Collected Fragments of Ennius
Page 17
‘O pietas animi! si modo id somniavit ut si vigilans audiret.
Cp. Donat. in Ter., Eun., III, 5, 12.
7–10
Epicharmus, ap. Com. Cr. Fr. I, 123 Kaibel: καὶ γὰρ τὸ θῆλυ τῶν ἀλεκτορίδων γένος, | αἰ λῇς καταμαθεῖν, ἀτενὲς οὐ τίκτει τέκνα | ζῶντ᾿ ἀλλ᾿ ἐπῴζει καὶ ποιεῖ ψυχὰν ἔχειν.
Varro, L.L., V, 59: Haec duo caelum et terra quod anima et corpus. Humidum et frigidum terra, sive —
‘Ova parire solet genus pennis condecoratum non animam,
ut ait Ennius —
‘et post inde venit divinitus pullis ipsa anima;
sive, ut Zenon Citieus, animalium semen ignis isque anima et mens.
Cp. Diomed., ap. G.L., I, 383, 5 K; Priscian., ap. G.L., II, 401, 3 K.
11–12
Varro, L.L., V, 60: Recte igitur... quod ait... Ennius —
‘terraque corpus
quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum.
Cp. V, 111; IX, 53.
13
Donatus, in Ter., Andr., II, 5, 18: ‘Memini videre’ pro ‘vidisse’ Ennius —
‘Memini me fiere pavum.
Cp. Donat., in Ter., in Adelph., I, 2, 26; Phorm., I, 2, 24; Charis., ap. G.L., I, 98, 4 K; Tertull., de An., 33 pavum se meminit Homerus Ennio somniante. Lucret., I, 112–126.
Schol. ad Pers., Prol., 2–3: Tangit Ennium qui dixit se vidisse per somnium in Parnaso Homerum sibi dicentem quod eius anima in suo esset corpore.
14
Persius, S., VI, 9–11: —
‘Lunai portum, est operae, cognoscite, cives.
Cor iubet hoc Enni posquam destertuit esse | Maeonides, Quintus pavone ex Pythagoreo.
Schol., ad loc.: Hunc versum ad suum carmen de Ennii carminibus transtulit. Merito ergo ait ‘cor iubet hoc Enni postquam destertuit.’ Sic Ennius ait in Annalium suorum principio, ubi dicit se vidisse in somnis Homerum dicentem fuisse quondam pavonem et ex eo translatam in se animam esse secundum Pythagorae philosophi definitionem.
Cp. Porphyr., ad Hor., Ep. II, 1, 50–3; Lactant., in Stat., Theb., III, 484; Ov., Met., XV, 160 s.; Hor., C., I, 28–9 s.
15
Priscianus, ap. G.L., II, 97–8 K.: ‘Veterrimus quasi a ‘veter.’... Ennius —
Quom veter occubuit Priamus sub Marte Pelasgo,
16–17
Servius (auctus) ad Georg., III, 35: Assaracus avus Anchisae. Ennius —
Assaraco natus Capys optimus isque pium ex se Anchisen generat.
Il., XX, 239: Ἀσσάρακος δὲ Κάπυν, ὅδ᾿ ἄρ᾿ Ἀγχίσην τέκε παῖδα.
18–19
Probus in Verg., Ecl., VI, 31: Ennius Anchisen augurii ac per hoc divini quoddam habuisse praesumit sic —
Doctusque Anchisa, Venus quem pulcherruma dium fari donavit, divinum pectus habere.
Cp. Schol. Ver. ad Aen., II, 687.
20
Servius (auctus) ad Georg., IV, 59: ‘Nare’ pro volare ut apud Ennium in primo —
transnavit cita per teneras caliginis auras.
21
Festus, 428, 11: ‘Sos’ pro ‘eos’... ut Ennius lib. I —
Constitit inde loci propter sos dia dearum.
Cp. Paul., ex F., 429, 11. Cp. Il., XVIII, 388, etc., δῖα θεάων.
