Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Home > Other > Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus > Page 62
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 62

by Quintus Curtius Rufus


  Ceterum cum animo disparem vultum diutius ferre non posset, in tabernaculum super ripam fluminis de industria locatum secessit. [2] Ibi sine arbitris singula animi consulta pensando noctem vigiliis extraxit saepe pellibus tabernaculi adlevatis, ut conspiceret hostium ignes, e quibus coniectare poterat, [3] quanta hominum multitudo esset. Iamque lux adpetebat, cum thoracem indutus procedit ad milites, tum primum post vulnus proxime acceptum. [4] Tanta erat apud eos veneratio regis, ut facile periculi, [p. 237] quod horrebant, cogitationem praesentia eius excuteret. [5] Laeti ergo et manantibus gaudio lacrimis consalutant eum et, quod ante recusaverant bellum, feroces deposcunt. [6] Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse pronuntiat, super utres iubet nare levius armatos. [7] Plura nec dici res desideravit nec rex dicere per valitudinem potuit. Ceterum tanta alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad xii milia effecta sint. [8] Iamque ad transeundum omnia aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra equis vecti nuntiare iubent regi, velle ipsos ad eum mandata perferre. [9] Admissi in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculus: credo, quis magnitudine corporis animum aestimantibus moidicus habitus haudquaquam famae par videbatur. [10] Scythis autem non, ut ceteris barbaris, rudis et inconditus sensus est: quidam eorum sapientiam quoque capere dicuntur, quantamcumque gens capit semper armata. [11] Sic, quae locutos esse apud regem memoriae proditum est, abhorrent forsitan moribus oratoribusque nostris et tempora et ingenia cultiora sortitis. Sed, ut possit oratio eorum sperni, tamen fides nostra non debet : quae, utcumque sunt tradita, incorrupta proferemus. [12] Igitur unum ex his maximum natu locutum accepimus: ‘Si di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet: altera manu Orientem, [p. 238] altera Occidentem contingeres et hoc adsecutus scire velles, ubi tanti numinis fulgor conderetur. Sic quoque concupiscis, quae non capis. [13] Ab Europa petis Asiam, ex Asia transis in Europam: deinde, si humanum genus omne superaveris, [14] cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum. Quid? tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora extirpari? Stultus est, qui fructus earum spectat, altitudinem non metitur. Vide, ne, dum ad cacumen pervenire contendis, [15] cum ipsis ramis, quos conprehenderis, decidas. Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit, et ferrum robigo consumit. Nihil tam firmum est, cui periculum non sit etiam ab invalido. [16] Quid nobis tecum est? Numquam terram tuam attigimus. Quis sis, unde venias, licetne ignorare in vastis silvis viventibus? Nec servire ulli possumus nec imperare desideramus. [17] Dona nobis data sunt, ne Scytharum gentem ignores, iugum boum et aratrum, sagitta, hasta, patera. His utimur et cum amicis et adversus inimicos. [18] Fruges amicis damus boum labore quaesitas, patera cum isdem vinum dis libamus, inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus. Sic Syriae regem et postea Persarum Medorumque superavimus, [19] patuitque nobis iter usque in Aegyptum. At tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos venire, omnium gentium, quas adisti, latro es. Lydiam [p. 239] cepisti, Syriam occupasti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petisti: iam etiam ad pecora nostra avaras et insatiabiles manus porrigis. [20] Quid tibi divitiis opus est, quae esurire te cogunt? Primus omnium satietate parasti famem, ut, quo plura haberes, acrius, quae non habes, cuperes. [21] Non succurrit tibi, quam diu circum Bactra haereas? Dum illos subigis, Sogdiani bellare coeperunt. Bellum tibi ex victoria nascitur. Nam, ut maior fortiorque sis quam quisquam, tamen alienigenam dominum pati nemo vult. [22] Transi modo Tanain: scies, quam late pateant, numquam tamen consequeris Scythas. Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum vehit. Rursus, cum procul abesse nos credes, videbis in tuis castris. Eadem enim velocitate et sequimur et fugimus. [23] Scytharum solitudines Graecis etiam proverbiis audio eludi: at nos deserta et humano cultu vacua magis quam urbes et opulentos agros sequimur. [24] Proinde fortunam tuam pressis manibus tene: lubrica est nec invita teneri potest. Salubre consilium sequens quam praesens tempus ostendit melius. Inpone felicitati tuae frenos: facilius illam reges. [25] Nostri sine pedibus dicunt esse Fortunam, quae manus et pinnas tantum habet: cum manus porrigit, pinnas quoque conprehende. [26] Denique, si deus es, tribuere [p. 240] mortalibus beneficia debes, non sua eripere: sin autem homo es, id quod es, semper esse te cogita. Stultum est eorum meminisse, propter quae tui obliviscaris. [27] Quibus bellum non intuleris, bonis amicis poteris uti. [28] Nam et firmissima est inter pares amicitia, et videntur pares, qui non fecerunt inter se periculum virium. Quos viceris, amicos tibi esse, cave, credas. Inter dominum et servum nulla amicitia est: etiam in pace belli tamen iura servantur. [29] Iurando gratiam Scythas sancire ne credideris: colendo fidem iurant. Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos invocant: nos religionem in ipsa fide ponimus. Qui non reverentur homines, fallunt deos. Nec tibi amico opus est, de cuius benivolentia dubites. [30] Ceterum nos et Asiae et Europae custodes habebis: Bactra, nisi dividat Tanais, contingimus, ultra Tanain terras usque ad Thraciam colimus, Thraciae Macedoniam coniunctam esse fama fert. Utrumne imperio tuo finitimos hostes an amicos velis esse, considera.’ Haec barbarus.

  Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet: nam et fortunam, cui confidat, et consilium suadentium, ne quid temere et audacter faciat, [2] secuturum. Dimissisque legatis in praeparatas rates exercitum inposuit. In proris clipeatos locaverat iussos in genua subsidere, quo tutiores essent adversus ictus sa- [p. 241] gittarum. [3] Post hos, qui tormenta intenderent, stabant et ab utroque latere et a fronte circumdati armatis. Reliqui, qui post tormenta constiterant, remigem lorica non tutum scutorum testudine armati protegebant. [4] Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est. Maior pars a puppe nantes equos loris trahebat. At illos, quos utres stramento repleti vehebant, obiectae rates tuebantur. [5] Ipse rex cum delectis primus ratem solvit et in ripam dirigi iussit. Cui Scythae admotos ordines equitum in primo ripae margine opponunt, ut ne adplicari quidem terrae rates possent. [6] Ceterum praeter hanc speciem ripis praesidentis exercitus ingens navigantes terror invaserat: namque cursum gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur, regere non poterant, vacillantesque milites et, ne excuterentur, solliciti nautarum ministeria turbaverant. [7] Ne tela quidem conati nisu vibrare poterant, cum prior standi sine periculo quam hostem incessendi cura esset. Tormenta saluti fuerunt, quibus in confertos ac temere se offerentes haud frustra excussa sunt tela. [8] Barbari quoque ingentem vim sagittarum infudere ratibus, vixque ullum fuit scutum, quod non pluribus simul spiculis perfnraretur. [9] Iamque terrae rates adplicabantur, cum acies clipeata consurgit et hastas certo ictu, utpote libero nisu, mittit e ratibus. Et ut territos recipientesque equos videre, [10] alacres mutua adhortatione in terram desilire et turbatis [p. 242] acriter pedem inferre coeperunt. Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere barbarorum aciem. Interim ceteri agmine dimicantium tecti aptavere se pugnae. [11] Ipse rex, quod vigoris aegro adhuc corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta cicatrice cervicis, sed dimicantem cuncti videbant. [12] Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio aliusque alium adhortati in hostem salutis inmemores ruere coeperunt. [13] Tum vero non ora, non arma, non clamorem hostium barbari tolerare potuerunt omnesque effusis habenis — namque equestris acies erat — capessunt fugam. Quos rex, quamquam vexationem invalidi corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia insequi perseveravit. [14] Iamque linquente animo suis praecepit, ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent: ipse exhaustis etiam animi viribus in castra se recepit ibique substitit. [15] Transierant iam Liberi Patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae, [16] quarum stipites hedera contexerat. Sed Macedonas ira longius provexit: quippe media fere nocte in castra redierunt multis interfectis, pluribus captis equosque м et DCCC abegere. Ceciderunt autem Macedonum equites LX, pedites C fere, M saucii fuerunt. [17] Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam fama tam opportunae victoriae domuit. Invictos Scythas esse crediderant: quibus fractis nullam gentem [p. 243] Macedonum armis pare
m fore confitebantur. Itaque Sacae misere legatos, qui pollicerentur gentem imperata facturam: [18] moverat eos regis non virtus magis, quam dementia in devictos Scythas. Quippe captivos omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine, non de ira fuisse certamen. [19] Benigne igitur exceptis Sacarum legatis comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conciliatum sibi, qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par non erat. [20] Ipse Cratero cum maiore parte exercitus modicis itineribus sequi iusso adiit Maracanda urbem. Inde Spitamenes conperto eius adventu Bactra perfugerat. [21] Itaque quadriduo rex longum itineris spatium emensus pervenerat in eum locum, in quo Menedemo duce duo milia peditum et CCC equites amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et inferias more patrio dedit. [22] Iam Craterus cum phalange subsequi iussus ad regem pervenerat: itaque, ut omnes, qui defecerant, pariter belli clade premerentur, copias dividit urique agros et interfici puberes iubet.

