Book Read Free

Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Page 59

by Quintus Curtius Rufus


  Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam, pacis artium et civilis habitus rudis, vetus miles, ab [p. 192] humili ordine ad eum gradum, in quo tunc erat, promotus: [2] qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox admonere eos coepit, quotiens suis quisque deversoriis, quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta servorum Philotae reciperentur eo, [3] unde commilitones expulissent. Auro argentoque vehicula eius onusta totis vicis stetisse, ac ne in viciniam quidem deversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul relegatos, [4] ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur. Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire. [5] Nunc eum Hammonem consuli velle: at eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum, ne invidiosum esset, quod dii offerrent. [6] Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet, quibus praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat. [7] Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, [p. 193] qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant. [8] Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse parricidam manibus eorum. Id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat: [9] at rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet. [10] Et ceteris quidem placebat, Macedonum more obrui saxis, Hephaestio autem et Craterus et Coenos tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt: et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt. [11] Consilio ergo dimisso Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt. [12] Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam deversorii partem secessit et remotis arbitris in multam noctem quaestionis expectavit eventum. [13] Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt. [14] Et ille ultro: ‘Quid cessatis,’ inquit, ‘regis inimicum, interfectorem confitentem occidere? Quid quaestione opus est? cogitavi, volui.’ Craterus exigere, ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret. [15] Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud [p. 194] surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus, [16] laceratur. Ac primo, quamquam hinc ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur, [17] non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate: sed postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre non poterat, si tormentis adhibituri modum essent, [18] dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur. Sed finem quaestioni fore, iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores. [19] Et utroque inpetrato: ‘Cratere,’ inquit, ‘dic, quid me velis dicere.’ Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores tempus petere coepit, dum reciperet spiritum, cuncta, [20] quae sciret, indicaturus. Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat, ut propinquieorum, qui regi insidiati essent, cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiuntingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit. [21] Philotas verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit, [22] anceps coniectura est, quoniam et vera confessis et falsa dicentibus idem doloris finis ostenditur. Ceterum: [p. 195] ‘Pater,’ inquit, ‘meus Hegelocho quam familiariter usus sit, non ignoratis: illum dico Hegelochum, qui in acie cecidit: [23] omnium malorum nobis is fuit causa. Nam cum primum Iovis filium se salutari iussit rex, id indigne ferens ille: ‘Hunc igitur regem agnoscimus,’ inquit, ‘qui Philippum dedignatur patrem? Actum est de nobis, si ista perpeti possumus. [24] Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi. Amisimus Alexandrum, amisimus regem : incidimus in superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit, tolerabilem. [25] Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur mortalium adire concilium? Credite mihi, et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur. [26] Quis proavum huius Alexandrum, quis deinde Archelaum, quis Perdiccan occisos ultus est? [27] Hic quidem interfectoribus patris ignovit.’ Haec Hegelochus dixit super cenam: et postero die prima luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum videbat: audieramus enim, quae sollicitudinem incuterent. [28] Itaque, ut experiremur, utrumne vino gravatus effudisset illa an altiore concepta consilio, accersi eum placuit. Advenit ille eodemque sermone ultro repetito adiecit, se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium lentio esse tecturum. [29] Parmenioni vivo adhuc Dareo [p. 196] intempestiva res videbatur: non enim sibi, sed hosti esse occisuros Alexandrum, Dareo vero sublato praemium regis occisi Asiam et totum Orientem interfectoribus esse cessura. Adprobatoque consilio in haec fides et data est et accepta. [30] Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio et haec confessus intellego non prodesse mihi, [31] quod praesentis sceleris expers sum.’ Illi rursus tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os oculosque eius everberarent, expressere, ut hoc quoque crimen confiteretur. [32] Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux tantus, tantae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset. [33] Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: cui patrem afuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare. [34] Illi conlocuti satis quaesitum videri ad regem revertuntur, qui postero die et, quae confessus erat Philotas, recitari et ipsum, quia ingredi non poterat, [35] iussit adferri. Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique pariter et constantia et vultus abnuens, [36] quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum : cum [p. 197] Philotas circumlatis oculis, ut incidere in Calan quendam haud procul stantem, propius eum iussit accedere. Illo perturbato et recusante transire ad eum: ‘Patieris,’ inquit, ‘Demetrium mentiri rursusque me excruciari?’ Calan vox sanguisque defecerant, [37] et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nеc a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens: qui ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus cogitasse confessus est. [38] Omnes ergo a Nicomacho nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt. [39] Magno non salutis, sed etiam mvidiae periculo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione totius exercitus non potuissent damnari. [40] Itaque dum anceps quaestio fuit, dum infitiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur: post confessionem etiam Philotae amicorum misericordia vana erat.