22–3
Festus, 234, 23: ‘Orare’ antiquos dixisse pro agere testimonio.... Ennius quoque cum dixit in lib. I Annalium —
‘face vero quod tecum precibus pater orat.’
doctusque Anchisa Fleckeisen atque Anchises doctus S doctus parens Anchisa Mr. doctusque Anchises Prob. doctus Anchisa Schol. Ver. pulcherruma dium Fleckeisen pulchra dearum Prob. pulcherrima diu Schol. Ver.
fari donavit Prob. fata docet Schol. Ver. fari Bernays fari fata docet coni. V
face vero Colonna facere vero cdd. tu face vero August. tum face vero (olim tu vero face) V qui un. vers. constit.
24
Macrobius, VI, I, 11: ‘Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt’ (Aen., I, 530; III, 163). Ennius in I —
Est locus, Hesperiam quam mortales perhibebant,
25
Varro, L.L., VII, 28: ‘Cascum’ vetus esse significat E. quod ait —
quam prisci casci populi tenuere Latini.
Cp. Cic, Tusc. Disp., I, 12, 27.
26
Varro, L.L., V, 42 (de Capitolio): Hunc antea montem Saturnium appellatum prodiderunt et ab eo Latium Saturniam terram ut etiam Ennius appellat —
Saturnia terra
27–8
Nonius, 197, 2: ‘Caelum’ neutro. Masculino... Ennius —
Saturno quem Caelus genuit.
Cp. Charis., ap. G.L., I, 72, 13 K.
29
Nonius, 216, 31: ‘Obsidio’... neutro Ennius —
Quom saevo obsidio magnus Titanus premebat,
30
Priscianus, ap. G.L., II, 337, 26 K: ‘Laurentis’ etiam pro ‘Laurens.’ Ennius in A. —
quos homines quondam Laurentis terra recepit.
31
Atilius Fortunat., ap. G.L., VI, 284, 20 K: Maximus qui est versus syllabas habet XVII... minimus habet XII ut est Ennianus —
Olli respondit rex Albai Longai.
Cp. Donat., ap. G. L., IV, 396, 19 K: Pompeius, ap. G.L., V, 297, 30 K: Serg., Explanat. in Donat., ap. G.L., IV, 548, 2 K.
Servius, ad Aen., VI, 777:... Secundum Ennium, referetur (Romulus) inter deos cum Aenea.
Servius, ad Aen., VI, 777: Dicit... Iliam fuisse filiam Aeneae.
32–48
Cicero, de Div., I, 20, 40: Narrat... apud Ennium Vestalis illa —
Excita quom tremulis anus attulit artubus lumen, talia tum memorat lacrumans exterrita somno: ‘Euridica prognata, pater quam noster amavit, 35vires vitaque corpus meum nunc deserit omne. Nam me visus homo pulcher per amoena salicta et ripas raptare locosque novos; ita sola postilla, germana soror, errare videbar, tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
corde capessere; semita nulla pedem stabilibat. Exin conpellare pater me voce videtur his verbis: “O gnata, tibi sunt ante ferendae aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet.” Haec ecfatus pater, germana, repente recessit, 45nec sese dedit in conspectum corde cupitus, quamquam multa manus ad caeli caerula templa tendebam lacrumans et blanda voce vocabam. Vix aegro tum corde meo me somnus reliquit.
Ovidius, Tr. II, 259–260:
Sumpserit annales (nihil est hirsutius illis) facta sit unde parens Ilia nempe leget.
Servius (anctus) ad Aen., I, 273 Naevius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt.
Cp. Serv., ad Aen., VI, 777.
49–50
Nonius, 378, 15: ‘Parumper,’ cito ac velociter.... Ennius Annali lib. I —
‘Te nunc sancta precor Venus, te genetrix patris nostri ut me de caelo visas cognata parumper,’
51
Macrobius VI, 1, 12: ‘Tuque o Thybri, tuo genitor cum flumine sancto’ (Aen., VIII, 72). Ennius in I —
‘Teque pater Tiberine tuo cum flumine sancto,
52
Charisius, ap. G.L., I, 90, 26 K.: ‘Neptis’ grammatici nolunt dici... et advocant Ennium quod dixerit ita —
‘Ilia dia nepos, quas aerumnas tetulisti
Cp. Non., 215, 8: Fest., 402, 15; Serg., Explanat. in Donat., ap. G.L., IV, 563, 14 K.
