Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Home > Other > Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus > Page 56
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 56

by Quintus Curtius Rufus


  BOOK VI.

  Dum1 haec in Asia geruntur, ne in Graecia quidem Macedoniaque tranquillae res fuere. Regnabat apud Lacedaemonios Agis, filius Archidami, qui Tarentinis opem fer ens occiderat eodem die, quo Philippus Athenienses ad Chaeroneam vicit: is Alexandri virtutis aemulus cives suos stimulabat, ne Graeciam Servitute Macedonum diutius premi paterentur: nisi in tempore providerent, idem iugum ad ipsos transiturum. Adnitendum igitur, dum aliquae Persis ad resistendum vires essent: illis oppressis adversus inmanem potentiam frustra avitae libertatis memores futuros. Sic instinctis animis occasionem belli movendi captabant. Prospero igitur eventu Memnonis invitati consilia cum eo miscere adgressi sunt et, postquam ille rerum laetarum initia intempestiva morte destituit, nihilo remissius agebant. Sed ad Pharnabazum et Autophradaten profectus Agis triginta argenti talento decemque triremes inpetravit, quas Agesilao fratri misit, ut in Cretam navigaret, cuius insulae cultores inter Lacedaemonios et Maccdonas diversis studiis distrahebantur. Legati quoque ad Dareum missi sunt, qui ad bellum ampliorem vim pecuniae pluresque naves peterent. Atque haec eorum consilia clades ad Issum — nam ea intervenerat — adeo non interpellavit, ut etiam adiuvaret. Quippe fugientem insecutus Alexander in loca in dies longinquiora rapiebatur, et ex ipso proelio mercennariorum ingens multitude in Graeciam fuga se receperat: quorum octo milia pecunia conduxit Agis eorumque opera plerasque Cretensium urbes recepit. Cum deinceps Menon in Thraciam ah Alexandro missus barbaros ad defectionem inpulisset atque Antipater ad eam conprimendam exercitum ex Macedonia in Thraciam duxisset, opportunitate temporis strenue usi Lacedaemonii totam Peloponnesum paucis urbibus exceptis ad suas partes traxerunt confectoque exercitu viginti milium peditum cum duobus milibus equitum Agidi summam imperii detulerunt. Antipater ea re conperta bellum in Thracia, quibus potest condicionibus, conponit raptimque in Graeciam regressus ab amicis sociisque civitatibus auxilia cogit. Quibus convenientibus ad quadraginta milia militum recensuit. Advenerat etiam ex Peloponneso valida manus: sed quia dubiam eorum fidem cognoverat, dissimulata suspicione gratias egit, quod ad defendendam a Lacedaemoniis Alexandri dignitatem adfuissent: scripturum se id regi gratiam in tempore relaturo. In praesens nihil opus esse maioribus copiis: itaque domos redirent foederis necessitate expleta. Nuntios deinde ad Alexandrum mittit de motu Graeciae certiorem facturus. Atque illi regem apud Bactra demum consecuti sunt, cum interim Antipatri victoria et nece Agidis in Arcadia res transacta esset. Rex iam pridem tumultu Lacedaemoniorum cognito, quantum tot terrarum spatiis discretus potuit, providerat: Amphoterum cum Cypriis et Phoeniciis navibus in Peloponnesum navigare, Meneta tria milia talentum ad mare deferre iusserat, ut ex propinquo pecuniam Antipatro subministraret, quanta illi opus esse cognovisset. Probe enim perspexerat, quanti ad omnia [p. 152] momenti motus istius inclinatio futura esset: quamquam postea accepto victoriae nuntio cum suis rebus illam dimicationem conparans murium eam pugnam fuisse cavillatus est. Ceterum principia eius belli haud inprospera Lacedaemoniis fuere. Iuxta Corrhagum, Macedoniae castellum, cum Antipatri militibus congressi victores extiterant: et rei bene gestae fama etiam, qui dubiis mentibus fortunam spectaverant, societati eorum se adiunxerunt. Una ex Eleis Achaeisque urbibus Pellene foedus aspernabatur et in Arcadia Megalopolis, fida Macedonibus propter Philippi memoriam, a quo beneficiis adfecta fuerat. Sed haec circumsessa non multum a deditione aberat, nisi tandem Antipater subvenisset. Is postquam castra castris contulit seque numero militum alioque apparatu superiorem conspexit, quam primum de summa rerum proelio contendere statuit: neque Lacedaemonii detrectavere certamen. Ita commissa est pugna, quae rem Spartanam maiorem in modum adflixit. Cum enim angustiis locorum, in quibus pugnabatur, confisi, ubi hosti nullum multitudinis usum futurum credebant, fortissime congressi essent, ac Macedones inpigerrime resisterent, multum sanguinis fusum est. Sed postquam Antipater integram subinde manum laborantibus suis subsidio misit, inpulsa Lacedaemoniorum acies gradum paulisper retulit. Quod conspicatus Agis cum cohorte

