Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec [p. 136] aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi supra diximus: ‘Nos vero,’ inquit, ‘pretiosissimam vestem induti armisque, quanto maximo cultu possumus, adornati regem in aciem sequemur, ea quidem mente, ut victoriam speremus, mortem non recusemus.’ [2] Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant, ea mente, ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, magni profecto cepisse Dareum aestimaturi, sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent. [3] Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans: ‘Scio me,’ inquit, ‘sententiam esse dicturum prima specie haudquaquam auribus tuis gratam: sed medici quoque graviores morbos asperis remediis curant, [4] et gubernator, ubi naufragium timet, iactura, quidquid servari potest, redimit. Ego tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te аc regnum tuum salubri ratione conserves. Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit: novis initiis et ominibus opus est. Auspicium et im- [p. 137] perium interim alii trade, qui tam diu rex appelletur, donec Asia decedat hostis, victor deinde regnum tibi reddat. [5] Hoc autem brevi futurum ratio promittit: Bаctra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit. [6] Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam: [7] saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi. At nihil virtus inexpertum omittit. Utique ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est. [8] Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius, Bessum, regem temporis gratia constituamus : rebus conpositis iusto regi tibi fiducianwm restituet imperium.’ [9] Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam eum, impiae voci quantum nefas subesset, latebat. Itaque: ‘Pessimum,’ inquit, ‘mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires?’ strictoque acinace interfecturus eum videbatur, [10] ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie, [11] ceterum, si perseveraret, vincturi circumstetissent. Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus est secutus: copias, quibus praeerant, a cetero exercitu secedere iubent [p. 138] secretum inituri consilium. [12] Artabazus convenientem praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum temporum identidem admonens coepit: ferret aequo animo qualiumcumque, suorum tamen vel stultitiam vel errorem. Instare iam ei Alexandrum, gravem, etiam si omnes praesto essent: quid futurum, si persecuti fugam ipsius alienentur? [13] Aegre paruit Artabazo et, quamquam movere castra statuerat, turbatis tamen omnium animis eodem in loco substitit. Sed attonitus maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit. [14] Ergo in castris, quae nullius regebantur imperio, varii animorum motus erant, nec in commune ut ante consulebatur. [15] Dux Graecorum militum, Patron, arma capere suos iubet paratosque esse ad exequendum imperium Persae secesserant: [16] Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactae regionis opulenta simulque, quae manentibus instarent pericula, ostentans. Persarum omnium eadem fere fuit vox, nefas esse deseri regem. [17] Inter haec Artabazus omnibus imperatoriis fungebatur officiis: ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos, nunc universos non ante destitit, quam satis constaret imperata facturos. Idem aegre a Dareo inpetravit, ut cibum caperet animumque rebus adverteret.
At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus exequi statuunt regni cupiditate accensi: Dareo autem incolumi tantas opes sperare non poterant. [2] Quippe in illis gentibus regum eximia maiestas est: ad nomen quoque barbari conveniunt, et pristinae veneratio fortunae sequitur adversam. [3] Inflabat inpios animos regio, [p. 139] cui praeerant, armis virisque et spatio locorum nulli earum gentium secunda: tertiam partem Asiae tenet, multitudo iuniorum exercitus, quos amiserat Dareus, aequabat. [4] Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde vires imperii repetituri, si regis potiri contigisset. [5] Diu omnibus cogitatis placuit per milites Bactrianos ad omne obsequium destinates regem conprehendere mittique nuntium ad Alexandrum, qui indicaret vivum adservari eum: [6] si, id quod timebant, proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gentium manu petituri. Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat tot Persarum milibus laturis opem regi: [7] Graecorum quoque fides timebatur. [8] Itaque, quod vi non poterant, fraude adsequi temptant: paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam. [9] Interim, qui Persas sollicitarent, mittuntur. Hinc spe, hinc metu militares animos versant: ruinae rerum subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant exceptura eos bonis et opulentia, animis quam concipere non possint. [10] Haec agitantibus Artabazus supervenit sive regis iussu sive sua sponte adfirmans mitigatum esse Dareum et eundem illis amicitiae gradum patere apud regem. [11] Illi lacrimantes nunc purgare se, nunc Artabazum orare, ut causam ipsorum tueretur precesque perferret. [12] Sic peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in vestibulo praetorii aderant titulum sollemnis officii occulto sceleri praeferentes. Dareus signo ad eundum [p. 140] dato currum pristino more conscendit. [13] Nabarzanes ceterique parricidae procumbentes humi, quem paulo post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari, lacrimas etiam paenitentiae indices profuderunt: adeo humanis ingeniis parata simulatio est. [14] Preces deinde suppliciter admotae Dareum natura simplicem et mitem non credere modo, quae adfirmabant, sed flere etiam coegerunt. [15] Ac ne tum quidem cogitati sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum fallerent. Ille quidem securus periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas solas timebat, effugere properabat.
