Book Read Free

Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Page 72

by Quintus Curtius Rufus


  Ceterum Babylone — inde enim devertit oratio — corporis eius custodes in regiam principes amicorum ducesque cupiarum advocavere. Secuta est militum turba cupientium scire, in quem Alexandri fortuna esset trans itura. [2] Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet. [3] Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit. [4] Tunc Perdicca regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit. Quorum aspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere luctum, et Perdicca: [5] ‘Ego quidem,’ inquit, ‘anulum, quo ille regni atque imperii res obsignare erat solitus, [6] traditum ab ipso mihi reddo vobis. Ceterum quam- [p. 375] quam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum, quas egit, intuentibus credere licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi. [7] Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati. [8] Tractandum est, commilitones, cogitandumque, ut victoriam partam inter hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hoc nominare in vestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine duce turbam corpus esse sine spiritu. [9] Sextus mensis est, ex quo Roxane praegnans est: optamus, ut marem enitatur, cuius regnum dis adprobantibus sit futurum, quandoque adoleverit. Interim a quibus regi velitis, destinate.’ Haec Perdicca. [10] Tum Nearchus Alexandri modo sanguinem ac stirpem regiae maiestati convenire, neminem ait posse infitiari, [11] ceterum expectari nondum ortum regem et, qui iam sit, praeteriri, nec animis Macedonum convenire nec tempori eorum. Esse e Barsine filium regis: [12] huic diadema dandum. Nulli placebat oratio: itaque suo more hastis scuta quatientes obstrepere persevera bant. Iamque prope ad seditionem pervenerant Nearcho pervicacius tuente sententiam, cum Ptolomaeus: [13] ‘Digna [p. 376] prorsus est suboles,’ inquit, ‘quae Macedonum imperet genti, Roxanes vel Barsines filius, cuius nomen quoque Europam discere pigebit maiore ex parte captivi! [14] Est, cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus, quod iusti illi reges, Dareus et Xerxes, tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt? [15] Mea sententia haec est, ut sede Alexandri in regia posita, qui consiliis eius adhibebantur, coeant, quotiens in commune consulto opus fuerit, eoque, quod maior pars eorum decreverit, [16] stetur, duces praefectique cоpiarum his pareant.’ Ptolomaeo quidam, pauciores Perdiccae adsentiebantur. Tum Aristonus orsus est dicere, Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum, voluisse optimum deligi: iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anulum tradidisset. [17] Neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem oculos ex turba amicorum delegisse, cui traderet. Placere igitur, summam imperii ad Perdiccam deferri. [18] Nec dubitare, quin vera censeret. Itaque universi procedere in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant. Haerebat inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius, quod spectabat, adpeteret, pervicacius oblaturos esse credebat. [19] Itaque cunctatus diuque, quid ageret, incertus ad ultimum tamen recessit et post eos, qui sedi erant proximi, constitit. [20] At Meleager, unus e du- [p. 377] cibus, confirmato animo, quem Perdiccae cunctatio erexerat: ‘Nec di sierint,’ inquit, ‘ut Alexandri fortuna tantique regni fastigium in istos humeros ruat: homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus, quam hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil perpeti necesse est. [21] Nec vero interest, Roxanes filium, quandoque genitus erit, an Perdiccan regem habeatis, cum iste sub tutelae specie regnum occupaturus sit. Itaque nemo ei rex placet, nisi qui nondum natus est, et in tanta omnium festinatione non iusta modo, sed etiam necessaria exactos menses solus expectat et iam divinat marem esse conceptum. Quem vos dubitetis paratum esse vel subdere? [22] Si, me dius fidius, Alexander hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex iis, quae imperasset, non faciendum esse censerem. [23] Quin igitur ad diripiendos thesauros discurritis? harum enim opum regiarum utique populus est heres.’ Haec elocutus per medios anmatos erupit, [24] et, qui abeunti viam dederant, ipsum ad pronuntiatam praedam sequebantur.

