Book Read Free

Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Page 68

by Quintus Curtius Rufus


  Perventum erat in regionem, in qua Hydaspes amnis Acesini committitur: [2] hinc decurrit in fines Siborum. Hi de exercitu Herculis maiores suos esse memorant: aegros relictos esse cepisse sedem, quam ipsi obtinebant. [3] Pelles ferarum pro veste, clavae tela erant, multaque etiam, cum Graeci mores exolevissent, stirpis ostendebant vestigia. [4] Hinc escensione facta CC et L stadia excessit depopulatusque regionem oppidum, caput eius, corona cepit. [5] XL milia peditum alia gens in ripa fluminum opposuerat: quae amne superato in fugam conpulit inclusosque moenibus expugnat. [6] Puberes interfecti sunt, ceteri venierunt. Alteram deinde urbem expugnare adortus magnaque vi defendentium pulsus multos Macedonum amisit. Sed cum in obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque аc liberos coniugesque, incendio cremant. [7] Quod cum ipsi augerent, hostes extinguerent, nova forma pugnae erat: delebant incolae urbem, hostes defendebant. Adeo etiam naturae iura bellum in contrarium mutat. [8] Arx erat oppidi intacta, in qua praesidium dereliquit. Ipse e*t navigiis circumvectus arcem. Quippe III flumina tota India praeter Gangen maxima munimento arcis adplicant undas: a septentrione Indus adluit, a meridie Acesines Hydaspi confunditur. [9] Cete- [p. 322] rum amnium coetus maritimis similes fluctus movet, multoque ac turbido limo, quod aquarum concursu subinde turbatur, iter, qua meatur navigiis, in tenuem alveum cogitur. [10] Itaque cum crebri fluctus se inveherent et navium hinc proras, hinc latera pulsarent, subducere nautae vela coeperunt. Sed ministeria eorum hinc aestu, hinc praerapida celeritate fluminum occupantur. [11] In oculis omnium duo maiora navigia submersa sunt: leviora, cum et ipsa nequirent regi, in ripam tamen innoxia expulsa sunt. Ipse rex in rapidissimos vertices incidit, quibus intorta navis obliqua et gubernaculi inpatiens agebatur. [12] Iam vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen, amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant, adparebatque anceps periculum tam nataturi quam navigare perseverantis: [13] ergo ingenti certamine concitant remos, quantaque vis humana esse poterat, admota est, ut fluctus, [14] qui se invehebant, everberarentur. Findi crederes undas et retro gurgites cedere. Quibus tandem navis erepta non tamen ripae adplicatur, sed in proximum vadum inliditur. Cum amne bellum fuisse crederes. Ergo aris pro numero fluminum positis sacrificioque facto XXX stadia processit. [15] Inde ventum est in regionem Sudracarum Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos tunc periculi societas iunxerat. Nonaginta milia iuniorum peditum in armis erant, praeter hos equitum X milia [p. 323] nongentaeque quadrigae. [16] At Macedones, qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognoverunt, inproviso metu territi rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt: [17] Gangen amnem et, quae ultra essent, coactum transmittere non tamen finisse, sed mutasse bellum. Indomitis gentibus se obiectos, ut sanguine suo aperirent ei Oceanum. [18] Trahi extra sidera et solem cogique adire, quae mortalium oculis natura subduxerit. Novis identidem armis