Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Home > Other > Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus > Page 64
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 64

by Quintus Curtius Rufus


  His conpositis tertio mense ex hibernis movit exercitum regionem, [2] quae Gazaca appellatur, aditurus. Primus dies quietum iter praebuit, proximus ei nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit, [3] tertio ab omni parte caeli emicare fulgura et nunc internitente luce, nunc condita non oculos modo meantis exercitus, sed etiam animos terrere coeperunt. [4] Erat prope continuus caeli fragor, et passim cadentium fulminum species visebatur, attonitisque auribus stupens agmen nec progredi nec consistere audebat: [5] cum repente imber grandinem incutiens torrentis modo effunditur. Ac primo quidem armis suis tecti exceperant, sed iam nec retinere arma lubrica et rigentes manus poterant nec ipsi destinare, in quam regionem obverterent corpora, [p. 266] cum undique tempestatis violentia maior, quam vita batur, occurreret. [6] Ergo ordinibus solutis per totum saltum errabundum agmen ferebatur, multique prius metu quam labore defetigati prostraverant humi corpora, [7] quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat. Alii se stipitibus arborum admoverant: id plurimis et adminiculum et suffugium erat. [8] Nec fallebat ipsos morti locum eligere se, cum inmobilis vitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum fatigatis, nec recusabant extingui quiescendo. Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat. [9] Rex unus tanti mali patiens circumire milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique, [10] ut proxima quaeque suffugia occuparent. Nec ulla res magis saluti fuit, quam quod multiplicato labore sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere erubescebant. [11] Ceterum efficacior in adversis necessitas quam ratio frigoris remedium invenit: dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt. [12] Continenti incendio ardere crederes saltum et vix inter flammas agminibus relictum locum. Hic calor stupentia membra commovit, [13] paulatimque spiritus, quem continuerat rigor, meare libere coepit. Excepere alios tecta barbarorum, quae in ultimo saltu abdita necessitas investigaverat, alios castra, quae in humido quidem, sed iam caeli mitescente saevitia locaverunt. Duo milia militum atque lixarum calonumque pestis illa [p. 267] consumpsit. [14] Memoriae proditum est quosdam adplicatos arborum truncis et non solum viventibus, sed etiam inter se conloquentibus similis esse conspectos durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprenderat. [15] Forte Macedo gregarius miles seque et arma male sustentans tamen in castra pervenerat: quo viso rex, quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat artus, ex sella sua exiluit torpentemque militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere. [16] Ille diu nec, ubi requiesceret, nec, a quo esset exceptus, agnovit. Tandem recepto calore vitali, ut regiam sedem regemque vidit, territus surgit. [17] Quem intuens Alexander: ‘Ecquid intellegis, miles,’ inquit, ‘quanto meliore sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim in sella regis consedisse capital foret, tibi saluti fuit.’ [18] Postero die convocatis amicis copiarumque ducibus pronuntiari iussit, ipsum omnia, quae amissa essent, redditurum. Et promisso fides extitit. [19] Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum 11 milia adduxit pecoraque et armenta: quae distributa pariter militem et damno et fame liberaverunt. [20] Rex gratiam sibi relatam a Sisimithre perlaetus sex dierum cocta cibaria ferre milites iussit, Sacas petens. Totam hanc regionem depopulatus XXX milia pecorum ex praeda Sisimithri dono dat. [21] Inde pervenit in regionem, cui Oxyartes, satrapes nobilis, praeerat, qui se regis potestati fideique permisit. Ille imperio ei reddito haud amplius quam, ut [p. 268] duo ex tribus filiis secum militarent, exegit. [22] Satrapes etiam eo, qui penes ipsum relinquebatur, tradito barbara opulentia convivium, quo regem accipiebat, instruxerat: [23] id cum multa comitate celebraretur, introduci xxx nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in barbarie raro. [24] Quae quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia fortunae, [25] contra quam non satis cauta mortalitas est. Itaque ille, qui uxorem Darei, qui duas filias virgines, quibus forma praeter Roxanen conparari nulla potuerat, haud alio animo quam parentis aspexerat, tunc in amorem virgunculae, si regiae stirpi conpararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinere Persas et Macedones conubio iungi: hoc uno modo et pudorem victis et superbiam victoribus detrahi posse. [26] Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse: ne inferri nefas arbitrentur victi, [27] matrimonii iure velle iungi. Insperato gaudio elatus pater sermonem eius excipit, et rex in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panem — hoc erat apud Macedonas sanctissimum coeuntium pignus — , quem divisum gladio uterque libabat. [28] Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent. [29] Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit ex captiva [p. 269] geniturus, qui victoribus imperaret. [30] Pudebat amicos super vinum et epulas socerum ex deditis esse delectum, sed post Cliti caedem libertate sublata vultu, qui maxime servit, adsentiebantur.

