminens, animo vero et pietate in paucissimis, illo utique proelio clarus alios inprovide instantes prostravit, alios in fugam avertit. [9] At Macedones circa regem — et erant mutua adhortatione firmati — cum ipso in equitum agmen inrumpunt. Tum vero similis ruinae strages erat. Circa currum Darei iacebant nobilissimi duces ante oculos regis egregia morte defuncti, omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant adverso corpore vulneribus acceptis. [10] Inter hos Atizyes et Rheomithres et [p. 29] Sabaces, praetor Aegypti, magnorum exercituum praefecti, noscitabantur: circa eos cumulata erat peditum equitumque obscurior turba. Macedonum quoque non quidem multi, sed promptissimi tamen caesi sunt: inter quos Alexandri dextrum femur leviter mucrone perstrictum est. [11] Iam que, qui Dareum vehebant equi, confossi hastis et dolore efferati iugum quatere et regem curru excutere coeperant, cum ille veritus, ne vivus veniret in hostium potestatem, desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecore abiectis. [12] Tum vero ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam patebat via, erumpunt arma iacientes, quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant: adeo pavor etiam auxilia formidat. [13] Instabat fugientibus eques a Parmenione emissus, et forte in illud cornu omnes fuga abstulerat. At in dextro Persae Thessalos equites vehementer urgebant, [14] iamque una ala ipso inpetu proculcata erat, cum Thessali strenue circumactis equis dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et inconpositos victoriae fiducia barbaros ingenti caede prosternunt. [15] Equi pariter equitesque Persarum serie lamnarum obsiti, genus grave tegmine, quod celeritate maxime constat, aegre moliebantur: quippe in circumagendis equis illos Thessali inulti occupaverant. [16] Hac tam prospera pugna nuntiata Alexander, non ante ausus persequi barbaros, utrimque iam victor instare fugientibus coepit. Haud amplius regem quam mille equites sequebantur, [17] cum ingens multitudo hostium cederet: sed quis aut in victoria aut in fuga [p. 30] copias numerat? Agebantur ergo a tam paucis pecorum modo, et idem metus, qui cogebat fugere, fugientes morabatur. [18] At Graeci, qui in Darei partibus steterant, Amynta duce — praetor hic Alexandri fuerat, tunc transfuga — [19] abrupti a ceteris haud sane fugientibus similes evaserant. Barbari longe diversam fugam intenderunt: alii, qua rectum iter in Persidem ducebat, quidam circumitu rupes saltusque montium occultos petivere, pauci castra Darei. [20] Sed iam ilia quoque victor intraverat omni quidem opulentia ditia. Ingens auri argentique pondus, non belli, sed luxuriae apparatum, diripueran
t milites, cumque plus raperent, quam capere possent, passim strata erant itinera vilioribus sarcinis, quas in conparatione meliorum avaritia contempserat. [21] Iamque ad feminas perventum erat. Quibus quo cariora ornamenta sunt, violentius detrahebantur: [22] ne corporibus quidem vis ac libido parcebat. Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur. [23] Tunc vero inpotentis fortunae species conspici potuit, cum ii, qui Dareo tabernaculum exornaverant omni luxu et opulentia instructum, eadem ilia Alexandro, quasi veteri domino, reservabant. Namque id solum intactum omiserant milites ita tradito more, [24] ut victorem victi regis tabernaculo exciperent. Sed omnium oculos animosque in semet averterant captivae mater coniunxque Darei: ilia non maiestate solum, sed etiam aetate venerabilis, haec formae pulchritudine ne illa quidem sorte corruptae. Receperat in sinum filium nondum sextum annum aetatis egressum, in spem tantae [p. 31] fortunae, quantam pater eius paulo ante amiserat, genitum. [25] At in gremio anus aviae iacebant adultae duae virgines non suo tantum, sed etiam illius maerore confectae. Ingens circa eam nobilium feminarum turba constiterat laceratis crinibus abscissaque veste, pristini decoris inmemores, reginas dominasque veris quondam, tunc alienis nominibus invocantes. [26] Illaе suae calamitatis oblitae, in utro cornu Dareus stetisset, quae fortuna discriminis fuisset, requirebant: negabant se captas, si viveret rex. Sed illum equos subinde mutantem longius fuga abstulerat. [27] In acie autem caesa sunt Persarum peditum C milia, decem equitum, at a parte Alexandri ad quattuor milia quingenti saucii fuere, ex peditibus CCC omnino et duo desiderati sunt, equitum centum quinquaginta interfecti. Tantulo inpendio ingens victoria stetit.