  BOOK VII.

  Philotan sicut recentibus sceleris eius vestigiis iure adfectum supplicio censuerant milites, ita, postquam desierat esse, quem odissent, invidia in misericordiam vertit. [2] Moverat et claritas iuvenis et patris eius senectus atque orbitas. [3] Primus Asiam aperuerat regi, omnium periculorum eius particeps semper alterum in acie cornu defenderat, Philippo quoque ante omnes amicus et ipsi Alexandrotam fidus, ut occidendi Attalum non alio ministro uti mallet. [4] Horum cogitatio subibat exercitum, seditiosaeque voces referebantur ad regem. Quis ille haud sane motus satisque prudens, otii vitia negotio discuti, edicit, ut omnes in vestibulo regiae praesto sint. [5] Quos ubi frequentes adesse cognovit, in contionem processit. Haud dubie ex [p. 199] conposito Atarrhias postulare coepit, ut Lyncestes Alexander, qui multo ante quam Philotas regem voluisset occidere, exhiberetur. [6] A duobus indicibus, sicut supra diximus, delatus tertium iam annum cust
odiebatur in vinculis. Eundem in Philippi quoque caedem coniurasse cum Pausania pro conperto fuit, sed quia primus Alexandrum regem salutaverat, supplicio magis quam crimini fuerat exemptus: [7] tum quoque Antipatri soceri eius preces iustam regis iram morabantur. Ceterum recruduit suppuratus dolor: quippe veteris periculi memoriam praesentis cura renovabat. [8] Igitur Alexander ex custodia educitur iussusque dicere, quamquam toto triennio meditatus erat defensionem, tamen haesitans et trepidus pauca ex his, quae conposuerat, protulit, ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum destituit. [9] Nulli erat dubium, quin trepidatio conscientiae indicium esset, non memoriae vitium. Itaque ex iis, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc oblivioni lanceis confoderunt. [10] Cuius corpore ablato rex introduci iussit Amyntam et Simian: nam Polemon, minimus ex fratribus, cum Philotan torqueri conperisset, profugerat. [11] Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti, memineratque rex, summo studio ab eo [p. 200] conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes. [12] Igitur queritur olim sibi esse suspectas matris suae litteris, quibus esset admonitus, ut ab his salutem suam tueretur: ceterum se invitum deteriora credentem nunc manifestis indiciis victum iussisse vinciri. [13] Nam pridie, quam detegeretur Philotae scelus, quin in secreto cum eo fuissent, non posse dubitari. Fratrem vero, qui profugerit, cum de Philota quaereretur, aperuisse fugae causam. [14] Nuper praeter consuetudinem officii specie amotis longius ceteris admovisse semctipsos lateri suo nulla probabili causa, seque mirantem, quod non vice sua tali fungerentur officio, et ipsa trepidatione eorum perterritum strenue ad armigeros, qui proxime sequebantur, recessisse. [15] Ad haec accedere, quod, cum Antiphanes, scriba equitum, Amyntac denuntiasset, pridie quam Philotae scelus deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret iis, qui amisissent equos, superbe respondisset, nisi incepto desisteret, brevi sciturum, quis ipse esset. [16] Iam linguae violentiam temeritatemque verborum, quae in semetipsum iacularentur, nihil aliud esse quam scelesti animi indicem ac testem. Quae si vera essent, idem meruisse eos, quod Philotan, si falsa, exigere ipsum, [17] ut refellant. Productus deinde Antiphanes de equis [p. 201] non traditis et adiectis etiam superbe minis indicat. [18] Tum Amyntas facta dicendi potestate : ‘Si nihil,’ inquit, ‘interest regis, peto, ut, dum dico, vinculis liberer.’ Rex solvi utrumque iubet desiderantique Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam dari iussit. [19] Quam ut laeva conprehendit, evitato eo loco, in quo Alexandri corpus paulo ante iacuerat: ‘Qualiscumque,’ inquit, ‘exitus nos manet, rex, confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem fortunae inputaturos. [20] putaturos. Sine praeiudicio dicimus causam liberis corporibus animisque: habitum etiam, in quote comitari solemus, reddidisti. Causam non possum us, fortunam timere desinemus. [21] Et, quaeso, permittas mihi id primum defendere, quod a te ultimum obiectum est. Nos, rex, sermonis adversus maiestatem tuam habiti nullius conscii sumus nobis. Dicerem iam pridem vicisse te invidiam, nisi periculum esset, ne alia malignius dicta crederes blanda oratione purgari. [22] Ceterum etiam si militis tui vel in agmine deficientis et fatigati vel in acie periclitantis vel in tabernaculo aegri et vulnera curantis aliqua vox asperior esset accepta, merueramus fortibus factis, ut malles ea tempori nostro