Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Home > Other > Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus > Page 61
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 61

by Quintus Curtius Rufus


  Igitur Bactrianorum regione Artabazo tradita sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit, ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat [p. 221] nocturno itinere exercitum ducens. [2] Aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus quidem humor existit. [3] Harenas vapor aestivi solis accendit: quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur. [4] Caligo deinde inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque non alia quam vasti et profundi aequoris species est. [5] Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas: [6] ora visceraque penitus uruntur. Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt: [7] pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis admoniti praepararant aquam: haec paulisper repressit sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur, tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur. [8] Graves deinde avide hausto humore non sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu cogerentur egerere. [9] Anxium regem tantis malis circumfusi amici, ut meminisset, orabant, animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse: [10] cum ex iis, qui praecesserant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis, [p. 222] quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, succurrerent. [11] Qui cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet porrigens regi. Ille accipit: percontatus, quibus aquam portaret, filiis ferre cognoscit. [12] Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito : ‘Nec solus,’ inquit, ‘bibere sustineo nec tam exiguum dividere omnibus possum: vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date.’ [13] Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera. Sed exercitus magna pars non potuerat consequi: in edito monte ignes iubet fieri, ut ii, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent, [14] cos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa, is quibuscumque aqua portari posset, аc suis opem ferre. [15] Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt, multoque maior horum numerus fuit, [16] quam ullo amiserat proelio. At ille thoracem adhuc indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua veniebat excercitus, constitit nec ante ad curandum corpus recessit, quam praeterierat omne agmen, totamque eam noctem cum magno animi motu perpetuis vigilas egit. [17] Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat terra circum amnem nuda et materia maxime sterili. Consilium igitur, quod unum necessitas subiecerat, init: utres quam plurimos [p. 223] stramentis refertos dividit. [18] His incubantes transnavere amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit. [19] Iamque ad persequendum Bessum statuerat progredi, cum ea, quae in Sogdianis eveneiant, cognoscit. Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore cultus a Besso, sed nullis mentis perfidia mitigari potest: [20] quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum, interfectorem regis sui, videbatur. Titulus facinori speciosus praeferebatur, vindicta Darei, sed fortunam, non scelus oderat Bessi. [21] Namque ut Alexandrum numen Oxum superasse cоgnovit, Dataphernem et Catanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promptius adnuunt, quam rogabantur, adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum intendunt. [22] Spitamenes pergit ad Bessum et remotis arbitris conperisse ait se, insidiari ei Dataphernen et Catanen, ut vivum Alexandro traderent, agitantes : a semet occupatos esse et vinctos teneri. [23] Bessus tanto merito, ut credebat, obligatus partim gratias agit, partim avidus expetendi supplicii adduci eos iubet. [24] Illi manibus sua sponte religatis