quod tandem spectaculum fore putamus cum totam terram contueri licebit?
Cp. Cic, de Nat. Deor., III, 10, 24.
m.M (et alt. m. superscript.) maiorum abitratu (= arbitratu) Buttmann maiorem horto (= hortor) auream ahenis L magis mansuram auguro ahenis Ilberg obatus (fortasse maiorem obatus) W maiorem etiam arbitro ahenis Mariotti. qui ‘Scip.’ trib.
547–8
Vergilius, Georg., II, 42–44: —
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto, non mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox.
Schol. Bern. ad 43: ‘Non mihi’ et reliqua. Homericus sensus; sic nam et Ennius —
Non si, lingua loqui saperet quibus, ora decem sint, innumerum, ferro cor sit pectusque revinctum,
Il., II, 487–9:
πληθὺν δ᾿ οὐκ ἂν ἐγὼ μυθήσομαι οὐδ᾿ ὀνομήνω, οὐδ᾿ εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι δέκα δὲ στόματ᾿ εἶεν φωνὴ δ᾿ ἄρρηκτος, χάλκεον δέ μοι ἦτορ ἐνείη.
Cp. Host., ap. Macrob., S., VI, 3, 6; Ov., Met., VIII, 533; Fast., II, 119; Trist., I, 5, 53; Sil., IV, 525 ff.; Vergil., Aen., VI, 625, al.
549
Augustin., Ep., 231, 3: Ego autem quod ait Ennius —
Omnes mortales sese laudarier optant
partim puto approbandum partim cavendum.
Cp. Augustin., de Trin., XIII, 3, 6.
550
Servius, ad Aen., XII, 499 (Saevam nullo discrimine caedem I suscitat irarumque omnes effundit habenas).’Irarum habenas’... hic moderate locutus est, nam Ennius ait —
irarum effunde quadrigas.
551
‘Macrobius,’ ap. G.L., V, 651, 35 K: ‘Eructo’... est a verbo erugit. Ennius —
Contempsit fontes quibus exerugit aquae vis.
Cp. op. cit., 626, 21.
552
Servius, ad Aen., IX, 163 —
vertunt crateras ahenos;
potantes exhauriunt; et est hemistichium Ennianum.
553
Gellius, III, 14, 4: Varro... disserit ac dividit subtilissime, quid dimidium dimidiato intersit, et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait —
Sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum,
Pars quae deest ei vaso non ‘dimidiata’ dicenda est sed ‘dimidia.’
554
Festus, 574, 1: (de veneno) * * * cuius color inficiendo mutatur, ut Ennius cum ait —
... quom illud ‘quo iam semel est imbuta veneno’...
555
Festus, 426, 33: ‘Solum,’ terram. Ennius... —
sed sola terrarum postquam permensa parumper,
Cp. Varr., L.L., V, 22.
556
Charisius, ap. G.L., I, 141, 24 K: ‘Partum’... Ennius —
iamque fere quattuor partum...
557
Isidorus, de Nat. Rer., XII, 3: Partes autem eius (sc. caeli) haec sunt: cohus axis cardines convexa poli hemisphaeria. ‘Cohus ‘quod caelum continet. Unde Ennius —
vix solum complere cohum terroribus caeli.
558
Isidorus, Orig., XVIII, 36, 3: Ideo rotis quadrigas currere dicunt sive quia mundus iste circuli sui celeritate transcurrit sive propter solem quia volubili ambitu rotat, sicut ait Ennius —
Inde patefecit radiis rota candida caelum.
Serv., ad Aen.,VI, 748 (mille) rotam volvere per annos... est autem sermo Ennii.
559
Priscianus, ap. G.L., II, 170, 6K: ‘Iubar’ quoque tam masculinum quam neutrum proferebant. Ennius in Annalibus —
Interea fugit albus iubar Hyperionis cursum.