inputare quam animo. [23] Cum quid accidit tristius, omnes rei sumus: corporibus nostris, quae utique non odimus, infestas admovemus manus: parentes, liberi si occurrant, et ingrati et invisi sunt. Contra cum donis honoramur, cum praemiis onusti revertimur, [p. 202] quis ferre nos potest? [24] quis illam animorum alacritatem continere? Militantium nec indignatio nec laetitia moderata est: ad omnes adfectus impetu rapimur. Vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio: modo Indiam adire et Oceanum libet, modo coniugum et liberorum patriaeque memoria occurrit. [25] Sed has cogitationes, has inter se conloquentium voces signum tuba datum finit: in suos quisque ordines currimus, et, quidquid irarum in tabernaculo conceptum est, in hostium effunditur capita. [26] Utinam Philotas quoque intra verba peccasset! Proinde ad id revertar, propter quod rei sumus. Amicitiam, quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo infitias, ut expetisse quoque nos magnosque ex ea fructus percepisse confitear. [27] An vero Parmenionis, quem tibi proximum esse voluisti, filium omnes paene amicos tuos dignatione vincentem cultum a nobis esse miraris? [28] Tu, hercules, si verum audire vis, rex, huius nobis periculi es causa. Quis enim alius effecit, ut ad Philotan decurrerent, qui placere vellent tibi? Ab illo traditi ad hunc gradum amicitiae tuae ascendimus: is apud te fuit, cuius et gratiam expetere et iram timere possemus. [29] Si non propemodum in tua verba, at tui omnes te praeeunte iuravimus, eosdem nos inimicos amicosque habituros esse, quos tu habe- [p. 203] res. Hoc sacramento pietatis obstricti aversaremur scilicet, [30] quem tu omnibus praeferebas ! Igitur, si hoc crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules, neminem. Omnes enim Philotae amici esse voluerunt, sed totidem, quot volebant esse, non poterant. Ita, si a consciis amicos non dividis, ne ab amicis quidem separabis illos, qui idem esse voluerunt. [31] Quod igitur conscientiae adfertur indicium? Ut opinor, quia pridie familiariter et sine arbitris locutus est nobiscum. At ego purgare non possem, si pridie quicquam ex vetere vita ac more mutassem. Nunc vero, si, ut omnibus diebus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus, consuetudo diluet crimen. [32] Sed equos Antiphani non dedimus, et pridie, quam Philotas detectus est. Hie mihi cum Antiphane res erit. Qui si nos suspectus facere vult, quod illo die equos non dederimus, semetipsum, quod eos desideraverit, purgare non poterit. [33] Anceps enim crimen est inter retinentem et exigentem, nisi quod melior est causa suum non tradentis quam poscentis alienum. [34] Ceterum, rex, equos decem habui: e quibus Antiphanes octo iam distribuerat iis, qui amiserant suos, omnino duos ipse habebam: quos cum vellet abducere homo superbissimus, certe iniquissimus, nisi pedes militare vellem, retinere cogebar. [35] Nec infitias eo, liberi hominis animo locu- [p. 204] tum esse me cum ignavissimo et hoc unum militiae ius usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat. Huc enim malorum ventum est, ut verba mea eodem tempore et Alexandro excusem et Antiphani! [36] At, hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Utinam prudentius esset sollicita pro filio et non inanes quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non ascribit metus sui causam? denique non ostendit auctorem? Quo facto dictove nostro mota tam trepidas tibi litteras scripsit? O miseram condicionem meam, [37] quia forsitan non periculosius est tacere quam dicere! Sed utcumque cessura res est, malo tibi defensionem meam displicere quam causam. Agnosces autem, quae dicturus sum: quippe meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te, multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi. [38] Praecepisti igitur mihi, ne quem praeter te intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te. Quod equidem feci et liberius, quam expediebat mihi, executus sum tuum imperium. [39] Gorgiam et Hecataeum et Gorgidan, quorum bona opera uteris, inde perduxi. Quid igitur iniquius est quam me, qui, si tibi non paruissem, iure daturus fui poenas, nunc perire, quia parui? Neque enim ulla alia matri tuae persequendi nos causa est, quam quod utilitatem tuam muliebri prae- [p. 205] posuimus gratiae. [40] vi milia Macedonum peditum et DC equites adduxi: quorum pars secutura me non erat, si militiam detrectantibus indulgere voluissem. Sequitur ergo, ut, quia illa propter hanc causam irascitur nobis, tu mitiges matrem, qui irae eius nos obtulisti.’

 

‹ Prev