novos hostes existere. Quos ut omnes fundant fugentque, quod praemium ipsos manere? caliginem ac tenebras et perpetuam noctem profundo incubantem mari, repletum inmanium beluarum gregibus fretum, inmobiles undas, in quibus emoriens natura defecerit. [19] Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione advocata docet inbelles esse, quos metuant. Nihil deinde praeter has gentes obstare, quominus terrarum spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant. [20] Concessisse illis metuentibus Gangen et multitudinem nationum, quae ultra amnem essent: declinasse iter eo, ubi par gloria, minus periculum esset. [21] Iam prospicere se Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris: ne inviderent sibi laudem, quam peteret. Herculis et Liberi Patris terminos transituros illos, regi suo parvo inpendio inmortalitatem famae daturos. Paterentur se ex India redire, non fugere. [22] Omnis multitudo et maxime militaris mobilis impetu effertur: ita seditionis non [p. 324] [23] remedia quam principia maiora sunt. Non alias tam alacer clamor ab exercitu est redditus: iubent eum ducere dis secundis aequareque gloria, quos aemularetur. Laetus his adclamationibus ad hostes protinus castra movit. [24] Validissimae Indorum gentes erant et bellum inpigre parabant ducemque ex natione Sudracarum spectatae virtutis elegerant: qui sub radicibus montis castra posuit lateque ignes, ut speciem multitudinis augeret, ostendit, clamore quoque ac sui moris ululatu identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere cоnatus. [25] Iam lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus alacres milites arma capere et exire in aciem iubet. Sed — haud traditur, metune an oborta seditione inter ipsos — subito profugerunt barbari certe et avios montes et inpeditos occupaverunt. [26] Quorum agmen rex frustra persecutus inpedimenta cepit. Perventum deinde est ad oppidum Sudracarum, in quod plerique confugerant, haud maiore fiducia moenium quam armorum. [27] Iam admovebat rex, cum vates monere eum coepit, [28] ne committeret aut certe differret obsidionem: vitae eius periculum ostendi. Rex Demophontem — is namque vates erat — intuens: ‘Si quis,’ inquit, ‘te arti tuae intentum et exta spectantem sic interpellet, non dubitem, quin incommodus ac molestus videri tibi possit.’ Et cum ille ita prorsus futurum respondisset: [29] ‘Censesne,’ inquit, ‘tantas res, non pecudum fibras ante oculos habenti ullum esse [p. 325] maius inpedimentum quam vatem superstitione captum?’ Nec diutius, [30] quam respondit, moratus admoveri iubet scalas cunctantibusque ceteris evadit in murum. Augusta muri corona erat: non pinnae sicut alibi fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum saepserat. [31] Itaque rex haerebat magis quam stabat in margine clipeo undique incidentia tela propulsans: [32] nam ipse eminus ex turribus petebatur, nec subire milites poterant, quia superne vi telorum obruebantur. Tandem magnitudinem telorum periculi pudor vicit: quippe cernebant cunctatione sua dedi hostibus regem. [33] Sed festinando morabantur auxilia. Nam dum pro se quisque certat evadere, oneravere scalas: quis non sufficientibus devoluti unicam spem regis fefellerunt. Stabat enim in conspectu tanti exercitus velut in solitudine destitutus.

  Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis, ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi: cum illе rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem. [2] Namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semet ipse inmisit. cum vix sperare posset dimicantem certe et non inultum esse moriturum: quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus Sed forte ita libraverat corpus, [3] ut se pedibus exciperet: itaque stans init pugnam. Et, ne circumiri posset, fortuna providerat. [4] Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos, velut de industria regem protegentes, obiecerat: huius spatioso stipiti corpus, ne circumiri posset, adplicuit clipeo tela, quae ex [p. 326] adverso ingerebantur, excipiens. [5] Nam cum comminus unum procul tot manas peterent, nemo tamen auderet propius accedere, missilia ramis plura quam clipeo incidebant. [6] Pugnabat pro rege primum celebrati nominas fama, [7] deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum. Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore gravata genua succiderant. [8] Itaque contemptim et incaute, qui proximi steterant, incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum animus fuit: [9] procul iacula sagittasque mittebant. Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittam — namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant — ita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret. [10] Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis emicante remisit arma moribundo similis adeoque resolutus, [11] ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextra. Itaque ad spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer gaudio accurrit. Quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subrecto mucrone hausit. [12] Iacebant circa regem tria corpora procul stupentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, [p. 327] clipeo se adlevare conatus est et, [13] postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere. Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua proc
umbit manu provocans hostes, si quis congredi auderet. [14] Tandem Peucestes per aliam oppidi partem deturbatis propugnatoribus muri vestigia persequens regis supervenit. [15] Quo conspecto Alexander iam non vitae spem, sed mortis solacium supervenisse ratus clipeo fatigatum corpus excepit. Subinde Timaeus et paulo post Leonnatus, huic Aristonus supervenit. [16] Indi quoque, cum intra moenia regem esse conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes eum. E quibus Timaeus multis adverso corpore vulneribus acceptis egregiaque edita pugna cecidit: [17] Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem tuebabatur: Leonnatus, dum avide ruentes barbaros submovet, cervice graviter icta semianimis procubuit ante regis pedes. [18] Iam et Peucestes vulneribus fatigatus submiserat clipeum: in Aristono spes ultima haerebat. Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium ultra sustinere non poterat. [19] Inter haec ad Macedonas regem cecidisse fama perlata est. Terruisset alios, quod illos incitavit. Namque periculi omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt. [20] Non senibus, non feminis, non infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo [p. 328] vulneratum regem esse credebant. Tandemque internecione hostium iustae irae parentatum est. [21] Ptolomaeum, qui postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor est Clitarchus et Timagenes, sed ipse scilicet gloriae suae non refragatus afuisse se missum in expeditionem memoriae tradidit. Tanta conponentium vetusta rerum monimenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit. [22] Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixae ita, ne spiculum moveretur, [23] abscidunt. Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam, ut secando vulnus augerent. [24] Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet, verebantur: quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur. [25] Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, manus admovere metuebat, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus. [26] Lacrimantem eum ae metu et sollicitudine propemodum exanguem rex conspexerat: ‘Quid,’ inquit, ‘quodve tempus expectas et non quam primum hoc dolore me saltem moriturum liberas? [27] An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?’ At Critobulus tandem vel finito vel dissimulato metu hortari eum coepit, ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret: etiam levem corpo- [p. 329] ris motum noxium fore. [28] Rex cum adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et caligine oculis offusa velut moribundus extendi. [29] Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque plorátus amicorum oritur regem expirasse credentium. Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit et circumstantes coepit agnoscere. [30] Toto eo die ac nocte, quae secuta est, armatus exercitus regiam obsedit confessus omnes unius spiritu vivere. Nec prius recesserunt, quam conpertum est somno paulisper adquiescere. Hinc certiorem spem salutis eius in castra rettulerunt.