560
Servius, ad Aen., XII, 115: (116 lucemque elatis naribus efflant) . . . Ennianus versus est ordine commutato. Ille enim ait —
funduntque elatis naribus lucem.
Cp. Mar. Victorin., ap. G.L., VI, 28, 7 K (efflantque), Sil., V, 56.
561
Servius, ad Aen., I, 51 (Loca feta furentibus austris): ‘Austris.’ Figura est celebrata apud Vergilium et est species pro genere. Legerat apud Ennium —
furentibus ventis
562
Osbern, ap. Mai, Class Auct., VIII, 332: ‘Hoc momen, -nis’ pro momento. Unde Ennius —
vestro sine momine, venti.
Cp. Vergil., Aen., I, 133: meo sine numine, venti.
563
Servius, ad Georg., III, 76 (Pecus generosi pullus in arvis | altius ingreditur et mollia crura reponit). ‘Altius ingreditur,’ cum exultatione quadam incedit. ‘Mollia crura reponit’: Ennius de gruibus —
perque fabam repunt et mollia crura reponunt.
564
Charisius, ap. G.L., I, 18, 17 K: ‘Aulai medio’ Vergilius (Aen., III, 354); —
terrai frugiferai
Ennius in Annalibus.
Cp. Martial., XI, 90, 5; Mar. Plot. Sac, ap. G.L., VI, 449, 2K; etc.
565
Gellius, XIII, 21, 13: Ennius autem ‘rectos cupressos’ dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu —
Capitibus nutantes pinos rectosque cupressos
Cp. Non., 195, 23.
Tragedies
Achilles sive Achilles Aristarchi
1–3
Hom., Il., IX, 10–11: φοίτα κηρύκεσσι λιγυφθόγγοισι κελεύων | κλήδην εἰς ἀγορὴν κικλήσκειν ἄνδρα ἕκαστον.
Plautus, Poen., prol. 1–2, 11, 3–4:
Achillem Aristarchi mihi commentari lubet;
inde mi principium capiam ex ea tragoedia —
Agamemno
11. Exsurge, praeco; fac populo audientiam.
Praeco
Sileteque et tacete atque animum advertite;
Audire iubet vos imperator
histricus.
4–5
Il, IX, 31s.?
Nonius, 147, 18: ‘Obvarare,’ pervertere, depravare, dictum a varis. Ennius Achille —
nam consiliis obvarant quibus iam concedit hic ordo.
6
Il., IX, 250–1: ἀλλὰ πολὺ πρὶν | φράζευ ὅπως Δαναοῖσιν ἀλεξήσεις κακὸν ἦμαρ.
Cp. Aesch., Myrmid.,132 N (60 Smyth).
Nonius, 277, 24: ‘Defendere’... depellere... —
Serva cives, defende hostes, cum potes defendere.
7–9
Il., IX, 313: ὅς χ᾿ ἕτερον μὲν κεύθῃ ἐνὶ φρεσίν, ἄλλο δὲ εἴπῃ.
Gellius, XIX, 8, 6: ‘Inimicitiam’ autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro... —
Achilles?
eo ego ingenio natus sum; amicitiam atque inimicitiam in frontem gero promptam.
10–12
Il., IX, 604–5: εἰ δέ κ᾿ ἄτερ δώρων πόλεμον φθισήνορα δύῃς | οὐκέθ᾿ ὁμῶς τιμῆς ἔσεαι, πόλεμόν περ ἀλαλκών.
Isidorus, de Diff. Verb., 218, p. 29 A: ‘Gloria’... virtutum est, fama vero vitiorum... — Phoenix
Summam tu tibi pro mala Vita famam extolles et pro bona paratam gloriam. Male volentes famam tollunt, bene volentes gloriam.
13
Nonius, 472, 26: ‘Proeliant’... —
... ita mortales inter sese pugnant proeliant.