  Ceterum Indiam et inde Oceanum petiturus, ne quid a tergo, quod destinata inpedire posset, moveretur, ex omnibus provinciis XXX milia iuniorum legi iussit et ad se armata perduci obsides simul habiturus et milites. [2] Craterum autem ad persequendos Haustanen et Catanen, qui ab ipso defecerant, misit: quorum Haustanes captus est, Catanes in proelio occisus. Polypercon quoque regionem, quae Bubacene appellatur, in dicionem redegit. [3] Itaque omnibus conpositis cogitationes in bellum Indicum vertit. Dives regio habebatur non auro modo, sed gemmis quoque margaritisque, ad luxum magis quam ad magnificentiam exculta. [4] Periti militum res auro et ebore fulgere dicebant: itaque, necubi vinceretur, cum ceteris praestaret, scutis argenteas laminas, equis frenos aureos addidit, loricas quoque alias auro, alias argento adornavit. CXX milia armatorum erant, quae regem ad id bellum sequebantur. [5] Iamque omnibus praeparatis ratus, quod olim prava mente conceperat, tunc esse maturum, quonam modo caelestes honores usurparet, coepit agitare. Iovis filium non dici tantum se, sed etiam credi volebat, tamquam perinde animis imperare posset ac linguis, [6] iussitque more Persarum Macedonas venerabundos ipsum [p. 270] salutare prosternentes humi corpora. Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit. [7] Nec Macedonum haec erat culpa — nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit — sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis conruperant moribus, [8] Agis quidem Argivus, pessimorum carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo, hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator, et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege inserebantur. Hi tum caelum illi aperiebant Herculemque et Patrem Liberum et cum Polluce Castorem novo numini cessuros esse iactabant. [9] Igitur festo die omni opulentia convivium exornari iubet, cui non Macedones modo et Graeci, principes amicorum, sed etiam hostium nobiles adhiberentur. Cum quibus cum discubuisset rex, paulisper epulatus convivio egreditur. [10] Cleo, sicut praeparatum erat, sermonem cum admiratione laudum eius instituit. Merita dein de percensuit: quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi. [11] Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter reges suos inter deos colere: maiestatem enim imperii salutis esse tutelam. Ne Herculem quidem et Patrem Liberum prius dicatos deos, quam vicissent secum viventium invidiam: tantum de quoque posteros credere, quantum praesens aetas spopondisset. [12] Quodsi [p. 271] ceteri dubitent, semetipsum, cum rex inisset convivium, prostraturum humi corpus. Debere idem facere ceteros et in primis sapientia praeditos: ab illis enim cultus in regem exemplum esse prodendum. [13] Haud perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur. [14] Is tum silentio facto unum illum intuentibus ceteris: ‘Si rex,’ inquit, ‘sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desiderar
etur: ipse enim peteret, ne in peregrinos ritus externosque degenerare se cogeres neu rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres. [15] Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum, caelestesque honores non dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus est, ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt. [16] Ego autem seram inmortalitatem precor regi, ut et vita diuturna sit et aeterna maiestas. Hominem consequitur aliquando, [17] numquam comitatur divinitas. Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitatis exempla referebas. Credisne illos unius convivii decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita natura est, quam in caelum fama perveheret. [18] Scilicet ego et tu, Cleo, deos facimus, a nobis divinitatis suae auctoritatem accepturus est rex. Potentiam tuam experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes facere! [19] Facilius est caelum dare quam imperium? Di propitii [p. 272] sine invidia, quae Cleo dixit, audierint eodemque cursu, quo fluxere adhuc res, ire patiantur. Nostris moribus velint nos esse contentos. Non pudet patriae, nee desidero, ad quem modum rex mihi colendus sit, discere a victis. [20] Quos equidem victores esse confiteor, si ab illis leges, quis vivamus, accipimus.’ Aequis auribus Callisthenes veluti vindex publicae libertatis audiebatur. Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio. [21] Nec quicquam eorum, quae invicem iactata erant, rex ignorabat, cum post aulaea, quae lectis obduxerat, staret. Igitur ad Agin et Cleonem misit, ut sermone finito barbaros tantum, cum intrasset, procumbere suo more paterentur, et paulo post, [22] quasi potiora quaedam egisset, convivium repetit. Quem venerantibus Persis Polypercon, qui cubabat super regem, unum ex iis mento contingentem humum per ludibrium coepit hortari, ut vehementius id quateret ad terram, elicuitque iram Alexandri, quam olim animo capere non poterat. [23] Itaque rex: ‘Tu autem,’ inquit, ‘non veneraberis me? An tibi uni digni videmur esse ludibrio?’ Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit. [24] Tum detractum eum lecto rex praecipitat in terram et, cum is pronus corruisset: ‘Videsne,’ inquit, ‘idem te fecisse, quod in alio paulo ante ridebas?’ Et tradi eo in custodiam iusso convivium solvit.

  Polyperconti quidem postea custodito diu ignovit: in Callisthenen olim contumacia suspectum pervicacioris irae fuit. Cuius explendae matura ob- [p. 273] venit occasio. [2] Mos erat, ut supra dictum est, principibus Macedonum adultos liberos regibus tradere ad munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia. [3] Excubabant servatis noctium vicibus proximi foribus eius aedis, in qua rex adquiescebat. Per hos pelices introducebantur alio aditu, quam quem armati obsidebant. [4] Idem acceptos ab agasonibus equos, cum rex ascensurus esset, admovebant comitabanturque et venantem et in proeliis omnibus artibus studiorum liberalium exculti. [5] Praecipuus honor habebatur, quod licebat sedentibus vesci cum rege. Castigandi eos verberibus nullius potestas praeter ipsum erat. [6] Haec cоhors velut seminarium ducum praefectorumque apud Macedonas fuit: hinc habuere posteri reges, quorum stirpi post multas aetates Romani opes ademerunt. [7] Igitur Hermolaus, puer nobilis ex regia cohorte, cum aprum telo occupasset, quem rex ferire destinaverat, iussu eius verberibus adfectus est. Quam ignominiam aegre ferens deflere apud Sostratum coepit. [8] Ex eadem cohorte erat Sostratus, amore eius aniens: qui cum laceratum corpus, in quo deperibat, intueretur, forsitan olim ob aliam quoque causam regi infestus, iuvenem sua sponte iam motum data fide acceptaque perpulit, ut occidendi regem consilium secum iniret. [9] Nec puerili impetu rem executi sunt: quippe sollerter legerunt, quos in societatem sceleris adsciscerent. Nicostratum, Antipatrum Asclepiodorumque et Philotan placuit adsumi: per hos adiecti sunt Anticles et Aphthonius et Epimenes. [10] Ceterum agendae rei haud sane facilis [p. 274] petebat via: opus erat eadem omnis coniuratos nocte excubare, ne ab expertibus consilii inpedirentur, forte autem alius alia nocte excubabat. [11] Itaque in permutandis stationum vicibus ceteroque apparatu exequendae rei XXX et duo dies absumpti sunt. [12] Aderat nox, qua coniurati excubare debebant, mutua fide laeti, cuius documentum tot dies fuerant. Neminem metus spesve mutaverat: tanta omnibus vel in regem ira vel fides inter ipsos fuit. [13] Stabant igitur ad fores aedis eius, in qua rex vescebatur, [14] ut convivio egressum