53–4
Servius (auctus) ad Aen., IX, 653: ‘Cetera’ id est in ceterum; est autem Ennianum —
‘cetera quos peperisti ne cures.
55
Nonius, 306, 26: ‘Facessere’ est facere.... —
Haec ecfatus, ibique latrones dicta facessunt.
Porphyrio, ad Hor., C, I, 2, 17: Ilia auctore Ennio in amnem Tiberim iussu Amulii regis Albanorum praecipitata; antea enim Anieni matrimonio iuncta est.
56
Servius (auctus) ad Aen., III, 333: ‘Reddita’ more veteri pro ‘data’ accipiendum est... Ennius Annalibus —
At Ilia re
ddita nuptum,
57
Tertullianus, adv. Val., 7: Ennius poeta —
cenacula maxima caeli
simpliciter pronuntiavit de elati situs nomine vel quia Iovem illic epulantem legerat apud Homerum.
Cp. Schol. Ver. ad Aen., X, 1.
58
Servius, ad Acn., X, 5: —
bipatentibus
Est autem sermo Ennianus, tractus ab ostiis quae ex utraque parte aperiuntur.
59
Macrobius, S., VI, 1, 9: ‘Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.’ (Aen., IV, 482, VI, 797.) Ennius in I —
qui caelum versat stellis fulgentibus aptum.
60–1
Martianus Capella, I, 42: Ipsius collegae Iovis... bis seni cum eodem Tonante numerantur quos... distichum complectitur Ennianum —
Iuno Vesta Minerva Ceres Diana Venus Mars Mercurius Iovis Neptunus Vulcanus Apollo
Cp. Apulei., de deo Socr., 2, 6, 23.
62
Servius ad Aen., IV, 576: Aut distinguendum ‘sancte’ aut ‘sancte deorum’ secundum Ennium dixit —
Respondit Iuno Saturnia sancta dearum.
Cp. Donat., ap. G.L., IV, 394, 1 K: Serg., explanat. in Donat., ap. G.L., IV, 563, 20 K: Pompei., ap. G.L., V, 291, 17 K: Mar. Plot. Sac, ap. G.L., VI, 450, 20 K (pulchra dearum).
63–4
Varro, L.L., VII, 5: Dicam in hoc libro de verbis quae a poetis sunt posita... incipiam hinc —
‘Unus erit quem tu tolles in caerula caeli templa.’
Cp. Ovid., Met., XIV, 812 ff.; Fasti, II, 485 ff.
65
Festus, 392, 35: ‘Remanant,’ replent. Ennius lib. I —
... destituunt rivos camposque remanant
Cp. Paul., ex F., 393, 11.
66–9
Fronto, de Orat., 160 N: ‘Factum est’: eodem hoc verbo Enni†. urmiak... —
ait —
factum est...
... et facinus commemorabile. Tiberis est Tusce Tiber quem iubes cludi. Tiber amnis et dominus et fluentium circa regnator undarum. Ennius —
Postquam constituit sese fluvius qui est omnibus princeps............. cui succidit Ilia
Cp. Cic, Orat., 48, 161.
70
Charisius, ap. G.L., I, 128, 31 K: ‘Fici.’ Ennius —
fici dulciferae lactantes ubere toto
71
Servius (auctus) ad Aen., II, 355: Sane apud veteres ‘lupus’ promiscuum erat, ut Ennius —
lupus femina feta repente
Cp. Fest., 402, 4; Quintil., I, 6, 12.
Servius, ad Aen., VIII, 631 Sane totus hic locus Ennianus est.
72–4
Nonius, 378, 15: ‘Parumper’ cito ac velociter... —
Indotuetur ibi lupus femina, conspicit omnis: hinc campum celeri passu permensa parumper coniicit in silvam sese.