Aesch. Myrmid., 131 (59 Smyth)?: τάδε μὲν λεύσσεις, φαίδιμ᾿ Ἀχιλλεῦ | δοριλυμάντους Δαναῶν μόχθους | οὓς προπεπωκὼς εἴσω κλισίας (θάσσεις).
14–15
Il., IX, 624 s. suaserat Aias hoc modo: διογενὲς Λαερτιάδη πολυμήχαν᾿ Ὀδυσσεῦ, | ἴομεν· οὐ γάρ μοι δοκέει μύθοιο τελευτὴ | τῇδέ γ᾿ ὁδῷ κρανέεσθαι.
Nonius, 166, 20: ‘Regredere,’ revocare.... —
Ulixes
Quo nunc incerta
re atque inorata gradum regredere conare?
16–17
Gellius, IV, 17, 13: Ennius in tragoedia quae Achilles inscribitur ‘subices’ pro aere alto ponit qui caelo subiectus est... —
per ego deum sublimas subices umidas, unde oritur imber sonitu saevo et spiritu,
Cp. Fest., 436, 23; Non., 169, 2.
18
Il., IX, 6–7: ἄμυδις δέ τε κῦμα κελαινὸν | κορθύεται.
Cicero, in Verr., Act. II, Lib. I, 18, 46: Tum subito tempestates coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci cum cuperet Dollabella non posset, sed vix in oppido consisteret —
ita magni fluctus eiciebantur.
Schol. Gronov., p. 403, 7, Or., ad loc.: Enniano hemistichio usus est ex ea tragoedia quae Achilles inscribitur.
19
Il., VII, 224.
Festus, 314, 22: —
prolato aere astitit
Ennius in Achille Aristarchi cum ait significat clipeo ante se protento.
Cp. Paul., ex F., 315, 11 (4).
Aiax
20
Nonius, 393, 7: ‘Statim’ producta prima syllaba a stando perseveranter et aequaliter significat.... Ennius Aiace —
... qui rem cum Achivis gesserunt statim.
21
Varro, L.L., VII, 76:
Aiax
Aliquod lumen — iubarne? — in caelo cerno
‘Iubar’ dicitur stella Lucifer... Huius ortus significat circiter esse extremam noctem.
Cp. Varro, L.L., VI, 6.... Ennianus Aiax ‘lumen e. q. s.; ib., VI, 81.
22
Festus, 484, 10: Salmacis nomine nympha Caeli et Terrae filia fertur causa fontis Halicarnasi aquae appellandae fuisse Salmacidis, quam qui bibisset vitio inpudicitiae mollesceret.... Ennius —
Salmacida spolia sine sudore et sanguine
Cp. Cic, de Off., I, 18, 61.
Soph., Ai., 1411–1413: ἔτι γὰρ θερμαὶ | σύριγγες ἄνω φυσῶσι μέλαν | μένος. vel oratio Tecmessae 918–19: φυσῶντ᾿ ἄνω πρὸς ῥῖνας ἔκ τε φοινίας | πληγῆς μελανθὲν αἷμ᾿ ἀπ᾿ οἰκείας σφαγῆς. Cp. 898.
23
Festus, 630 fin.: ‘Tullios’ alii dixerunt esse silanos, alii rivos, alii vehementes proiectiones sanguinis arcuatim fluentis, quales sunt Tiburi in Aniene... —
Teucer?
... misso sanguine tepido tullii efflantes volant.
Cp. Paulus, ex F., 533.
Alcmeo
Hyginus, Fab., 73: Amphiaraus Oeclei et Hypermnestrae Thestii filiae filius augur qui sciret si ad Thebas oppugnatum isset se inde non rediturum, itaque celavit se conscia Eriphyle coniuge sua Talai filia. Adrastus autem ut eum investigaret monile aureum ex gemmis fecit et muneri dedit sorori suae Eriphylae, quae doni cupida coniugem prodidit. Amphiaraus Alcmeoni filio suo praecepit ut post suam mortem poenas a matre exsequeretur. Qui postquam apud Thebas terra est devoratus, Alcmeon memor patris praecepti Eriphylen matrem suam interfecit; quem postea furiae exagitarunt.
