Stupentibus ceteris Hermolaus: ‘Nos vero,’ inquit, ‘quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, [2] sed quasi in mancipia dominari.’ Primus ex omnibus pater ipsius Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse consurgit et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem [p. 277] ultra negat audiendum. [3] Rex inhibito patre dicere Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene. Et Hermolaus: ‘Utor,’ inquit, ‘beneficio tuo et dico, quae nostris malis didici. [4] Quota pars Macedonum saevitiae tuae superest? quotus quidem non e vilissimo sanguine? Attalus et Philotas et Parmenio et Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet, vivunt, stant in acie et clipeis suis te protegunt et pro gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt. [5] Quibus tu egregiam gratiam rettulisti: alius mensam tuam sanguine suo adspersit, alius ne simplici quidem morte defunctus est. Duces exercituum tuorum in eculeum inpositi Persis, quos vicerant, fuere spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras. [6] Invicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti, [7] subito ab aliis iubes trucidari.’ Obstrepunt subinde cuncti Hermolao, pater super eum strinxerat ferrum percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege: quippe Hermolaum dicere iussit petiitque, ut causas supplicii augentem patienter audirent. [8] Aegre ergo coercitis rursus Hermolaus: ‘Quam liberaliter,’ inquit, ‘pueris rudibus ad dicendum agere permittis! at Callisthenis vox carcere inclusa est, quia solus potest [p. 278] [9] dicere. Cur еnim non producitur, cum etiam confessi audiuntur? nempe quia liberam vocem innocentis audire metuis ac ne vultum quidem pateris. [10] Atqui nihil eum fecisse contendo. Sunt hic, qui mecum rem pulcherrimam cogitaverunt: nemo est, qui conscium fuisse nobis Callisthenen dicat, cum morti olim destinatus sit a iustissimo et patientissimo rege. [11] Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et sordido abuteris sanguine! At tibi XXX milia mulorum captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sint. Quae tamen omnia tolerare potuimus, antequam nos barbaris dederes et novo more victores sub iugum mitteres. [12] Persarum te vestis et disciplina delectant, patrios mores exosus es. [13] Persarum ergo, non Macedonum regem occidere voluimus et te transfugam belli iure persequimur. Tu Macedonas voluisti genua tibi ponere venerarique te ut deum, tu Philippum patrem aversaris et, si quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem. [14] Miraris, si liberi homines superbiam tuam ferre non possumus? Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum est aut, quod tristius morte est, in Servitute vivendum ? [15] Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre non possint. De cetero propinquorum orbam senectutem suppliciis ne oneraveris: nos iube duci ut, quod [p. 279] ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra.’ Haec Hermolaus.
At rex: ‘Quam falsa sint,’ inquit, ‘quae iste tradita a magistro suo dixit, [2] patientia mea ostendit. Confessum enim ultimum facinus tamen non solum ipse audivi, sed ut vos audiretis, expressi, non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere, usurum eum rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, vellet occidere. [3] Nuper cum procacius se in venatione gessisset, more patrio et ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato castigari eum iussi. Hoc et oportet fieri et ferunt a tutoribus pupilli, a maritis uxores: servis quoque pueros huius aetatis verberare concedimus. [4] Haec est saevitia in ipsum mea, quam inpia caede voluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim, non ignaris commemorare supervacuum est. [5] Hermolao parricidarum supplicia non probari, cum eadem ipse meruerit, minime, hercule, admiror. Nam cum Parmenionem et Philotan laudat, suae servit causae. [6] Lyncestem vero Alexandrum quamvis insidiatum capiti meo a duobus indicibus litterisque suis convictum per triennium