75–6
Nonius, 134, 11: ‘Licitari,’ congredi, pugnare. Ennius —
pars ludicre saxa iactant, inter se licitantur
77
Festus, 376, 22: ‘Ratus sum’ significat ‘putavi’: sed alioqui pro ‘firmo,’ certo,’ ponitur’ ratus est,’ et ‘ratum.’ Ennius —
Occiduntur ubi potitur ratus Romulus praedam.
78
Macrobius, S., VI, 1, 13: ‘Accipe daque fidem, sunt nobis fortia bello | pectora’ (Aen., VIII, 150). Ennius in I —
‘Accipe daque fidem foedusque feri bene firmum.
79
Macrobius, VI, 1, 14: ‘Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat’ (Aen., III, 597). Ennius in I —
Quom superum lumen nox intempesta teneret,
80–100
Cicero, de Div., I, 48, 107 ff.: Itaque Romulus augur ut apud Ennium est, cum fratre item augure —
Curantes magna cum cura tum cupientes regni dant operam simul auspicio augurioque;............ [in monte]........... Remus auspicio se devovet atque secundam solus avem servat. At Romulus pulcher in alto 85quaerit Aventino, servat genus altivolantum. Certabant urbem Romam Remoramve vocarent. Omnibus cura viris uter esset induperator: expectant, veluti consul quom mittere signum volt, omnes avidi spectant ad carceris oras 90quam mox emittat pictis e faucibus currus: sic exspectabat populus atque ora tenebat, rebus utri magni victoria sit data regni. Interea sol albus recessit in infera noctis. Exin candida se radiis dedit icta foras lux; 95et simul ex alto longe pulcherruma praepes laeva volavit avis, simul aureus exoritur sol. Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant. Conspicit inde sibi data Romulus esse propritim 100auspicio regni stabilita scamna solumque.
Cp. Gell., VI, 6, 9.
Excerpta ex cod. Cassin. 90 C, ap. C.G.L., V, 578, 3: Romae conditor certus nescitur. Ennius et alii a Romulo.
Cp. Servius (auct.) ad Aen., I, 273.
101
Festus, 348, 4: ‘Quamde’ pro quam... —
‘Iuppiter, ut muro fretus magis quamde manus vi!’
102–3
Macrobius, S., VI, 1, 15: Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas | persolves (Aen., IX, 420). Ennius in I —
‘Nec pol homo quisquam faciet inpune animatus hoc nec tu; nam mi calido dabis sanguine poenas.’
Cp. Serv. auct. ad Aen., IX, 420.
104
Nonius, 516, 11: ‘Torviter’... —
‘Ast hic quem nunc tu tam torviter increpuisti
105
Festus, 426, 2: ‘Sum’ pro ‘eum’ —
‘Astu non vi sum summam servare decet rem.
106
Festus, 460, 12: ‘Stolidus’ stultus... —
nam vi depugnare sues stolidi soliti sunt.
107
Grammat., Bravis Expos. Verg. Georg., ad II, 384: Romulus cum aedificasset templum Iovi Feretrio pelles unctas stravit et sic ludos edidit ut caestibus dimicarent et cursu contenderent, quam rem Ennius in Annalibus testatur.
Servius (auctus) ad Aen., III, 384: Et quidam ‘lentandus’ nove verbum fictum putant, sed in Annalibus legitur —
conque fricati oleo lentati adque arma parati.
Paulus, F., 25, 17: ‘Bellicrepam’ saltationem dicebant quando cum armis saltabant, quod a Romulo institutum est, ne simile pateretur quod fecerat ipse cum a ludis Sabinorum virgines rapuit.
108
Festus, 476, 17: ‘Sas’ Verrius putat significare ‘eas’ teste Ennio qui dicat in lib. I —
[‘virgines;] nam sibi quisque domi Romanus habet sas.’
Paul., 25, 17 bellicrepa vocab. trib. Enn. O. Mueller, Ann. lib. I Ilberg.
109
Priscianus, ap. G.L., II, 591, 5 K:... nominativo... brevem te syllabam pro met... addere solent auctores.... Ennius —
Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti!
Cp. Pompei., ap. G.L., V, 303, 33 K: Priscian. ap. III, 492, 25 K: al.