  Iamque armatorum circa Meleagrum frequens globus erat in seditionem ac discordiam versa contione, cum quidam plerisque Macedonum ignotus ex intima plebe: ‘Quid opus est,’ inquit, ‘armis civilique bello habentibus regem, [2] quem quaeritis? Arrhidaeus, Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater, sacrorum caerimoniarumque consors modo, nunc solus heres, praeteritur a vobis. Quo suo merito? quidve fecit, cur [p. 378] etiam gentium communi iure fraudetur? Si Alexandre) similem quaeritis, numquam reperietis: [3] si proximum, hic solus est.’ His auditis contio primo silentium velut iussa habuit, conclamant deinde pariter Arrhidaeum vocandum esse mortemque meritos, [4] qui contionem sine eo habuissent. Tum Pithon plenus lacrimarum orditur dicere, nunc vel maxime miserabilem esse Alexandrum, qui tam bonorum civium militumque fructu et praesentia fraudatus esset. Nomen enim memoriamque regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos. [5] Haud ambigue tum in eum, cui regnum destinabatur, ingessit probra: at, quae obiecerat, magis ipsi odium quam Arrhidaeo contemptum attulerunt. [6] Quippe dum miserentur, etiam favere coeperunt. Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant vocarique Arrhidaeum iubent. [7] Quem Meleager infestus invisusque Perdiccae strenue perducit in regiam: et milites Philippum consalutatum regem appellant. [8] Ceterum haec vulgi erat vox, principum alia sententia. E quibus Pithon consilium Perdiccae exequi coepit tutoresque destinat filio ex Boxane futuro [p. 379] Perdiccam et Leonnatum, stirpe regia genitos. [9] Adiecit, ut in Europa Craterus et Antipater res administrarent. Tum iusiurandum a singulis exactum futuros in potestate regis geniti Alexandro. [10] Meleager — haud iniuria metu supplicii territus cum suis secesserat — rursus Philippum trahens secum inrupit regiam clamitans suffragari spei de novo rege paulo ante conceptae robur aetatis: experirentur modo stirpem Philippi, et filium ac fratrem regum duorum: sibimet ipsis potissimum crederent. [11] Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat. [12] Pauci Perdiccae modo electo, plures Philippo, quem spreverant, imperium dabant. Nec velle nec nolle quicquam diu poterant, paenitebatque modo consilii, modo paenitentiae ipsius. Ad ultimum tamen in stirpem regiam inclinavere studiis. [13] Cesserat ex contione Arrhidaeus principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat magis quam elanguerat militaris favor: itaque revocatus vestem fratris, eam ipsam, quae in sella posita fuerat, induitur. [14] Et Meleager thorace sumpto capit arma, novi regis satelles. Sequitur phalanx hastis clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui [p. 380] [15] adfectaverant nihil ad ipsos pertinens regnum. In eadem domo familiaque imperii vires remansuras esse gaudebant: hereditarium imperium stirpem regiam vindicaturam: adsuetos esse nomen ipsum colere venerarique, nec quemquam id capere nisi geni tum, ut regnaret. [16] Igitur Perdicca territus conclave, in quo Alexandri corpus iacebat, obserari iubet: DC cum ipso erant spectatae virtutis, Ptolomaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque regia cohors. [17] Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum claustra perfracta sunt. Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba, quorum princeps Meleager ibat: [18] itaque Perdicca hos, qui Alexandri corpus tueri vellent, sevocat. Sed, qui inruperant, eminus tela in ipsum iaciebant. Multisque vulneratis tandem seniores demptis galeis, quo facilius nosci possent, precari eos, qui cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello regique et pluribus cederent. [19] Primus Perdicca arma deposuit, ceterique idem fecere. Meleagro deinde suadente, ne a corpore Alexandri discederent, [20] insidiis locum quaeri rati diversa regiae parte ad Euphraten fugam intendunt. Equitatus, qui ex nobilissimis iuvenum constabat, Perdiccam et Leonnatum frequens sequebatur, placebatque excedere urbe et tendere in campis. [21] Sed Perdicca ne pеdites quidem secuturos ipsum desperabat: itaque, ne [p. 381] abducendo equites abrup
isse a cetero exercitu videretur, in urbe subsistit.