tamen distuli, donec vos postularetis, ut tandem debito supplicio scelus lueret. [7] Attalum, antequam rex essem, hostem meo capiti fuisse meministis. Clitus [p. 280] utinam non coegisset me sibi irasci! cuius temerariam linguam probra dicentis mihi et vobis diutius tuli, quam ille eadem me dicentem tulisset. [8] Regum ducumque clementia non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia: ubi vero reverentia excessit animis et summa imis confunduntur, vi opus est, ut vim repellamus. [9] Sed quid ego mirer istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avaritiam exprobrare ausus sit? Nolo singulos vestrum excitare, ne invisam mihi liberalitatem meam faciam, si pudori vestro gravem fecero. Totum exercitum adspicite: qui paulo ante nihil praeter arma habebat, nunc argenteis cubat lectis, mensas auro onerant, servorum greges ducunt, spolia de hostibus sustinere non possunt. [10] At enim Persae, quos vicimus, in magno honore sunt apud me! Mihi quidem moderationis meae certissimum indicium est, quod ne victis quidem superbe impero. Veni enim in Asiam, non ut funditus everterem gentes nec ut dimidiam partem terrarum solitudinem facerem, [11] sed ut illos, quos bello subegissem, victoriae meae non paeniteret. Itaque militant vobiscum, pro imperio vestro sanguinem fundunt, qui superbe habiti rebellassent. Non est diuturna possessio, in quam gladio inducimur: beneficiorum gratia sempiterna est. [12] Si habere Asiam, non transire volumus, cum his communicanda est nostra clementia: horum fides [p. 281] stabile et aeternum faciet imperium. Et sane plus habemus, quam capimus. Insatiabilis autem avaritiae est adhuc inplere velle, quod iam circumfluit. [13] Morem tamen eorum in Macedonas transfundo! In multis enim gentibus esse video, quae non erubescamus imitari: nec aliter tantum imperium apte regi potest, quam ut quaedam et tradamus illis et ab isdem discamus. [14] Illud paene dignum risu fuit, quod Hermolaus postulabat a me, ut aversarer Iovem, cuius oraculo adgnoscor. [15] An etiam, quid di respondeant, in mea potestate est? Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis rebus, quas agimus, haud alienum fuit. Utinam Indi quoque deum esse me credant! Fama enim bella constant, et saepe etiam, quod falso creditum est, veri vicem obtinuit. [16] An me luxuriae indulgentem putatis arma vestra auro argentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac videre materia volui ostendere, Macedonas invictos ceteris ne auro quidem vinci. [17] Oculos ergo primum eorum sordida omnia et humilia despectantium capiam et docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subacturos venire. Quam gloriam tu, parricida, intercipere voluisti et Macedonas rege adempto devictis gentibus dedere. [18] At nunc mones me, ut vestris parentibus parcam! Non oportebat quidem vos scire, as quid de his statuissem, quo tristiores periretis, si qua vobis parentum memoria et cura est: sed olim istum morem occidendi cum scelestis insontes propinquos [p. 282] parentesque solvi et profiteor in eodem honore futuros omnes eos, in quo fuerunt. [19] Nam tuum Callisthenen, cui uni vir videris, quia latro es, scio, cur produci velis: ut coram his probra, quae in me modo iecisti, modo audisti, illius quoque ore referantur. Quem, si Macedo esset, tecum introduxissem, dignissimum te discipulo magistrum: [20] nunc Olynthio non idem iuris est.’ Post haec consilium dimisit tradique damnatos hominibus, qui ex eadem cohorte erant, iussit. Illi, [21] ut fidem suam saevitia regi adprobarent, excruciatos necaverunt. Callisthenes quoque tortus interiit, initi consilii in caput regis innoxius, sed haudquaquam aulae et adsentantium accommodatus ingenio. [22] Itaque nullius caedes maiorem apud Graecos Alexandro excitavit invidiam, quod praeditum optimis moribus artibusque, a quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto Clito mori perseveraret, non tantum occiderit, sed etiam torserit indicta quidem causa. [23] Quam crudelitatem sera paenitentia consecuta est.