a participibus consilii trahebantur: quos Bessus truci vultu intuens consurgit manibus non temperaturus. Atque illi simulatione omissa circumsistunt eum et frustra repugnantem [p. 224] vinciunt derepto ex capite regni insigni lacerataque veste, [25] quam e spoliis occisi regis induerat. Ille deos sui sceleris ultores adesse confessus adiecit non Dareo iniquos fuisse, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro propitios, [26] cuius victoriam semper etiam hostes adiuvissent. Multitudo an vindicatura Bessum fuerit, incertum est, nisi illi, qui vinxerant, iussu Alexandri fecisse ipsos ementiti dubios adhuc animi terruissent. In equum inpositum Alexandro tradituri ducunt. [27] Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia monitosque, ut liberos generarent, remisit domum. Ceteris gratiae actae, quod ad reliqua belli navaturos operam pollicebantur. [28] Dum Bessum persequitur, perventum erat in parvulum oppidum. Branchidae eius incolae erant: Mileto quondam iussu Xerxis, cum e Graecia rediret, transierant et in ea sede constiterant, quia templum, quod Didymeon appellatur, in gratiam Xerxis violaverant. [29] Mores patrii nondum exoleverant, sed iam bilingues erant paulatim a domestico externo sermone degeneres. Magno igitur gaudio regem excipiunt [p. 225] urbem seque dedentes. Ille Milesios, qui apud ipsum militarent, convocari iubet. [30] Vetus odium Milesii gerebant in Branchidarum gentem. Proditis ergo, sive iniuriae sive originis meminisse mallent, liberum de Branchidis permittit arbitrium. [31] Variantibus deinde sententiis se ipsum consideraturum, quid optimum factu esset, ostendit. Postero die occurrentibus Branchidis secum procedere iubet, cumque ad urbem ventum esset, ipse cum expedita manu portam intrat: [32] phalanx moenia oppidi circumire iussa et dato signo diripere urbem, proditorum receptaculum, ipsosque ad unum caedere. [33] Illi inermes passim trucidantur, nec aut commercio linguae aut supplicum velamentis precibusque inhiberi crudelitas potest. Tandem, ut deicerent, fundamenta murorum ab imo moliuntur, ne quod urbis vestigium extaret. [34] Nemora quoque et lucos sacros non caedunt modo, sed etiam extirpant, ut vasta solitudo et sterilis humus exustis etiam radicibus linqueretur. [35] Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur: nunc culpam maiorum posteri luere, qui ne viderant quidem Miletum, adeo et Xerxi non potuerant prodere. [36] Inde processit ad Tanain amnem. Quo perductus est Bessus non vinctus modo, sed etiam omni [p. 226] velamento corporis spoliatus. Spitamenes eum tenebat collo inserta catena, tam barbaris quam Macedonibus gratum spectaculum. [37] Tum Spitamenes: ‘Et te,’ inquit, ‘et Dareum, reges meos, ultus interfectorem domini sui adduxi, eo modo captum, cuius ipse fecit exemplum. Aperiat ad hoc spectaculum oculos Dareus! [38] existat ab inferis, qui illo supplicio indignus fuit et hoc solacio dignus est!’ Alexander multum conlaudato Spitamene conversus ad Bessum: ‘Cuius,’ inquit, ‘ferae rabies occupavit animum tuum, cum regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere sustinuisti? [39] Sed huius parricidi i mercedem falso regis nomine persolvisti tibi.’ Ille facinus purgare non ausus regis titulum se usurpare dixit, ut gentem suam tradere ipsi posset: [40] quippe, si cessasset, alium fuisse regnum occupaturum. Et Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent barbari adservarentque corpus, [41] ut ne aves quidem contingerent. Oxathres cetera sibi curae fore pollicetur: aves non ab alio quam a Catane posse prohiberi adicit eximiam eius artem cupiens ostendere: namque adeo certo ictu destinata feriebat, ut aves quoque exciperet. [42] Nunc forsitan sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit: tum ingens [p. 227] visentibus miraculum magnoque honori Catani fuit. [43] Dona deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco, in quo Dareum occiderat, ipse necaretur.