  Sogdiaua regio maiore ex parte deserta est: octingenta fere stadia in latitudinem vastae solitudines tenent. [2] Ingens spatium rectae regionis est, per quam amnis — Polytimetum vocant incolae — fertur. Torrentem eum ripae in tenuem alveum cogunt, deinde caverna accipit et sub terram rapit. [3] Cursus abscon- [p. 244] diti indicium est aquae meantis sonus, cum ipsum solum, sub quo tantus amnis fluit, ne modico quidem resudet humore. [4] Ex captivis Sogdianorum ad regem XXX nobilissimi corporum robore eximio perducti erant: qui ubi per interpretem cognoverunt iussu regis ipsos ad supplicium trahi, carmen laetantium modo canere tripudiisque et lasciviori corporis motu gaudium quoddam animi ostentare coeperunt. [5] Admiratus est rex tanta magnitudine animi oppetere mortem revocari eos iussit, [6] causam tam effusae laetitiae, cum supplicium ante oculos haberent, requirens. Illi, si ab alio occiderentur, tristes morituros fuisse respondent: nunc a tanto rege, victore omnium gentium, maioribus suis redditos honestam mortem, quam fortes viri voto quoque expeterent, [7] carminibus sui moris laetitiaque celebrare. Tantam rex admiratus magnitudinem animi: ‘Quaero,’ inquit, ‘an vivere velitis non inimici mihi, [8] cuius beneficio victuri estis?’ Illi numquam se inimicos ei, sed bello lacessitos se inimicos hosti fuisse respondent: si quis ipsos beneficio quam iniuria experiri maluisset, certaturos fuisse, ne vincerentur officio. [9] Interrogantique, quo pignore fidem obligaturi essent, vitam, quam acciperent, pignori futuram esse dixerunt : reddituros, quandoque repetisset. Nec promissum fefellerunt. Nam, qui remissi domos erant, fide continuere populares: quattuor inter custodes corporis retenti nulli Macedonum in regem caritate cesserunt. [p. 245] [10] In Sogdianis Peucolao cum III milibus peditum — neque enim maiore praesidio indigebat — relicto Bactra pervenit. Inde Bessum Ecbatana duci iussit interfecto Dareo poenas capite persoluturum. [11] Isdem fere diebus Ptolomaeus et Melanidas peditum IIII milia et equites м adduxerunt mercede militaturos. [12] Asander quoque ex Lycia cum pari numero peditum et D equitibus venit. Totidem ex Syria Asclepiodorum sequebantur. Antipater Graecorum VIII milia, in quis DC equites erant, miserat. [13] Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum perventum est. Hic, quia limum vehit, turbidus semper, insalubris est potui. [14] Itaque puteos miles coeperat fodere, nec tamen humo alte egesta existebat humor. Tandem in ipso tabernaculo regis conspectus est fons: quem quia tarde notaverant, subito extitisse finxerunt, rexque ipse credi voluit, deum donum id fuisse. [15] Superatis deinde amnibus Ocho et Oxo ad urbem Margianam pervenit. Circa eam VI oppidis condendis electa sedes est, duo ad meridiem versa, IIII spectantia orientem: modicis inter se spatiis distabant, ne procul repetendum esset mutuum auxilium. [16] Haec omnia sita sunt in editis collibus. Tunc [p. 246] velut freni domitarum gentium, nunc originis suae oblita serviunt, quibus imperaverunt.