Sed ne otium serendis rumoribus natum aleret, in Indiam movit, semper bello quam post victoriam clarior. [2] India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem, [3] quam recta regione spatiosa. Quae austrum accipiunt, in altius terrae fastigium excedunt: plana [p. 283] sunt cetera multisque inclitis amnibus Caucaso monte ortis placidum per campos iter praebent. [4] Indus gelidior est quam ceteri: aquas vehit a colore maris haud multum abhorrentes. [5] Ganges, omnium ab Oriente fluvius maximus, ad meridianas regionem decurrit et magnorum montium iuga recto alveo stringit: inde eum obiectae rupes inclinant ad orientem. [6] Uterque Rubro mari accipitur. Indus ripas multasque arbores cum magna soli parte exorbet, saxi
s quoque inpeditus, quis crebro reverberatur: [7] ubi mollius solum repperit, stagnat insulasque molitur. [8] Acesines eum auget. Ganges decursurum Iomanen intercipit, magnoque motu amnis uterque colliditur: quippe Ganges asperum os influenti obicit, nec repercussae aquae cedunt. [9] Diardines minus celeber auditu est, quia per ultima Indiae currit: ceterum non crocodillos modo, uti Nilus, sed etiam delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit. [10] Ethymantus crebris flexibus subinde curvatus ab accolis rigantibus campos carpitur: ea causa est, cur tenues Reliquias iam sine nomine in mare emittat. [11] Multis [p. 284] praeter hos amnibus tota regio dividitur, sed ignobilibus, [12] quia non adita interfluunt. Ceterum quae propiora sunt mari, aquilone maxime deuruntur: is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia. [13] Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore solis exaestuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus aestus existat. [14] Nec, cur verterit se natura, causa. Mare certe, quo adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris. Ab Erythro rege inditum est nomen: propter quod ignari rubere aquas credunt. Terra lini ferax: [15] inde plerisque sunt vestes. Libri arborum teneri haud secus quam chartae litterarum notas capiunt. [16] Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt. Animalia invisitata cеteris gentibus nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas aliis ignotos generat. [17] Elephantorum maior est vis quam, quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet. [18] Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt. [19] Gemmas margaritasque mare litoribus infundit: neque alia illis maior opulentiae causa est, utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes. Quippe aestimantur purgamenta exaestuantis freti pretio, quod libido constituit. [20] Ingenia hominum, sicut ubique, apud [p. 285] illos locorum quoque situs format. [21] Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent: brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. [22] Capillum pectunt saepius quam tondent: men tum semper intonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant. [23] Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia. Cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus conplent. [24] Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat: distincta sunt auro et purpura carbasa, quae indutus est: lecticam sequuntur armati corporisque custodes, [25] inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt. [26] Regia auratas cоlumnas habet: totas eas vitis auro caelata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguant. [27] Regia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque ornat: tunc responsa legationibus, tunc iura popularibus reddit. Demptis soleis odoribus inlinuntur pedes. [28] Venatus maximus labor est inclusa vivario animalia inter vota cantusque pelicum figere. Binum cubitorum sagittae sunt, quas emittunt maiore nisu quam effectu: quippe telum, cuius in levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur. [29] Bre- [p. 286] viora itinera equo conficit: longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum, et tantarum beluarum corpora tota contegunt auro. Ac, ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pelicum longus ordo sequitur: separatum a reginae ordine agmen est aequatque hixuriam. [30] Feminae epulas parant. Ab isdem vinum ministratur, cuius omnibus Indis largus est usus. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pelices referunt patrio carmine noctium invocantes deos. [31] Quis credat inter haec vitia curam esse sapientiae? Unum agreste et horridum genus est, quod sapientes vocant. Apud hos occupare fati diem pulchrum, et vivos se cremari iubent, [32] quibus aut segnis aetas aut incommoda valitudo est: expectatam mortem pro dedecore vitae habent, nec ullus corporibus, quae senectus solvit, honos redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit. [33] Illi, qui in urbibus publicis muneribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere. [34] Nec quem quam admovere leti diem credunt, cui expectare interrito liceat. Deos putant, quidquid colere coeperunt, arbores maxime, quas violare capital est. [35] Menses in quinos denos discripserunt dies, [36] anni plena spatia servantur. Lunae cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inplevit, sed cum se curvare coepit in cornua, et idcirco breviores habent menses, quia spatium eorum ad hunc lunae [p. 287] modum dirigunt. [37] Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum haud sane operae videbatur.