  Interea Macedones ad petendum pabulum inconposito agmine egressi a barbaris, qui de proximis montibus decurrerunt, opprimuntur pluresque capti sunt quam occisi: [2] barbari autem captivos prae se agentes rursus in montem recesserunt. XX milia latronum erant : fundis sagittisque pugnam invadunt. [3] Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat spiculum. [4] Il
lum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant, sed nec barbaros fefellit subductus ex acie — quippe ex edito monte cuncta prospexerant — : [5] itaque postero die misere legatos ad regem. Quos ille protinus iussit admitti solutisque fasciis magnitudinem vulneris dissimulans crus barbaris ostendit. [6] Illi iussi considere adfirmant non Macedonas quam ipsos tristiores fuisse cognito vulnere ipsius : cuius si auctorem repperissent, dedituros fuisse: cum dis enim pugnare sacrilegos tantum. [7] Ceterum se gentem in fidem dedere superatos vulnere illius. Rex fide data et captivis receptis gentem in deditionem accepit. [8] Castris inde motis lectica militari ferebatur. Quam pro se quisque eques pedesque subire certabant: equites, cum quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris id esse censebant, pedites contra, cum saucios commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi [p. 228] proprium officium tum potissimum, cum rex gestandus esset, querebantur. [9] Rex in tanto utriusque partis certamine et sibi difficilem et praeteritis gravem electionem futuram ratus invicem subire eos iussit. [10] Hinc quarto die ad urbem Maracanda perventum est: LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio cingitur muro. Mille praesidio urbis relictis proximos vicos depopulatur atque urit. [11] Legati deinde Abiorum Scytharum superveniunt, liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum imperata facturi. Iustissimos barbarorum constabat: amis abstinebant nisi lacessiti, libertatis modico et aequali usu principibus humiliores pares fecerant. [12] Hos benigne adlocutus ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his, ne Tanain amnem regionis iniussu regis transirent. Eidem mandatum, ut contemplaretur locorum situm et illos quoque Scythas, qui super Bosphorum colunt, viseret. [13] Condendae urbi sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum et iam perdomitorum et, quot deinde adire decreverat: sed consilium distulit Sogdianorum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque traxit. [14] milia equitum erant, quorum auctoritatem ceteri sequebantur. Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bessus, haud dubius, quin eorum opera a [p. 229] redigi possent in potestatem, coercendo qui novaverant res, iussit accersi. [15] At illi, defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores, vulgaverant fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi, idque imperatum ipsis non sustinuisse tamen exequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent. Non magis Alexandri saevitiam quam Bessi parricidium ferre potuisse. Itaque sua sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt. [16] Alexander transfugarum defectione conperta Craterum obsidere Cyropolim iubet: ipse aliam urbem regionis eiusdem corona capit, signoque, ut puberes interficerentur, dato reliqui in praedam cessere victoris. Urbs diruta est, ut ceteri cladis eius exemplo continerentur. [17] Memaceni, valida gens, obsidionem non ut honestiorem modo, sed etiam ut tutiorem ferre decreverant: ad quorum pertinaciam mitigandam rex L equites praemisit, qui clementiam ipsius in deditos simulque inexorabilem animum in devictos ostenderent. [18] Illi nec de fide nec de dementia regis ipsos dubitare respondent equitesque tendere extra munimenta urbis iubent : hospitaliter deinde exceptos gravesque epulis et somno intempesta nocte adorti interfecerunt. [19] Alexander haud secus, quam par erat, motus urbem corona circumdedit, munitiorem, quam ut primo impetu capi posset. [p. 230] Itaque Meleagrum et Perdiccan in obsidionem iungit: [20] ipse ad Craterum pergit Cyropolim, ut ante dictum est, obsidentem. Statuerat autem parcere urbi conditae a Cyro : quippe non alium gentium illarum magis admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse credebat. [21] Ceterum pertinacia oppidanorum iram eius accendit: itaque captam urbem diripi iussit. Deleta ea Memacenis haud iniuria infestus ad Meleagrum et Perdiccam redit. [22] Sed non alia urbs fortius obsidionem tulit: quippe et militum promptissimi cecidere et ipse rex ad ultimum periculum venit. Namque cervix eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, ne mentis quidem compos: exercitus certe velut erepto iam eo ingemuit. [23] Sed invictus adversus ea, quae ceteros terrent, non dum percurato vulnere acrius obsidioni institit naturalem celeritatem ira concitante. Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit, victorque urbem dirui iussit. [24] Hinc Menedemum cum tribus milibus peditum et DCCC equitibus ad urbem Maracanda misit. Spitamenes transfuga praesidio Macedonum inde deiecto muris urbis eius incluserat se non adeo oppidanis consilium [p. 231] defectionis adprobantibus: sequi tamen videbantur, quia prohibere non poterant. [25] Interim Alexander ad Tanain amnem redit et, quantum soli occupaverat castris, muro circumdedit: LX stadiorum urbis murus fuit. Hanc quoque urbem Alexandriam appellari iussit. [26] Opus tanta celeritate perfectum est, ut XVII die, quam munimenta excitata erant, tecta quoque urbis absolverentur. Ingens militum certamen inter ipsos fuerat, ut suum quisque munus — nam divisum erat — primus ostenderet. [27] Incolae novae urbi dati captivi, quos reddito pretio dominis liberavit: quorum posteri nunc quoque non apud eos tam longa aetate propter memoriam Alexandri exoleverunt.