  At Meleager regem monere non destitit, ius imperii Perdiccae morte sanciendum esse: ni occupetur inpotens animus, res novaturum. Meminisse eum, quid de rege meruisset, neminem autem ei satis fidum esse, quem metuat. [2] Rex patiebatur magis quam adsentiebatur: itaque Meleager silentium pro imperio habuit misitque regis nomine, qui Perdiccam accerserent. Isdem mandatum, [3] ut occiderent, si venire dubitaret. Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi vultusque constantia terruit, ut vix mentis compotes fugerint. [4] Perdicca pueros equos iussit conscendere et cum paucis amicorum ad Leonnatum pervenit, iam firmiore praesidio vim propulsaturus, si quis inferret. [5] Postera die indigna res Macedonibus videbatur, Perdiccam ad mortis periculum adductum, et Meleagri temeritatem armis ultum ire decreverant. [6] * * * * Atque ille seditione provisa, cum regem adisset, interrogare eum coepit, an Perdiccam conprehendi ipse iussisset. Ille Meleagri instinctu se iussisse respondit: ceterum non debere tumultuari eos: Perdiccam enim vivere. [7] Igitur contione dimissa Meleager equitum se maxime defectione perterritus inopsque consilii — quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico [p. 382] paulo ante intenderat — triduum fere consumpsit incerta consilia volvendo. [8] Et pristina quidem regiae species manebat: nam et legati gentium regem adibant, et copiarum duces aderant, et vestibulum satellites armatique conpleverant. [9] Sed ingens sua sponte maestitia ultimae desperationis index erat, suspectique invicem non adire propius, non conloqui audebant secretas cogitationes intra se quoque solvente, et ex conparatione regis novi desiderium excitabatur amissi. [10] Ubi ille esset, cuius imperium, cuius auspicium secuti erant, requirebant: destitutos se inter infestas indomitasque gentes expetituras tot suarum cladium poenas, quandoque oblata esset occasio. [11] His cogitationibus animos exedebant, cum adnuntiatur equites, qui sub Perdicca essent, [12] occupatis circa Babylona campis frumentum, quod in urbem vehebatur, retinuisse. Itaque inopia primum, deinde fames esse coepit, et, qui in urbe erant, aut reconciliandam cum Perdicca gratiam aut armis certandum esse censebant. [13] Forte ita acciderat, ut, qui in agris erant, populationem villarum vicorumque veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, urbe excederent, utrique generi tutior aliena sedes quam sua videretur. [14] Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat autem legatos ad equites mitti et de finienda discordia armisque ponendis. [15] Igitur a rege legatur Pasias Thessalus et Damyllus Megalopolitanus et Perilaue: qui cum [p. 383] mandata regis edidissent, non aliter posituros arma equites, quam si rex discordiae auctores dedidisset, tulere responsum. [16] His renuntiatis sua sponte arma milites capiunt. Quorum tumultu e regia Philippus excitus: ‘Nihil,’ inquit, ‘seditione est opus: nam inter se certantium praemia, qui quieverint, occupabunt. [17] Simul mementote rem esse cum civibus: quibus spem gratiae cito abrumpere ad bellum civile properantium est. [18] Altera legatione, an mitigari possint, experiamur. Et credo nondum regis corpore sepulto ad praestanda ei iusta omnis esse coituros. [19] Quod ad me attinet, reddere hoc imperium malo quam exercere civium sanguine: et si nulla alia concordiae spes est, oro quaesoque, [20] eligite potiorem.’ Obortis deinde lacrimis diadema detrahit capiti dexteram, qua id tenebat, protendens, [21] ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet. Ingentem spem indolis ante eum diem fratris claritate suppressae tam moderata excitavit oratio. Itaque cuncti instare coeperunt, ut, quae agitasset, exequi vellet. [22] Eosdem rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium ducem acciperent. Haud aegre id inpetratum est: nam et abducere Meleagrum Perdicca a rege cupiebat et unum duobus inparem futurum esse censebat. [23] Igitur Meleagro cum phalange obviam egresso Perdicca equitum turmas antecedens occurrit. Utrumque agmen mutua salutatione facta coit in perpetuum, ut arbitrabantur, concordia et pace firmata. [p. 384]