110
Charisius, ap. G.L., I, 196, 15 K: ‘Concorditer’... —
‘Aeternum seritote diem concorditer ambo.’
111
Gellius, XIII, 23, 19: Ennius... in primo Annali... —
‘Nerienem Mavortis et Herem
si quod minime solet numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit.
112–13
Nonius, III, 39: ‘Fortunatim,’ prospere... —
‘Quod mihi reique fidei regno vobisque, Quirites, se fortunatim feliciter ac bene vortat.
Varro, L.L., V, 55: Ut ait Ennius, Titienses a Tatio, Ramnenses a Romulo, Luceres, ut Iunius, ab Lucumone.
Servius, ad Aen., VI, 777: secundum Ennium, referetur (Romulus) inter deos cum Aenea.
114–15
Servius, ad Aen., VI, 763: ‘Aevum, proprie aeternitas est quae non nisi in deos venit. Ennius —
‘Romulus in caelo cum dis genitalibus aevum degit.
Cp. Cic, Tusc., Disp., I, 12, 28. C.I.L., IV, 3135.
116
Nonius, 120, 1: ‘Hora,’ iuventutis dea... —
‘Teque Quirine pater veneror Horamque Quirini.
trib Ann. lib.
II Colonna
Liber II
117–21
Cicero, de Rep., I, 41, 61: Iusto quidem rege cum est populus orbatus pectora diu tenet desiderium, sicut ait Ennius, post optimi regis obitum —
simul inter sese sic memorant: ‘O Romule Romule die qualem te patriae custodem di genuerunt! O pater o genitor o sanguen dis oriundum!
Non eros nec dominos appellabant eos quibus iuste paruerunt denique ne reges quidem, sed patriae custodes sed patres et deos. Nec sine causa; quid enim addunt? —
‘Tu produxisti nos intra luminis oras.
Cp. Lactant., Div. Inst., I, 15, 30: Priscian., ap. G.L., II, 250, 15 K.
122
Festus, 492, 6: ‘Speres’ antiqui pluraliter dicebant, ut E. lib. II —
‘Et simul effugit speres ita funditus nostras...
123
Festus, 346, 5: ‘Quadrata Roma’ in Palatio ante templum Apollinis dicitur... eius loci Ennius meminit cum ait —
Et qui se sperat Romae regnare Quadratae?
124
Varro, L.L., VII, 42: Apud Ennium —
Olli respondit suavis sonus Egeriai, ‘olli’ valet dictum ‘illi’ ab ‘olla’ et ‘ollo.’
Cp. Serv., ad Aen., XI, 236.
125–6
Varro, L.L., VII, 4: 3 Apud Ennium —
Mensas constituit idemque ancilia;
dicta ab ambecisu quod ea arma ab utraque parte ut Thracum incisa; —
libaque fictores Argeos et tutulatos.
Liba quod libandi causa fiunt: fictores dicti a fingendis libis, Argei ab Argis... tutulati dicti hi qui in sacris in capitibus habere solent ut metam.
127–9
Varro, L.L., VII, 45: Eundem Pompilium ait fecisse flamines qui cum omnes sunt a singulis deis cognominati... sunt in quibus flaminum cognominibus latent origines ut in his qui sunt versibus plerique —
Volturnalem Palatualem Furinalem Floralemque Falacrem et Pomonalem fecit hic idem.
130
Festus, 156, 5: ‘Me’ pro ‘mihi’ dicebant antiqui ut Ennius cum ait lib. II —
‘Si quid me fuerit humanitus ut teneatis.
Propertius, III, 3 (IV, 2), 5–7:
Parvaque tam magnis admoram fontibus ora unde pater sitiens Ennius ante bibit: et cecinit Curios fratres et Horatia pila....
131
Priscianus, ap. G.L., III, 3, 6 K: Sic ergo ἐμοῦ σοῦ οὗ mei tui sui ἐμοῦς σοῦς οὗς mis tis si... Ennius —
‘Ingens cura mis cum concordibus aequiperare;
132
Festus, 194,12: ‘Occasus’ interitus vel solis cum decidit a superis infra terras; quo vocabulo Ennius pro occasione est usus in lib. II —