  At rex Scytharum, cuius tum ultra Tanaim imperium erat, ratus eam urbem, quam in ripa amnis Macedones condiderant, suis inpositam esse cervicibus, fratrem, Carthasim nomine, cum magna equitum manu misit ad diruendam eam proculque amne submovendas Macedonum copias. [2] Bactrianos Tanais ab Scythis, quos Europaeos vocant, dividit, idem Asiam et Europam finis interfluit. [3] Ceterum Scytharum gens haud procul Thracia sita ab oriente ad septentrionem se vertit Sarmatarumque, ut quidam credidere, non finitima, sed pars est. [4] Recta deinde regione saltum ultra Istrum iacentem colit, ultima Asiae, qua Bactra sunt, stringit. Habitant, quae septentrioni propiora sunt: [p. 232] profundae inde silvae vastaeque solitudines excipiunt. Rursus quae Tanain et Bactra spectant, humano cultu haud disparia sunt primis. [5] Cum hac gente non provisum bellum Alexander gesturus, cum in conspectu eius obequitaret hostis, adhuc aeger ex vulnere, praecipue voce deficiens, quam et modicus cibus et cervicis extenuabat dolor, amicos in consilium advocari iubet. [6] Terrebat eum non hostis, sed iniquitas temporis: Bactriani defecerant, Scythae etiam lacessebant, [7] ipse non insistere in terra, non equo vehi, non docere, non hortari suos poterat. Ancipiti periculo inplicitus deos quoque incusans querebatur, se iacere segnem, cuius velocitatem nemo antea valuisset effugere: vix suos credere non simulari valitudinem. [8] Itaque, qui post Dareum victum hariolos et vates consulere desierat, rursus ad superstitionem, humanarum mentium ludibrium, revolutus Aristandrum, cui credulitatem suam addixerat, explorare eventum rerum sacrificiis iubet. Mos erat haruspicibus exta sine rege spectare et, quae portenderentur, referre. [9] Inter haec rex, dum fibris pеcudum explorantur eventus latentium rerum, propius ipsum considere de industria amicos iubet, ne contentione vocis cicatricem infirmam adhuc rumperet. Hephaestio et Craterus et Erigyius erant cum custodibus in tabernaculum admissi. [10] ‘Discrimen,’ inquit, ‘me occupavit [p. 233] meliore hostium quam meo tempore: sed necessitas ante rationem est, maxime in bello, quo raro permittitur tempora eligere. [11] Defecere Bactriani, in quorum cervicibus stamus, et, quantum in nobis animi sit, alieno Marte experiuntur. Haud dubia fortuna: si omiserimus Scythas ultro arma inferentes, contempti ad illos, qui defecerunt, revertemur: [12] si vero Tanaim transierimus et ubique invictos esse nos Scytharum pernicie ac sanguine ostenderimus, quis dubitabit parere etiam Europae victoribus? [13] Fallitur, qui terminos gloriae nostrae metitur spatio, quod transituri sumus. Unus amnis interfluit: quem si traicimus, in Europam arma proferimus. [14] Et quanti aestimandum est, dum Asiam subigimus, in alio quodammodo orbe tropaea statuere et, quae tam longo intervallo natura videtur diremisse, [15] una victoria subito committere? At, hercule, si paulum cessaverimus, in tergis nostris Scythae haerebunt. An soli sumus, qui flumina transnare possum us? Multa in nosmetipsos recident, quibus adhuc vicimus. [16] Fortuna belli artem victos quoque docet. Utribus amnem traiciendi exemplum fecimus nuper: hoc ut Scythae imitari nesciant, Bactriani docebunt. [17] Praeterea unus gentis huius exercitus adhuc venit, ceteri expectantur. Ita bellum vitando alemus et, quod inferre possumus, accipere cogemur. [18] Manifesta est consilii mei ratio: sed, an permissuri sint mihi Macedones [p. 234] animo uti meo, dubito, quia, ex quo hoc vulnus accepi, [19] non equo vectus sum, non pedibus ingressus.