  Sed iam fatis admovebantur Macedonum genti bella civilia: nam et insociabile est regnum et a pluribus expetebatur. [2] Primum ergo conlisere vires, deinde disperserunt: et cum pluribus corpus, quam capiebat, onerassent, cetera membra deficere coeperunt, quodque imperium sub uno stare potuisset, dum a pluribus sustinetur, ruit. [3] Proinde iure meritoque populus Romanus. salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam paene supremam habuimus, novum sidus inluxit. [4] Huius, hercule, non solis ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia membra trepidarent. [5] Quot ille tum extinxit faces! quot condidit gladios! quautam tempestatem subita serenitate discussit! Non ergo revirescit solum, sed etiam floret imperium. [6] Absit modo invidia, excipiet huius saeculi tempora eiusdem domus utinam perpetua, certe diuturna posteritas. [7] Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio publicae felicitatis averterat, redeam, Perdicca unicam spem salutis suae in Meleagri morte reponebat: vanum eundem et infidum celeriterque res novaturum et sibi maxime infestum occupandum esse. [8] Sed alta dissimulatione consilium premebat, ut opprimeret incautum. Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat, [9] subornavit, ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam Meleagrum aequatum esse Perdiccae. Quorum sermone Meleager ad se relato furens ira Perdiccae, quae [p. 385] conperisset, exponit. Ill velut nova re exterritus admirari, queri dolentisque speciem ostentare ei coepit: ad ultimum convenit, ut conprehenderentur tam seditiosae vocis auctores. [10] Agit Meleager gratias amplexusque Perdiccam fidem eius in se аc benivolentiam conlaudat. [11] Tum communi consilio rationem opprimendi noxios ineunt. Placet exercitum patrio more lustrari: [12] et probabilis causa videbatur praeterita discordia. Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx. [13] Itaque eo die, quem huic sacro destinaverant, rex cum equitibus elephantisque constiterat contra pedites, quis Meleager praeerat. [14] Iam equestre agmen movebatur, et pedites subita formidine ob recentem discordiam haud sane pacati quicquam expectantes parumper addubitavere, an in urbem subducerent copias — [15] quippe pro equitibus planities erat — , ceterum veriti, ne temere commilitonum fidem damnarent, substitere praeparatis ad dimicandum animis, si quis vim inferret. Iam agmina coibant, parvumque intervallum erat, quod aciem utramque divideret: [16] itaque rex cum una ala obequitare peditibus coepit discordiae auctores, quos tueri ipse debebat, instinctu Perdiccae ad supplicia deposcens, minabaturque omnes turmas cum elephantis [p. 386] inducturum se in recusantes. [17] Stupebant inproviso malo pedites, nee plus in ipso Meleagro erat aut consilii aut animi. Tutissimum ex praesentibus videbatur expectare potius quam movere fortunam. [18] Tum Perdicca, ut torpentes et obnoxios vidit, XXX fere, qui Meleagrum erumpentem ex contione, quae prima habita est post mortem Alexandri, secuti erant, a ceteris discretos elephantis in conspectu totius exercitus obicit. Omnesque beluarum pedibus obtriti sunt nеc prohibente Philippo nec auctore: [19] adparebatque id modo pro suo vindicaturum, quod adprobasset eventus. Hoc bellorum civilium Macedonibus et omen et principium fuit. [20] Meleager sero intellecta fraude Perdiccae tum quidem, quia ipsius corpori vis non adferebatur, in agmine quietus stetit, [21] sed mox damnata spe salutis, cum eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam abutentis videret inimicos, confugit in templum ac ne loci quidem religione defensus occiditur.

  Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret, satrapeam Ptolomaeus Aegypti et Africae gentium, quae in dicione erant: [2] Leomedonti Syria cum Phoenice data est, Philotae Cilicia destinata, Lyciam cum Pamphylia et Maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus, in Cariam [p. 387] Cassander, Menander in Lydiam missi: Phrygiam Minorem Hellesponto adiunctam Leonnati provinciam esse iusserunt. [3] Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia cessit: praeceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta defenderet, bellum cum ^Inarathe gereret: [4] solus hic detrectabat imperium. Pithon Mediam, Lysimachus Thraciam adpositasque Thraciae Ponticas gentes obtinere iussi. Qui Indiae quique Bactris et Sogdianis ceterisque aut
Oceani aut Rubri maris accolis praeerant, quibus quisque finibus habuisset, imperium obtinerent, decretum est: Perdicca ut cum rege esset copiisque praeesset, quae regem sequebantur. [5] Credidere quidam testamento Alexandri distributas esse provincias, sed famam eius rei, quamquam ab auctoribus tradita est, vanam fuisse conperimus. [6] Et quidem suas quisque opes divisis imperii partibus, ut videbantur sibi, fundaverant, si umquam adversus inmodicas cupiditates terminus staret. [7] Quippe paulo ante regis ministri specie imperii alieni procurandi singuli ingentia invaserant regna sublatis certaminum causis, cum et omnes eiusdem gentis essent et a ceteris sui quisque imperii regione discreti. [8] Sed difficile erat eo contentos esse, quod obtulerat occasio: quippe sordent prima quaeque, cum maiora sperantur. Itaque omnibus expeditius videbatur augere regna, quam fuisset accipere. [p. 388] [9] Septimus dies erat, ex quo corpus regis iacebat in solio, curis omnium ad formandum publicum statum a tam sollemni munere aversis. [10] Et non alius quam Mesopotamiae regionis fervidior aestas existit, adeo ut pleraque animalia, quae in nudo solo deprehendit, extinguat: tantus est vapor solis et caeli, quo cuncta velut igne torrentur. [11] Fontes aquarum et rari sunt et incolentium fraude celantur: ipsis usus patet, ignotus est advenis. [12] Traditum magis quam creditum refero: ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre, qui intraverant. [13] Vigor quoque, qui constat ex spiritu, non dum destituerat vultum. Itaque Aegyptii Chaldaeique iussi corpus suo more curare primo non sunt ausi admovere velut spiranti manus: deinde precati, ut ius fasque esset mortalibus attrectare deum, purgavere corpus, repletumque est odoribus aureum solium et capiti adiecta fortunae eius insignia. [14] Veneno necatum esse credidere plerique: filium Antipatri inter ministros, Iollam nomine, patris iussu dedisse. Saepe certe audita erat vox Alexandri Antipatrum regium adfectare fastigium maioremque esse praefecti opibus ac titulo Spartanae victoriae inflatum omnia a se data adserentem sibi. [15] Credebant etiam Craterum cum veterum militum manu ad interficiendum eum missum. [p. 389] Vim autem veneni, [16] quod in Macedonia gignitur, talem esse constat, ut ferrum quoque exurat, ungulam iumenti dumtaxat patientem esse constat suci: [17] Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat. Hoc per Cassandrum adlatum traditumque fratri Iollae et ab eo supremae regis potioni inditum. [18] Haec, utcumque sunt, credita eorum, quos rumor asperserat, mox potentia extinxit: regnum enim Macedoniae Antipater et Graeciam quoque invasit, [19] suboles dein de excepit interfectis omnibus, quicumque Alexandrum etiam longinqua cognatione contigerant. [20] Ceterum corpus eius a Ptolomaeo, cui Aegyptus cesserat, Memphim et inde paucis post annis Alexandream translatum est, omnisque memoriae ac nomini honos habetur. [p. 390]

 

‹ Prev