Patron autem, Graecorum dux, praecipit suis, ut arma, quae in sarcinis antea ferebantur, induerent ad omne imperium suum parati et intenti. [2] Ipse currum regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum: quippe Bessi facinus praesenserat. Sed Bessus id ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non recedebat. [3] Diu ergo Patron cunctatus аc saepius sermone revocatus, inter fidem timoremque haesitans, [4] regem intuebatur. Qui ut tandem advertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem percontari iubet, numquid ipsi velit dicere. Patron se vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo respondit iussusque propius accedere sine interprete — nam haud radis Graecae linguae Dareus erat — [5] : ‘Rex,’ inquit, ‘ex L milibus Graecorum supersumus pauci, omnis fortunae tuae comites et in hoc tuo statu idem, qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patriar et domesticis rebus petituri. [6] Secundae adversaeque res tuae copulavere nos tecum. Per hanc fidem [p. 141] invictam oro et obtestor, in nostris castris tibi tabernaculum statue : nos corporis tui. custodes esse patiaris. Omisimus Graeciam, nulla Bactra sunt nobis, spes omnis in te: utinam etiam ceteris esset. Plura dici non attinet. Custodiam corporis tui externus et alienigena non deposcerem, si crederem alium posse praestare.’ [7] Bessus quamquam erat Graeci sermonis ignaras, tamen stimulante conscientia indicium profecto Patronem detulisse credebat: et interpretes celato sermone Graeci exempta dubitatio est. Dareus autem, ‘ quantum ex voltu concipi poterat, haud sane territus percontari Patrona causam consilii, quod adferret, coepit. [8] Ille non ultra differendum ratus: ‘Bessus,’ inquit, ‘et Nabarzanes insidiantur tibi, in ultimo discrimine es fortunae tuae et vitae, [9] hic dies aut parricidis aut tibi futurus ultimus.’ Et Patron quidem egregiam conservati regis gloriam tulerat. [10] Eludant fidem licet, quibus forte temere humana negotia volvi agique persuasum est nexuve causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere: [11] Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum militum fides nota sit, numquam tamen a popularibus suis recessurum. Difficilius sibi esse damnare quam decipi. Quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam transfugam fieri. Sero se perire, si sa
lvum sese milites sui nollent. [12] Patron desperata [p. 142] regis salute ad eos, quibus praeerat, rediit omnia pro fide experiri paratus.