Igitur Alexandro finis Indiae ingresso gentium finitimarum reguli occurrerunt imperata facturi, illum tertium Iove genitum ad ipsos pervenisse memorantes: Patrem Liberum atque Herculem fama cognitos esse, ipsum coram adesse cernique. [2] Rex benigne exceptos sequi iussit isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem et Perdiccan cum copiarum parte praemisit ad subigendos, qui aversarentur imperium, iussitque ad flumen Indum procedere et nagivia facere, quis in ulteriora transportari posset exercitus. [3] Illi, quia plura flumina superanda erant, sic iunxere naves, ut solutae plaustris vehi possent rursusque coniungi. [4] Ipse Cratero cum phalange iusso sequi equitatum ac levem armaturam eduxit eosque, qui occurrerunt, levi proelio in urbem proximam conpulit. [5] Iam supervenerat Craterus: itaque, ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit, ne cui parceretur, munimentis urbis, quam obsidebat, incensis. [6] Ceterum, dum obequitat moenibus, sagitta ictus. Cepit tamen oppidum, et omnibus incolis eius trucidatis etiam in tecta saevitum est. [7] Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem pervenit. Forte castris ante ipsa moenia in silvestri loco positis nocturnum frigus vehementius quam alias [p. 288] horrore corpora adfecit, opportunumque remedium ignis oblatum est. [8] Caesis quippe silvis flammam excitaverunt, quae lignis alita oppidanorum sepulcra conprehendit. Vetusta cedro erant facta conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt. [9] Et ex urbe primum canum latratus, deinde etiam hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse cognoscunt. [10] Iamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium, qui discrimen temptaverant, obruti telis sunt Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat. Quorum dubitatione conperta circumsederi tantum eos et abstineri caedibus iussit: tandemque obsidionis malis fatigati dedidere se. [11] A Libero Patre conditos se esse dicebant: [12] et vera haec origo erat. Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant: inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum. [13] Rex situ montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus verticem eius ascendit Multa hedera vitisque toto gignitur monte, multae perennes aquae manant. [14] Pomorum quoque varii salubresque suci sunt sua sponte fortuitorum germinum fruges humo nutriente. Lauri buxique et myrti in illis rupibus agrestis est silva. [15] Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae аc vitium folia [p. 289] decerperent redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus vagarentur. [16] Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius deum adorantium iuga montis vallesque resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in omnes se repente vulgasset. [17] Quippe velut in media pace per herbas adgestamque frondem prostravere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large ad epulas omnibus praebitis per X dies Libero Patri operatum habuit exercitum. [18] Quis neget eximiam quoque gloriam saepius fortunae quam virtutis esse beneficium? Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus. Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit. [19] Hinc ad regionem, quae Daedala vocatur, perventum est. Deseruerant incolae sedes et in avios silvestresque montes confugerant. Ergo Acadira transit aeque vasta et destituta incolentium fuga. [20] Itaque rationem belli necessitas mutavit. Divisis enim copiis pluribus simul locis arma ostendit, oppressique, ubi non expectaverant hostem, [21] omni clade perdomiti sunt. Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque, quas distribuerat, copias iunxit. [22] Superato deinde Choaspe amne Coenon in obsidione urbis [p. 290] opulentae — Beiram incolae vocant — reliquit, ipse ad Mazagas venit. Nuper
Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis. [23] XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam. Nam qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem inpedit. [24] Ad occidentem ac meridiem veluti de industria rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent, [25] quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est. XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet, [26] simulque terra hutnore diluta. Ne tamen universa consideret, inpositae erant trabes validae, quibus iniecta tabulata muros et tegebant et pervios fecerant. [27] Haec munimenta contemplantem Alexandrum consiliique incertum, quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere nec tormenta aliter muris admovere, [28] quidam e muro sagitta percussit: et forte in suram incidit telum. Cuius spiculo evolso admoveri equum iussit, quo vectus ne obligato quidem vulnere haud segnius destinata exequebatur. [29] Ceterum cum crus saucium penderet, et cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis aegri vitia sentire. [30] Non tamen ante se recepit in castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet, [p. 291] edixit. Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta demoliebantur ingentemque vim materiae faciendo aggeri detrahebant, alii magnarum arborum stipites cum ramis ac moles saxorum in cavernas deiciebant. [31] Iamque agger aequaverat summae fastigium terrae: itaque turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice processit laudatisque militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens vis telorum in propugnatores effusa est. [32] Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres, tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum numine agi credebant: pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus. [33] Itaque desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri. [34] Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris vina libantium. [35] Ipsa genibus regis parvo filio admoto non veniam modo, sed etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe appellata regina est. Et credidere quidam plus formae quam miserationi datum: [36] puero quoque certe postea ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen.
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 65