  regia, quae ex fortissimis constabat, se in medium pugnae discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit. [2] Coeperant fugere victores et, donec avidius sequentes in planum deduxere, inulti cadebant: sed ut primum locus, in quo stare possent, fuit, aequis viribus dimicatum est. [3] Inter omnes tamen Lacedaemonios rex eminebat, non armorum modo et corporis specie, sed etiam magnitudine animi, quo uno vinci non potuit. [4] Undique [p. 153] nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem. [5] Ergo clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra referebant iactationem vulnerum haud facile tolerantem. [6] Non tamen omisere Lacedaemonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti aequiorum locum capere potuerunt, densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere. [7] Non aliud discrimen vehementius fuisse memoriae proditum est. Duarum nobilissimarum bello gentium exercitus pari Marte pugnabant: [8] Lacedaemonii vetera, Macedones praesentia decora intuebantur, illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant, Lacedaemoniis dux, Macedonibus locus deerat. [9] Diei quoque unius tam multiplex casus modo spem, modo metum utriusque partis augebat velut de industria inter fortissimos viros certamen aequante fortuna. [10] Ceterum angustiae loci, in quo haeserat pugna, non patiebantur totis ingredi viribus: spectabant ergo plures, quam inierant proelium, et, qui extra teli iactum erant, clamore invicem suos accendebant. [11] Tandem Laconum acies languescere lubrica arma sudore vix sustinens, pedem deinde referre coepit. [12] Ut urgente hoste apertius fugere, insequebatur dissipatos victor et emensus cursu omne spatium, quod acies Laconum obtinuerat, ipsum Agin persequebatur. [13] Ille ut fugam suorum et proximos hostium conspexit, deponi se iussit: expertusque membra, an impetum [p. 154] animi sequi possent, [14] postquam deficere sensit, poplitibus semet excepit galeaque strenue sumpta clipeo protegens corpus hastam dextera vibrabat ultro provocans hostem, [15] si quis iacenti spolia demere auderet. Nec quisquam fuit, qui sustineret comminus congredi: procul missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec lancea nudo pectori infixa est. Qua ex vulnere evolsa inclinatum ac deficiens caput clipeo paulisper excepit, dein linquente spiritu pariter ac sanguine moribundus in arma procubuit. [16] Cecidere Lacedaemoniorum v milia et CCC, ex Macedonibus haud amplius м: ceterum vix quisquam nisi saucius revertit in castra. Haec victoria non Spartam modo sociosque eius, sed etiam omnis, qui fortunam belli expectaverant, [17] fregit. Nec fallebat Antipatrum dissentire ab animis gratulantium vultus: sed bellum finire cupienti opus erat decipi, et, quamquam fortuna rerum placebat, invidiam tamen, quia maiores res erant quam, quas praefecti modus caperet, metuebat. [18] Quippe Alexander hostes vinci voluerat, Antipatrum vicisse ne tacitus quidem indignabatur suae demptum gloriae existimans, quidquid cessisset alienae. [19] Itaque Antipater, qui probe nosset spiritus eius, non est ausus ipse agere arbitria victoriae, sed concilium Graecorum, quid fieri placeret, [20] consuluit. A quo Lacedaemonii nihil aliud quam, ut oratores mittere ad regem liceret, Tegeatae veniam [p. 155] defectionis praeter auctores inpetraverunt, Megalopolitanis, quorum urbs obsessa erat a defectionis sociis, Achaei et Elei centum XX talenta dare iussi sunt. [21] Hic fuit exitus belli, quod repente ortum prius tamen finitum est, quam Dareum Alexander apud Arbela superaret.