  Rex avidius Dareum persequendo fatigatus, postquam et nox adpetebat et consequendi spes non erat, in castra paulo ante a suis capta pervenit. [2] Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit — quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio — , [3] cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit. Cohors quoque, quae excubabat ad tabernaculum regis, verita, ne maioris motus principium esset, armare se coeperat. [4] Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse [p. 32] [5] credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant. Unus namque e captivis spadonibus, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne cultu proderetur, abiecerat, in manibus eius, qui repertum ferebat, agnovit ratusque interfecto detractum esse falsum nuntium mortis eius attulerat. [6] Hoc mulierum errore conperto Alexander fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradiderat, peritum linguae Persicae, ire ad consolandas eas iusserat: [7] veritus deinde, ne proditor captivarum iram doloremque renovaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit iussum. indicare, falso lamentari eas vivum. Ille cum paucis armigeris in tabernaculum, in quo captivae erant, pervenit missumque se a rege nuntiari iubet. [8] At ii, qui in vestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt vociferantes, adesse supremam horam missosque, qui occiderent captas. [9] Itaque, ut quae nec prohibere possent nee admittere auderent, [10] nullo responso dato tacitae opperiebantur victoris arbitrium. Leonnatus expectato diu, qui se introduceret, postquam nemo procedere audebat, relictis in vestibulo satellitibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat feminas, quod inrupisse, non admissus videbatur: [11] itaque mater et coniunx provolutae ad pedes orare coeperunt, ut, priusquam interficerentur, Darei corpus ipsis patrio more sepelire permitteret, functas supremo in regem officio inpigre [p. 33] esse morituras. [12] Leonnatus et vivere Dareum ait et ipsas non incolumes modo, sed etiam apparatu pristina« fortunae reginas fore. Tum demum Darei mater adlevari se passa est. [13] Alexander postero die cum cura sepultis militibus, quorum corpora invenerat, Persarum quoque nobilissimis eundem honorem haberi iubet matrique Darei permittit, quos vellet, patrio more sepeliret. [14] Illa paucos arta propinquitate coniunctos pro habitu praesentis fortunae humari iussit, apparatum funerum, quo Persae suprema officia celebrarent, invidiosum fore existimans, cum victores haud pretiose cremarentur. [15] Iamque iustis defunctorum corporibus solutis praemittit ad captivas, qui nuntiarent ipsum venire, inhibitaque comitantium turba tabernaculum cum Hephaestione intrat. [16] Is longe omnium amicorum carissimus erat regi: cum ipso pariter eductus, secretorum omnium arbiter libertatis quoque in admonendo eo non alius plus habebat, quod tamen ita usurpabat, ut magis a rege permissum quam vindicatum ab eo videretur. Et sicut aetate par erat regi, ita corporis habitu praestabat: [17] ergo reginae illum esse regem ratae suo more veneratae sunt. Inde ex captivis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis excusans. Quam manu adlevans rex: ‘Non errasti,’ inquit, ‘mater: nam et hic Alexander est.’ [18] Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse [p. 34] crederem, quam visus est esse, cum Liberi Patris imitaretur triumphum usque ab Hellesponto ad Oceanum omnes gentes victoria emensus. [19] Sic vicisset profecto superbiam atque iram, mala invicta, sic abstinuisset inter epulas caedibus amicorum egregiosque bello viros et tot gentium secum domitores indicta causa veritus esset occidere. [20] Sed nondum fortuna se animo eius superfuderat: ita, qui orientem tam moderate et prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit. [21] Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et dementia vincerentur: virgines reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si eodem quo ipse parente genitae forent, [22] coniugem eandemque sororem, quam nulla aetatis suae pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis captivo corpori inluderet. [23] Omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit. [24] Itaque Sisigambis: ‘Rex,’ inquit, ‘mereris, ut ea precemur tibi, quae Dareo nostro quondam precatae sumus, nec nostro odio dignus es, qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris. [25] Tu quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confíteor. Et praeteritae fortunae fastigium capio et praesentis iugum pati possum: tua interest, quantum in nos licuerit, si id potius dementia quam saevitia vis esse testatum.’ [26] Rex bonum animum habere eis iussis Darei filium collo suo admovit, atque nihil ille conspectu tum primum a se visi conterritus cervicem eius manibus amplectitur. Motus ergo [p. 35] rex constantia pueri Hephaestionem intuens: ‘Quam vellem,’ inquit, ‘Dareus aliquid ex hac indole hausisset!’ Tum tabernaculo egressus. [27] Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque Herculi Minervaeque sacratis Syriam petit Damascum, ubi regis gaza erat, Parmenione praemisso.