Apollodorus, Bibl., III, 7, 5: χρήσαντος Ἀπόλλωνος αὐτῷ τὴν μητέρα ἀπέκτεινεν... Ἀλκμαίωνα δὲ μετῆλθεν ἐρινύς τοῦ μητρᾠου φόνου καὶ μεμηνὼς πρῶτον μὲν εἰς Ἀρκαδίαν πρὸς Ὀικλέα παραγίνεται, ἐκεῖθεν δὲ εἰς Ψωφῖδα πρὸς Φηγέα.
24
Nonius, 127, 13: ‘Iam diu’ pro olim.... Ennius Alcmeone —
Alcmeo
Factum est iam diu.
25–9
Cicero, de Orat., III, 58, 218: Aliud vocis genus iracundia sibi sumat... aliud metus, demissum et haesitans et abiectum —
Multis sum modis circumventus, morbo exilio atque inopia; tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat; mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem, quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.
Cp. id., de Fin., IV, 23, 62 (... ut enim Alcmeo...); V, 11, 31; et al.
30–36
Cicero, Ac. Pr., II, 28, 89: Quid ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire’ (fr. 37) nonne ibidem incitato furore —
Alcmeo
Unde haec flamma oritur?
et illa deinceps —
Incede, incede, adsunt, me expetunt.
Quid cum virginis fidem implorat —
Fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc vim quae me excruciat. Caerulea incinctae angui incedunt, circumstant cum ardentibus taedis.
Num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque cetera —
Intendit crinitus Apollo arcum auratum laeva innixus; Diana facem iacit a luna.
37
Cicero, Ac. Pr., II, 17, 52: Quod idem contigit insanis ut... cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmeonis —
sed mihi ne utiquam cor consentit cum oculorum aspectu.
Apollodor., Bibl., III, 7, 5: καθαρθεὶς δὲ ὑπ᾿ αὐτοῦ (Φηγέως) Ἀρσινόην γαμεῖ τὴν τούτου θυγατέρα.
Alexander
Hyginus, Fab., 91: Priamus Laomedontis filius, cum complures liberos ex concubitu Hecubae, Cissei sive Dymantis filiao, uxor eius praegnans in quiete vidit se facem ardentem parere ex qua serpentes plurimos exisse. Id visum omnibus coniectoribus cum narratum esset, imperant quidquid pareret necaret ne id patriae exitio foret.
38–49
Cicero, de Div., I, 21, 42: Haec etiam si ficta sunt a poeta non absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commenticium quo Priamus est conturbatus, quia —
Cassandra
Mater gravida parere se ardentem facem visa est in somnis Hecuba, quo facto pater 40rex ipse Priamus somnio mentis metu perculsus, curis sumptus suspirantibus exsacrificabat hostiis balantibus. Tum coniecturam postulat pacem petens ut se edoceret obsecrans Apollinem 45quo sese vertant tantae sortes somniu. bi ex oraclo voce divina edidit Apollo puerum primus Priamo qui foret postilla natus temperaret tollere; eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo.
Hyginus, Fab., 91: Postquam Hecuba peperit Alexandrum datur interficiendus, quem satellites misericordia exposuerunt. Eum pastores pro suo filio repertum expositum educarunt eumque Parim nominaverunt. Is cum ad puberem aetatem pervenisset, habuit taurum in deliciis.
50–51
Varro, L.L., 6, 83: ‘Aures’ ab ‘aveo’ quod his avemus discere semper, quod Ennius videtur ἔτυμον ostendere velle in Alexandro... —
Priamus
Iamdudum ab ludis animus atque aures avent avide exspectantes nuntium.