  Rex VII diebus curato vulnere necdum obducta cicatrice, cum audisset convaluisse apud barbaros famam mortis suae, duobus navigiis iunctis statui in medium undique conspicuum tabernaculum iussit, ex quo se ostenderet perisse credentibus, conspectusque ab incolis spem hostium falso nuntio conceptam inhibuit. [2] Secundo deinde amne defluxit aliquantum intervalli a cetera classe praecipiens, ne quies perinvalido adhuc necessaria pulsu remorum inpediretur. [3] Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem. Placuit is locus et ad suam et ad militum requiem. [4] Mos erat principibus amicorum et custodibus corporis excubare ante praetorium, [p. 330] quotiens adversa regi valitudo incidisset: hoc tum quoque more servato universi cubiculum eius intrant. [5] Ille sollicitas, ne quid novi adferrent, quia simul venerant, percontatur, num hostium recens nuntiaretur adventus. [6] At Craterus, cui mandatum erat, ut amicorum preces perferret ad eum: ‘Credisne,’ inquit, ‘adventu magis hostium, ut iam in vallo consisterent, sollicitos esse quam cura salutis tuae, [7] ut nunc est, tibi vilis? Quantalibet vis omnium gentium conspiret in nos, inpleat armis virisque totum orbem, classibus maria consternat, invisitatas beluas inducat: [8] tu nos praestabis invictos. Sed quis deorum hoc Macedoniae columen ac sidus diuturnum fore polliceri potest, cum tam avide manifestis periculis offeras corpus oblitus tot civium animas trahere te in casum? Quis enim tibi superstes aut optat esse aut potest? [9] Eo pervenimus auspicium atque imperium secuti tuum, unde nisi te reduce nulli ad penates suos iter est. [10] Quodsi adhuc de Persidis regno cum Dareo dimicares, etsi nemo vellet, tamen ne admirari quidem posset tam promptae esse te ad omne discrimen audaciae: nam ubi paria sunt periculum ac praemium, et secundis rebus amplior fructus est et adversis solacium maius. [11] Tuo vero capite ignobilem vicum emi, quis ferat non tuorum modo militum, [12] sed ullius gentis barbarae civis, qui tuam magnitudinem novit? Horret animus cogitationem rei, quam paulo ante vidimus. Eloqui timeo invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset. [13] [p. 331] Totidem proditores, totidem desertores sumus, quot te non potuimus persequi. Universos licet milites ignominia notes, nemo recusabit luere id, quod ne admitteret, praestare non potuit. Patere nos, quaeso, alio modo esse viles tibi. [14] Quocumque iusseris, ibimus. Obscura pericula et ignobiles pugnas nobis deposcimus: temet ipsum ad ea serva, quae magnitudinem tuam capiunt. Cito gloria obsolescit in sordidis hostibus, nec quicquam indignius est quam consumi eam, ubi non possit ostendi.’ [15] Eadem fere Ptolomaeus et similia his ceteri. Iamque confusis vocibus flentes eum orabant, ut tandem ex satietate laudi modum faceret ac saluti suae id est publicae parceret. [16] Grata erat regi pietas amicorum: itaque singulos familiarius amplexus considere iubet altiusque sermone repetito: [17] ‘Vobis quidem,’ inquit, ‘o fidissimi piissimique civium atque amicorum, grates ago habeoque non solum eo nomine, quod hodie salutem meam vestrae praeponitis, sed quod a primordiis belli nullum erga me benivolentiae pignus atque indicium omisistis, adeo ut confitendum sit numquam mihi vi tam meam fuisse tam caram, quam esse coepit, ut vobis diu frui possim. [18] Ceterum non eadem est cogitatio eorum, qui pro me mori optant, et mea, qui pridem hanc benivolentiam vestram virtute meruisse me iudico. Vos enim diuturnum fructum ex me, forsitan etiam perpetuum percipere [p. 332] cupiatis: [19] ego me metior non aetatis spatio, sed gloriae. Licuit paternis opibus contento intra Macedoniae terminos per otium corporis expectare obscuram et ignobilem senectutem. Quamquam ne pigri quidem sibi fata disponunt, sed unicum bonum diuturnam vitam existimantes saepe acerba mors occupat. Verum ego, qui non annos meos, sed victorias numero, si munera fortunae bene conputo, diu vixi. [20] Orsus a Macedonia imperium Graeciae teneo, Thraciam et Illyrios subegi, Triballis Maedisque imperito, Asiam, qua Hellesponto, qua Rubro mari subluitur, possideo. Iamque haud procul absum fine mundi, quem egressus aliam naturam, [21] alium orbem aperire mihi statui. Ex Asia in Europae terminos momento unius horae transivi. Victor utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum atque octavum annum vitae videorne vobis in excolenda gloria, cui me uni devovi, posse cessare? Ego vero non deero et, ubicumque pugnabo, in theatro terrarum orbis esse me credam. [22] Dabo nobilitatem ignobilibus locis, aperiam cunctis gentibus terras, quas natura longe submoverat. In his operibus extingui mihi, si fors ita feret, pulchrum est: ea stirpe sum genitus, ut multam prius quam longam vitam debeam optare. [23] Obsecro vos, cogitate nos pervenisse in terras, quibus feminae ob virtutem celeberrimum nomen est. Quas urbes Samiramis condidit! quas gentis redegit in potestatem! quanta opera molita est! Nondum feminam aequavimus gloria, et iam nos laudis satietas cepit? [24] Di faveant, maiora adhuc restant. Sed ita nostra [p. 333] erunt, quae nondum adiimus, si nihil parvum duxerimus, in quo magnae gloriae locus est. Vos modo me ab intestina fraude et domesticorum insidiis praestate securum: belli Martisque discrimen inpavidus subibo. [25] Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium manus saepe evitavit, suorum effugere non valuit. Aliorum quoque regum exitus s
i reputaveritis, plures a suis quam ab hoste interemptos numerabitis. [26] Ceterum, quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae occasio oblata est, mihi maximus laborum atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater inmortalitati consecretur, quandoque excesserit vita. Hoc, si licuerit, ipse praestabo: hoc, si me praeceperit fatum, vos mandasse me mementote.’ Ac tum quidem amicos dimisit. Ceterum per conplures dies ibi stativa habuit.

 

‹ Prev