Sed si me sequi vultis, valeo, amici. Satis virium est ad toleranda ista: [20] aut, si iam adest vitae meae finis, in quo tandem opere melius extinguar?’ Haec quassa adhuc voce subdeficiens vix proximis exaudientibus dixerat, cum omnes a tam praecipiti consilio regem deterrere coeperunt, [21] Erigyius maxime, qui haud sane auctoritate proficiens apud obstinatum animum superstitionem, cuius potens non erat rex, incutere temptavit dicendo, deos quoque obstare consilio magnumque periculum, [22] si flumen transisset, ostendi. Intranti Erigyio tabernaculum regis Aristander occurrerat tristia exta fuisse significans: [23] haec ex vate conperta Erigyius nuntiabat. Quo inhibito Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celaverat, detegebatur, [24] Aristandrum vocari iubet. Qui ut venit, intuens eum: ‘Non rex,’ inquit, ‘sed privatus clam, sacrificium ut faceres, mandavi: quid eo portenderetur, cur apud alium quam apud me professus es? Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit, quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo. [25] Tibi autem, qui sapis, quam potest, denuntio, ipsi mihi indices, quid ex eis cognoveris, ne possis infitiari dixisse, [26] quae dixeris.’ Ille exanguis attonitoque [p. 235] similis stabat per metum etiam voce suppressa tandemque eodem metu stimulante, ne regis expectationem moraretur: ‘Magni,’ inquit, ‘laboris, non inriti discrimen instare praedixi: [27] nec me tam ars mea quam benivolentia tua perturbat. Infirmitatem valitudinis tuae video et, quantum in uno te sit, scio: vereor, ne praesenti fortunae tu sufficere non possis.’ [28] Rex iussit eum confidere felicitati suae: ut alias sibi ait gloriam concedere deos. [29] Consultanti inde cum isdem, quonam modo flumen transirent, supervenit Aristander non alias laetiora exta vidisse se adfirmans, utique prioribus longe diversa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc prorsus egregie litatum esse. [30] Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem. [31] Menedemum, ut supra dictum est, miserat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae defectionis auctorem: qui conperto hostis adventu, ne muris urbis includeretur, simul fretus excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus. [32] Silvestre iter aptum insidiis tegendis erat: ibi Dahas condidit. Equi binos armatos vehunt, quorum invicem singuli repente desiliunt et equestris pugnae ordinem turbant. [33] Equorum velocitati par est hominum pernicitas. Hos Spitamenes saltum circumire iussos pariter et a lateribus et a fronte et a tergo hosti ostendit. [34] Menedemus undique inclusus, ne nu- [p. 236] mero quidem par, diu tamen resistit clamitans nihil aliud superesse locorum fraude deceptis quam honestae mortis solacium ex hostium caede. [35] Ipsum praevalens equus vehebat, quo saepius in cuneos barbarorum effusis habenis evectus magna strage eos fuderat. [36] Sed cum unum omnes peterent, multis vulneribus exanguis Hypsiclem quendam ex amicis hortatus est, ut in equum suum escenderet et se fuga eriperet. Haec agentem anima defecit, corpusque ex equo defluxit in terram. [37] Hypsicles poterat quidem effugere, sed amisso amico mori statuit. Una erat cura, ne inultus occideret: itaque subditis calcaribus equo in medios hostis se inmisit et memorabili edita pugna obrutus telis est. [38] Quod ubi videre, qui caedi supererant, tumulum paulo quam cetera editiorem capiunt: [39] quos Spitamenes fame in deditionem subacturus obsedit. Cecidere eo proelio peditum II milia, CCC equites. Quam cladem Alexander sollerti consilio texit, morte denuntiata his, qui ex proelio advenerant, si acta vulgassent.

 

‹ Prev