in cubiculum deducerent. Sed fortuna ipsius simulque epulantium comitas provexit omnes ad largius vinum: ludi etiam convivales extraxere tempus nunc laetantibus coniuratis, quod sopitum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne in lucem convivium extraheret. [15] Quippe alios in stationem oportebat prima luce succedere ipsorum post septimum diem reditura vice, nec sperare poterant in illud tempus omnibus duraturam fidem. [16] Ceterum cum iam lux adpeteret, et convivium solvitur et coniurati exceperunt regem laeti occasionem exequendi sceleris admotam: cum mulier attonitae, ut creditum est, mentis conversari in regia solita, quia instinctu videbatur futura praedicere, non occurrit modo abeunti, sed etiam semet obiecit vultuque et oculis motum praeferens animi, ut rediret in convivium, monuit. [17] Et ille per a ludum, bene deos suadere, respondit revocatisque amicis in horam diei ferme secundam convivii tempus extraxit. [18] Iam alii ex cohorte in stationem successerant ante cubiculi fores excubituri, adhuc tamen coniurati stabant vice officii sui expleta: [19] adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt. Rex benignius [p. 275] quam alias adlocutus discedere eos ad curanda corpora, quoniam tota nocte perstitissent, iubet. Data singulis L sestertia, conlaudatique, quod etiam aliis tradita vice tamen excubare perseverassent. [20] Illi tanta spe destituti domos abeunt. Et ceteri quidem expectabant stationis suae noctem: Epimenes sive comitate regis, qua ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus, sive quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eurylocho, quem antea expertem esse consilii voluerat, quid pararetur, aperit. [21] Omnibus Philotae supplicium in oculis erat: itaque protinus inicit fratri manum et in regiam pervenit excitatisque custodibus corporis ad salutem regis pertinere, quae adferret, adfirmat. [22] Et tempus, quo venerant, et vultus haud sane securi animi index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitaverunt. Itaque apertis foribus et lumine inlato sopitum mero аc somno excitant regem. Ille paulatim mente collecta, quid adferrent, interrogat. [23] Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia frater ipsius, quam quam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret et per se potissimum profiteretur indicium: in eam ipsam noctem, quae decederet, insidias conparatas fuisse, auctores scelesti consilii esse, quos minime crederet rex. [24] Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit. Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus [p. 276] vituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere. [25] Quidam adiciunt, cum Hermolaus apud eum quoque verberatum se a rege quereretur, dixisse Callistbenen, meminisse debere eos iam viros esse: idque ad consolandam patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse. [26] Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi, quo evaserat, imago oculis oberraret, Eurylochum L. talentis et cuiusdam Tiridatis opulentis bonis protinus donat fratremque, [27] antequam pro salute eius precaretur, restituit, sceleris autem auctores interque eos Callisthenen vinctos adservari iubet. Quibus in regiam adductis toto die et nocte proxima mero ac vigiliis gratis adquievit. [28] Postero autem frequens consilium adhibuit, cui patres propinquique eorum, de quibus agebatur, intererant, ne de sua quidem salute securi: quippe Macedonum more perire debebant omnium devotis capitibus, [29] qui sanguine contigissent reos. Rex introduci coniuratos praeter Callisthenen iussit: [30] atque, quae agitaverant, sine cunctatione confessi sunt. Increpantibus deinde universis eos ipse rex. quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus, interrogat.

 

‹ Prev