  At ille cum praecessisse se et Darei satrapam conperisse cognosset, veritus, ne paucitas suorum sperneretur, accersere maiorem manum statuit. [2] Sed forte in exploratores ab eo praemissos incidit natione Mardus, qui ad Parmeniona perductus litteras ad Alexandrum a praefecto Damasci missas tradit ei nec dubitare eum, quin omnem regiam supellectilem cum pecunia traderet, adiecit. [3] Parmenio adservari eo iusso litteras aperit, in quis erat scriptum, ut mature Alexander aliquem ex ducibus suis mitteret cum manu exigua, cui, quae rex penes ipsum reliquisset, traderet. Itaque Mardum datis comitibus ad proditorem remittit. [4] Ille e manibus custodientium elapsus Damascum ante lucem intrat. Turbaverat ea res Parmenionis animum insidias timentis, et ignotum iter sine duce non audebat ingredi: felicitati tamen regis sui confisus agrestes, qui duces itineris essent, excipi iussit. Quibus celeriter repertis quarto die ad urbem pervenit iam metuente praefecto, ne sibi fides habita non esset. [5] Igitur quasi parum munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam — [p. 36] gazam Persae vocant — cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re vera, ut praedam hosti offerret. [6] Multa milia virorum feminarumque excedentem oppido sequebantur, omnibus miserabilis turba praeter eum, cuius fidei commissa erat. Quippe, quo maior proditionis merces foret, obicere hosti parabat gratiorem omni pecunia praedam, nobiles viros, praetorum Darei coniuges liberos
que, praeter hos Graecarum urbium legatos, [7] quos Dareus, velut in arce tutissima, in proditoris reliquerat manibus. Gaugabas Persae vocant humeris onera portantes: ii cum tempestatis vim tolerare non possent — quippe et procella subito nivem effuderat, et humus rigebat gelu tum adstricta — , vestes, quas cum pecunia portabant, auro et purpura insignes induunt nullo prohibere auso, cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum licentiam faceret. [8] Praebuere ergo Parmenioni non spernendi agminis speciem: qui intentiore cura suos quasi ad iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet subdere et acri impetu in hostem evehi. [9] At illi, qui sub oneribus erant, omissis his per metum capessunt fugam: armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu arma iactare ac nota deverticula petere coeperunt. [10] Praefectus, quasi esset ipse conterritus, simulans cuncta pavore conpleverat. Iacebant totis campis opes regiae, illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus tot nobilium virorum, tot inlustrium feminarum, [11] aurea vasa, aurei freni, tabernacula regali magnificentia ornata, vehicula quoque a suis destituta [p. 37] ingentis opulentiae plena, facies etiam praedantibus tristis, si qua res avaritiam moraretur. Quippe tot annorum incredibili et fidem excedente fortuna cumulata tunc alia stirpibus lacerata, alia in caenum demersa cernebantur: non sufficiebant praedantium manus praedae. [12] Iamque etiam ad eos, qui primi fugerant, ventum erat: feminae pleraeque parvos trahentes liberos ibant. Inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante Dareum regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem earum crudelius adgravante fortuna. [13] In eodem grege uxor quoque eiusdem Ochi fuit Oxathrisque — frater hie erat Darei — filia et coniunx Artabazi, principis purpuratorum, filiusque: [14] Hystanes fuit nomen. Pharnabazi quoque, cui summum imperium maritimae orae rex dederat, uxor cum filio excepta est, Mentoris filiae tres ac nobilissimi ducis Memnonis coniunx et filius, vixque ulla domus purpurati afuit tantae cladi. [15] Lacedaemonii et Athenienses societatis fide violata Persas secuti: Aristogiton et Dropides et Iphicrates, inter Athenienses genere famaque longe clarissimi, Lacedaemonii Pasippus et Onomastorides cum Onomante et Callicratide, hi quoque domi nobiles. [16] Summa pecuniae signatae fuit talentum n milia et sescenta, facti argenti pondus quingenta aequabat. Praeterea XXX [p. 38] milia hominum cum vn milibus iumentorum dorso onera portantium capta sunt. [17] Ceterum tantae fortunae proditorem dei ultores celeriter debita poena persecuti sunt. Namque unus e consciis eius, credo, regis vicem etiam in ilia sorte reveritus, interfecti proditoris caput ad Dareum tulit, opportunum solacium prodito: quippe et ultus inimicum erat, et nondum in omnium animis memoriam maiestatis suae exolevisse cernebat.

 

‹ Prev