At Bessus occidendi protinus regis impetum cеpеrat: ed veritus, ne gratiam Alexandri, nisi vivum eum tradidisset, inire non posset, dilato in proximam noctem sceleris consilio agere gratias incipit, quod perfidi hominis insidias iam Alexandri opes spectantis prudenter cauteque vitasset: donum eum hosti laturum fuisse regis caput. [2] Nec mirari hominem mercede conductum omnia habere venalia: sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri. [3] Purganti deinde se deosque patrios testes fidei suae invocanti Dareus vultu adsentiebatur, haud dubius, quin vera deferrentur a Graecis: sed eo rerum ventum erat, [4] ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi. XXX milia erant, quorum inclinata in scelus levitas timebatur, mi milia Patron habebat: quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem videbat offerri. Itaque praeoptabat inmerito quam iure violari. [5] Besso tamen insidiarum consilium purganti respondit, Alexandri sibi non minus iustitiam quam virtutem esse perspectam. Falli eos, qui proditionis ab eo praemium expectent: [6] violatae fidei neminem acriorem fore vindicem ultoremque. Iamque nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex proximo vico ferenda discurrunt. At Bactriani, ut imperatum a Besso erat, armati stabant. [7] Inter haec Dareus Artabazum acciri iubet, expositisque, quae Patron detulerat, haud [p. 143] dubitare Artabazus, quin transeundum esset in castra Graecorum: Persas quoque periculo vulgato secuturos. [8] Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii patiens unicam in illa fortuna opem Artabazum, ultimum illud visurus, amplectitur perfususque mutuis lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet: capite deinde velato, ne inter gemitus digredientem velut a rogo intueretur, in humum pronum corpus abiecit. [9] Tum vero custodiae eius adsueti, quos regis salutem vel periculis vitae tueri oportebat, dilapsi sunt, clam armatis, quos iam adventare credebant, haud rati se futuros pares. Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat paucis spadonibus, quia, quo discederent, non habebant, circumstantibus regem. [10] At ille remotis arbitris diu aliud atque aliud consilium animo volutabat. Iamque solitudinem, quam paulo ante pro solacio petiverat, perosus Bubacen vocari iubet. [11] Quem intuens: ‘Ite,’ inquit, ‘consulite vobis ad ultimum regi vestro, ut decebat, fide exhibita: ego hic legem fati mei expecto. Forsitan mireris, quod vitam non finiam : alieno scelere quam meo mori malo.’ [12] Post hanc vocem spado gemitu non tabernaculum modo, sed etiam castra conplevit. Inrupere deinde alii laceratisque vestibus lugubri et barbaro ululatii regem deplorare coeperunt. [13] Persae ad illos clamore perlato attoniti metu nec arma capere, ne in Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, ne inpie deserere regem viderentur. [14] Varius ac dissonus clamor sine duce ac sine imperio totis castris referebatur. Besso et Nabarzani nuntiaverant sui regem a semetipso interemptum esse — planctus eos [p. 144] [15] deceperat — : itaque citatis equis advolant sequentibus, quos ad ministerium sceleris delegerant, et, cum tabernaculum intrassent, quia regem vivere spadones indicabant, [16] conprehendi vincirique iusserunt. Rex curru paulo ante vectus et deorum auspiciis ac summis honoribus cultus nulla externa ope admota captivus servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus undique contectum inponitur. [17] Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt. [18] Artabazus cum iis, qui imperio parebant. Graecisque militibus Parthienen petebat omnia tutiora parricidarum comitatu ratus. [19] Persae promissis Bessi onerati maxime, quia nemo alius erat, quem sequerentur, coniunxere se Bactrianis agmen eorum tertio adsecuti die. [20] Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt nova ludibria subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus vehiculum intexerant, ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine monstrari posset, custodes procul sequebantur.