  Sed ut primum instantibus curis laxatus est animus militarium rerum quam quietis otiique patientior, excepere eum voluptates, et, quem arma Persarum non fregerant, vitia vicerunt: [2] tempestiva convivia et perpotandi pervigilandique insana dulcedo ludique et greges pelicum. Omnia in externum lapsa morem. Quem ille aemulatus quasi potiorem suo ita popularium animos oculosque pariter offendit, ut a plerisque amicorum pro hoste haberetur. [3] Tenaces quippe disciplinae suae solitosque parco аc parabili victu ad inplenda naturae desideria defungi in peregrina et devictarum gentium mala inpulerat. [4] Hinc saepius conparatae in caput eius insidiae, secessio militum et liberior inter mutuas querellas dolor, ipsius deinde nunc ira, nunc suspiciones, quas excitabat inconsultus pavor, ceteraque his similia, quae deinde dicentur. [5] Igitur cum tempestivis conviviis dies pariter noctes
que consumeret, satietatem epularum ludis interpellabat non contentus artificum, quos e Graecia exciverat, turba: quippe captivae iubebantur suo ritu canere inconditum et abhorrens peregrinis auribus carmen. [6] Inter quas unam [p. 156] rex saepe conspexit maestiorem quam ceteras et producentibus eam verecunde reluctantem. Excellens erat forma, et formam pudor honestabat: deiectis in terram oculis et, quantum licebat, ore velato suspicionem praebuit regi, [7] nobiliorem esse, quam ut inter convivales ludos deberet ostendi. Ergo interrogata, quaenam esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset in Persis, filio eius geni tam esse respondit, uxorem Hystaspis fuisse. Propinquus hic Darei fuerat, magni et ipse exercitus praetor. [8] Adhuc in animo regis tenues reliquiae pristini moris haerebant: itaque fortunam regia stirpe genitae et tam celebre nomen neptem Ochi reveritus non dimitti modo captivam, [9] sed etiam restitui ei suas opes iussit, virum quoque requiri, ut reperto coniugem redderet. Postero autem die praecepit Hephaestioni, ut omnes captivos in regiam iuberet adduci. Ibi singulorum nobilitate spectata secrevit a vulgo, quorum eminebat genus. M hi fuerunt: inter quos repertus est Oxathres, Darei frater, non illius fortuna quam indole animi sui clarior. [10] XXVI milia talentum proxima praeda redacta erant omnino: duodecim milia in congiarium militum absumpta sunt, par huic pecuniae summa custodum fraude subtracta est. [11] Oxydates erat nobilis Perses, qui a Dareo capitali supplicio destinatus cohibebatur in vinculis: huic liberato satrapeam Mediae attribuit fratremque Darei recepit in cohortem amicorum omni vetustae claritatis honore servato. [p. 157] Hinc in Parthienen perventum est, [12] tunc ignobilem gentem, nunc caput omnium, qui post Euphraten et Tigrim amnes siti Rubro mari terminantur. [13] Scythae regionem campestrem ac fertilem occupaverant, graves adhuc accolae. Sedes habent et in Europa et in Asia: qui super Bosphorum colunt, adscribuntur Asiae, at, qui in Europa sunt, a laevo Thraciae latere ad Borysthenem atque inde ad Tanaim alium amnem recta plaga attinent. [14] Tanais Europam et Asiam medius interfluit. Nec dubitatur, quin Scythae, qui Parthos condidere, non a Bosphoro, sed ex Europae regione penetraverint. [15] Urbs erat ea tempestate clara Hecatompylos, condita a Graecis: ibi stativa rex habuit commeatibus undique advectis. Itaque rumor, otiosi militis vitium, sine auctore percrebruit, regem contentum rebus, quas gessisset, in Macedoniam protinus redire statuisse. Discurrunt lymphatis similes in tabernacula et itineri sarcinas aptant: [16] signum datum crederes, ut vasa colligerent totis castris. Tumultus hinc contubernales suos requirentium, hinc onerantium plaustra perfertur ad regem. [17] Fecerant fidem rumori temere vulgato Graeci milites redire iussi domos: quorum equitibus singulis denarium sena milia cum data essent, peditibus singula milia, ipsis quoque finem militiae adesse credebant. [18] Haud secus, quam par erat, territus, qui Indos atque [p. 158] ultima Orientis peragrare statuisset, praefectos copiarum in praetorium contrahit obortisque lacrimis ex medio gloriae spatio revocari se victi magis quam victoris fortunam in patriam relaturum conquestus est: [19] nee sibi ignaviam militum obstare, sed deum invidiam, qui fortissimis viris subitum patriae desiderium admovissent paulo post in eandem cum maiore laude famaque redituris. [20] Tum vero pro se quisque operam suam offerre, difficillima quaeque poscere, polliceri militum quoque obsequium, [21] si animos eorum leni et apta oratione permulcere voluisset: numquam infractos et abiectos recessisse, quotiens ipsius alacritatem et tanti animi spiritus haurire potuissent. Ita se facturum esse respondit: illi modo vulgi aures praepararent sibi. Satisque omnibus, quae in rem videbantur esse, conpositis vocari ad contionem exercitum iussit, apud quem talem orationem habuit:

  ‘Magnitudinem rerum, quas gessimus, milites, intuentibus vobis minime mirum est et desiderium quietis et satietatem gloriae occurrere. [2] Ut omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, Thraciam, Spartam, Achaeos, Peloponnesum, quorum alia ductu meo, [3] alia imperio auspicioque perdomui, ecce orsi bellum ab Hellesponto Ionas, Aeolidem servitio barbariae inpotentis exemimus, Cariam, Lydiam, Cappadociam, Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisidas, Cili- [p. 159] ciam, Syriam, Phoenicen, Armeniam, Persidem, Medos, Parthienen habemus in potestate. [4] Plures provincias conplexus sum, quam alii urbes ceperunt, et nescio an enumeranti mihi quaedam ipsarum rerum multitudo subduxerit. [5] Itaque si crederem satis certam esse possessionem terrarum, quas tanta velocitate domuimus, ego vero, milites, ad penates meos, ad parentem sororesque et ceteros cives vel retinentibus vobis erumperem, ut ibi potissimum parta vobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos uberrima victoriae praemia expectant, liberum, coniugum parentumque laetitia, pax, quies, rerum per virtutem partarum secura possessio. [6] Sed in novo et, si verum fateri volumus, precario imperio adhuc iugum eius rigida cervice subeuntibus barbaris tempore, milites, opus est, dum mitioribus ingeniis inbuuntur et efferatos melior consuetudo permulcet. [7] Fruges quoque maturitatem statuto tempore expectant: adeo etiam ilia sensus omnis expertia tamen sua lege mitescunt. [8] Quid? creditis tot gentes alterius imperio аc nomine adsuetas, non sacris, non moribus, non commercio linguae nobiscum cohaerentes eodem proelio domitas esse, quo victae sunt? Vestris armis continentur, non suis moribus et, qui praesentes metuunt, in absentia hostes erunt. Cum feris bestiis res est, quas captas et inclusas, quia ipsarum natura non potest, longior dies mitigat. [9] Et adhuc sic ago, tamquam omnia subacta sint armis, quae fuerunt in dicione Darei. Hyrcaniam Nabarzanes occupavit, Bactra [p. 160] non possidet solum parricida Bessus, sed etiam minatur, Sogdiani, Dahae, Massagetae, Sacae, Indi sui iuris sunt. [10] Omnes hi, simul terga nostra viderint, illos sequentur: illi enim eiusdem nationis sunt, nos alienigenae et externi. [11] Suis quisque autem placidius paret, etiam cum is praeest, qui magis timeri potest. Proinde aut, quae cepimus, omittenda sunt aut, quae non habemus, occupanda. Sicut in corporibus aegris, milites, nihil, quod nociturum est, medici relinquunt, sic nos, quidquid obstat imperio, recidamus. Parva saepe scintilla contempta magnum excitavit incendium. Nil tuto in hoste despicitur: quem spreveris, valentiorem neglegentia facias. [12] Ne Dareus quidem hereditarium Persarum accepit imperium, sed est in sedem Cyri beneficio Bagoae, castrati hominis, admissus: ne vos magno labore credatis Bessum vacuum regnum occupaturum. [13] Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conservari posset, occidit. [14] Hune vos regnare patiemini ? Quem equidem cruci adfixum videre festino, omnibus regibus gentibusque et fidei, quam violavit, meritas poenas solventem. [15] At, hercules, si mox eundem Grae- [p. 161] corum urbes aut Hellespontum vastare nuntiatum erit vobis, quo dolore adficiemini Bessum praemia vestrae occupavisse victoriae? Tunc ad repetendas res festinabatis, tunc arma capietis. Quanto autem praestat territum adhuc et vix mentis suae compotem opprimere! [16] Quadridui nobis iter superest, qui tot proculcavimus nives, tot amnes superavimus, tot montium iuga transcucurrimus. Non mare illud, quod exaestuans iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non Ciliciae fauces et angustiae includunt: plana omnia et prona sunt. [17] In ipso limine victoriae stamus. Pauci nobis fugitivi et domini sui interfectores supersunt. Egregium, mehercule, opus et inter prima gloriae vestrae numerandum posteritati famaeque tradetis, Dareum quoque hostem finito post mortem illius odio parricidae caede esse vos ultos, neminem impium effugisse vestras manus. [18] Hoc perpetrate quanto creditis Persas obsequentiores fore, cum intellexerint vos pia bella suscipere et Bessi sceleri, non nomini suo irasci?’

 

‹ Prev