52
Hyginus, Fab., 91: Quo cum satellites missi a Priamo ut taurum aliquis adduceret venissent qui in athlo funebri quod ei fiebat poneretur, coeperunt Paridis taurum abducere. Qui persecutus est eos et inquisivit quo eum ducerent: illi indicant se eum ad Priamum adducere qui vicisset ludis funebribus Alexandri.
Festus, 460, 12: ‘Stolidus,’ stultua... —
Nuntius?
Hominem appellat: ‘Quid lascivis, stolide?’ Non intellegit.
53
Macrobius, S., VI, 1, 61: ‘Multi praeterea quos fama obscura recondit’ (Aen., V, 302). Ennius in Alexandro —
Nuntius?
Multi alii adventant, paupertas quorum obscurat nomina.
Hyginus, Fab., 91: Ille amore incensus tauri sui descendit in certamen, et omnia vicit, fratres quoque suos superavit. Indignans Deiphobus gladium ad eum strinxit; at ille in aram Iovis Hercei insiluit.
Cp. Hygin., Fab., 273.
54
Festus, 648, 19: ‘Taenias’ Graecam vocem sic interpretatur Verrius ut dicat ornamentum esse laneum capitis honorati... —
Nuntius?
volans de caelo cum corona et taeniis
55
Paulus, 561, 21 (12): ‘Vitulans,’ laetans gaudio, ut pastu vitulus. Ennius —
Nuntius?
’is habet coronam vitulans victoria.’
56
Varro, L.L., VII, 82: Apud Ennium... —
Nuntius?
quapropter Parim pastores nunc Alexandrum vocant.
Imitari dum voluit Euripidem et ponere ἔτυμον est lapsus, nam Euripides quod Graeca posuit ἔτυμα sunt aperta....
Hyginus, Fab., 91: Quod cum Cassandra vaticinaretur eum fratrem esse Priamus eum agnovit regiaque recepit.
57–72
Cicero, de Div., I, 31, 66: Inest igitur in amimis praesagitio extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur —
Hecuba
Sed quid oculis rapere visa est derepente ardentibus; aut ubi illa paullo ante sapiens virginali modestia?
Cassandra
Mater optumarum multo mulier melior mulierum, 60missa sum superstitiosis hariolationibus, neque me Apollo fatis fandis dementem invitam ciet. Virgines vereor aequalis, patris mei meum factum pudet
optumi viri. Mea mater, tui me miseret, mei piget. Optumam progeniem Priamo peperisti extra me; hoc dolet. Med obesse,illos prodesse, me obstare, illos obsequi! 66......... Hecuba hoc dolet pudet piget!
poema tenerum et moratum atque molle. Sed hoc minus ad rem... —
Adest adest fax obvoluta sanguine atque incendio; multos annos latuit. Cives, ferte opem et restinguite!
Deus inclusus corpore humano, iam non Cassandra loquitur. —
Iamque mari magno classis cita 70texitur, exitium examen rapit; adveniet fera velivolantibus navibus complebit manus litora.
Tragoedias loqui videor et fabulas.
Cp. Cic, Orat., 46, 155; de Div., II, 115, 112; ad Att., VIII, 11, 3; Non., 112. 22; 328, 28.
73–5
Cicero, de Div., I, 50, 114: Furibunda mens videt ante multo quae sint futura; quo de genere illa sunt —
Cassandra
Eheu videte; iudicavit inclitum iudicium inter deas tres aliquis, quo iudicio Lacedaemonia mulier furiarum una adveniet.
76–9
Macrobius, S., VI, 2, 18: ‘O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,’ et reliqua. (Aen., II, 281). Ennius in Alexandro —
lux Troiae, germane Hector, quid ita cum tuo lacerato corpore miser es aut qui te sic respectantibus tractavere no bis?
80–81
Macrobius, S., VI, 2, 25: ‘Cum fatalis equus e. q. s. (Aen. VI, 515).’ Ennius in Alexandro —
Collected Fragments of Ennius Page 22