Alexander audito, Dareum movisse ab Ecbatanis, omisso itinere, quod petebat, in Mediam, fugientem insequi pergit strenue. [2] Tabas — oppidum est in Paraetacene ultima — pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipiti fuga Bactra petere Dareum. [3] Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio, qui nondum vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat. [4] Rex ducibus convocatis: [p. 145] ‘Maximum,’ inquit, ‘opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul destitutus a suis aut oppressus: in illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium.’ [5] Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante. [6] Itaque D stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat. [7] Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit. [8] Sed fatigatis necessaria quies erat: itaque delectis equitum vi milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi graviora anna portabant, ceterum equis vehebantur: cum res locusque posceret, pedestris acies erant. [9] Haec agentem Alexandrum adeunt Orsines et Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos. [10] Gratus regi adventus transfugarum fuit. Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut prim i coniungi ultimis possent. [11] CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor: is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius [p. 146] quam ce stadia abesse, exercitum, utpote praedae avidum, inconpositum inordinatumque procedere. [12] Hyrcaniam videri petituros: si festinaret sequi palan tes, superventurum. Dareum adhuc vivere. Strenuo alioqui cupiditatem consequendi transfuga iniecerat: itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat pulveris nubes. Paulisper ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis. [13] Iamque conspecti a barbaris erant et abeuntium agmen conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque et numero barbari praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri erant. [14] Sed nomen Alexandri et fama, [15] maximum in bello utique momen tum, pavidos in fugam avertit. Bessus vero et ceteri facinoris eius participes vehiculum Darei adsecuti coeperunt hortari eum, conscenderet equum et se hosti fuga eriperet. [16] Illе deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt. [17] Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus servis, qui regem comitabantur, occisis. [18] Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus destituía, qua quemque aut spes ducebat aut pavor, dissipabantur : [19] D tantum equites congregaverant se incerti adhuc, resistere melius esset an fugere. Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte [p. 147] ad inhibendam fugam emittit, ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur iubente rege, ut caedibus abstineretur. [20] Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis extabat. [21] Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt. At in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina. [22] Vix credibile dictu, plures captivi quam, qui caperent, erant : adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent. [23] Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant aestu simulque vulneribus fatigata. [24] Haud procul erat fons: ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit аc, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit. [25] Miratusque, confossa potius quam abacta
esse, semivivi hominis1 gemitum percipit. Itaque more ingenii humani cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur, dimotis pellibus, quibus obtectum erat, Dareum multis vulneribus confossum repperit. Regius enim cultus et aureae catenae, quibus a parricidis vinctus erat, dubitationem eximebant. Non erat expers Graeci sermonis Dareus [p. 148] gratiasque agebat dis, qui post tanta mala hoc tamen induisissent solacii, ne omnino in solitudine extremum spiritum effunderct. ‘Itaque te,’ inquit, ‘quisquis es mortalium, per communem hominum sortem, a qua ne maximos quidem reges exemptos esse praesenti spectaculo moneris, rogo quaesoque, ut haec ad Alexandrum mandata per feras: nihil eorum, quae longe tristissima perpessus sum, ne hunc quidem incredibilis calamitatis exitum tam gravem mihi accidisse quam illud, quod post tanta in me meosque merita adversus clementissimum victorem inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est. Sed — si qua extremis miserorum votis apud deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod numen exaudit — ille quidem sospes et incolumis longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint. At parricidas promptum exitium consequatur, quod Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis, saltem odio facinorum, et ne inpunita in aliorum etiam regum suumque ipsius exitium erumpant.’ Post haec, cum siti angeretur, adlata per Polystratum aqua recreatus: ‘Ergo,’ inquit, ‘hanc etiam tantis calamitatibus extremam accedere oportuit, ut bene merito gratiam referre non possim: at refer et Alexander, Alexandro vero di.’ Dextram deinde protendit eamque Alexandro fidei regiae pignus ferri iubens adprehensa Polystrati manu animam efflavit. Alexander num spiranti adhuc supervenerit, incertum est: illud constat miserabili regis opulentissimi exitu conperto plurimas lacrimas profudisse statimque chlamyde sibi detracta corpus operuisse et magno cum honore ad suos deferri iussisse, ut regio Persarum more curatum monumentis maiorum inferretur. Perfidiam hominum, a quibus pro summis beneficiis crudelissimum exitium Dareus pertulit, quamquam suapte natura horrendem et execrabilem, insigniore ad posteritatem [p. 149] infamia notavit canis cuiusdam mira fides, qui ab omnibus familiaribus destitute solus adfuit et eandem, quam vivo, adulationem morienti praestitit. Hunc vitae finem sortitus est ille, quem modo contumelia adfici putabant, nisi regem regum et deorum consanguineum salutarent; magnoque denuo experimento conprobatum est neminem magis patere fortunae, quam qui plurimis eius beneficiis ornatus iugum eius tota cervice receperit.
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 55