  Et cetera quidem pacaverat rex. Una erat petra, quam Ariamazes Sogdianus cum XXX milibus armatorum obtinebat alimentis ante congestis, [2] quae tantae multitudini vel per biennium suppeterent. Petra in altitudinem XXX eminet stadia, circuitu C et L conplectitur: undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur. [3] In medio altitudinis spatio habet specum, cuius os artum et obscurum est: paulatim deinde ulteriora panduntur, ultima etiam altos recessus habent. Fontes per totum fere specum manant, e quibus collatae aquae per prona montis flumen emittunt. [4] Rex loci difficultate spectata statuerat inde abire: cupido deinde incessit animo naturam quoque fatigandi. [5] Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, Cophen — Artabazi hic filius erat — misit ad barbaros, qui suaderet, ut dederent rupem. Ariamazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat. [6] Quae nuntiata regi sic accendere animum, ut adhibitis, cum quibus consultare erat solitus, indicaret insolentiam barbari eludentis ipsos, quia pinnas non haberent: se autem proxima nocte effecturum, ut crederet Macedones etiam volare. [7] ‘CCC,’ inquit, ‘pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et paene invias rupes domi pecora agere consueverant.’ [8] Illi praestantes et [p. 247] levitate corporum et ardore animorum strenue adducunt. Quos intuens rex: ‘Vobiscum,’ inquit, ‘o iuvenes et mei aequales, urbium invictarum ante me munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae sine lassitudine vim frigoris sum perpessus. Et mei documenta vobis dedi et vestra habeo. [9] Petra, quam videtis, unum aditum habet, quem barbari obsident, cetera neglegunt: nullae vigiliae sunt, nisi quae castra nostra spectant. [10] Invenietis viam, si sollerter rimati fueritis aditus ferentis ad cacumen. Nihil tam alte natura constitua, quo virtus non possit eniti. Experiendo, quae ceteri desperaverunt, Asiam habemus in potestate. [11] Evadite in cacumen: quod cum ceperitis, candidis velis signum mihi dabitis: ego copiis admotis hostem in nos a vobis convertam. [12] Praemium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta x, uno minus accipiet, qui proximus ei venerit, eademque ad decem homines servabitur portio. Certum autem habeo vos non tam liberalitatem intueri meam quam voluntatem.’ [13] His animis regem audierunt, ut iam cepisse verticem viderentur: dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque funes parabant. [14] Rex circumvectus petram, qua minime asper аc praeruptus aditus videbatur, secunda vigilia, quod bene verteret, ingredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo atque hastis armati subire coeperunt. [15] Ac primo pedibus ingressi sunt: deinde, ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet, [p. 248] alii adiectis funium laqueis evasere, quidam, cum cuneos inter saxa defigerent, gradus subdidere, quis insisterent. [16] Diem inter metum laboremque consumpserunt. Per aspera enisis duriora restabant, et crescere altitudo petrae videbatur. Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti devolverentur: mox eadem in se patienda alieni casus ostendebat exemplum. [17] Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti, quidam mulcati parte mеmbrorum pariterque eos et nox et somnus oppressit. [18] Stratis passim corporibus in inviis et asperis saxorum periculi instantis obliti in lucem quieverunt: tandemque velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis valles rimantes, ignari, in qua parte petrae tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos evolutum notaverunt. [19] Ex quo intellectum, illam hostium latebram esse. Itaque hastis inposuere, quod convenerat signum: totoque e numero II et XXX in ascensu interisse adgnoscunt. [20] Rex non cupitline magis potiundi loci quam vice eorum, quos ad tam manifestum periculum miserat, sollicitas toto die cacumina montis intuens restitit: noctu demum, cum obscuritas conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit. [21] Postero die nondum satis clara luce primus vela, signum capti verticis, conspexit. Sed, ne falleretur acies, dubitare cogebat varietas caeli nunc internitente lucis [p. 249] fulgore, nunc condito. Verum, ut liquidior lux adparuit caelo, dubitatio exempta est: [22] vocatumque Cophen, per quem barbarorum animos temptaverat, mittit ad eos, qui moneret, nunc saltem salubrius consilium inirent: sin autem fiducia loci perseverarent, ostendi a tergo iussit, qui ceperant verticem. [23] Cophes admissus suad
ere coepit Ariamazi petram tradere, gratiam regis inituro, si tantas res molientem in unius rupis obsidione haerere non coegisset. Ille ferocius superbius que quam antea locutus abire Cophen iubet: [24] at is prensum manu barbarum rogat, ut secum extra specum prodeat. Quo inpetrato iuvenes in cacumine ostendit et eius superbiae haud inmerito inludens pinnas habere ait milites Alexandri. [25] Iamque e Macedonum castris signorum concentus et totius exercitus clamor audiebatur. Ea res, sicut pleraque belli, vana et inanis barbaros ad deditionem traxit: quippe occupati metu paucitatem eorum, qui a tergo erant, aestimare non poterant. [26] Itaque Cophen — nam trepidantes reliquerat — strenue revocant et cum eo XXX principes mittunt, qui petram tradant et, ut incolumibus abire liceat, paciscantur. [27] Ille quamquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate, deturbarent eos barbari, tamen et fortunae suae confisus et Ariamazi superbiae infensus, nullam se condicionem deditionis accipere respondit. [28] Ariamazes desperatis magis quam perditis rebus cum [p. 250] propinquis nobilissimisque gentis suae descendit in castra: quos omnis verberibus adfectos sub ipsis radicibus petrae crucibus iussit adfigi. [29] Multitudo deditorum incolis novarum urbium cum pecunia capta dono data est, Artabazus in petrae regionisque, quae adpo sita esset ei, tutelam relictus.

 

‹ Prev