Collected Fragments of Ennius
Page 27
Scipio invicte
8–9
Paulus, ex F., 561, 32 (20): ‘Vel’ conligatio... est disiunctiva... earum (rerum) quae non sunt contra, e quibus quae eligatur nihil interest, ut Ennius —
‘Vel tu dictator vel equorum equitumque magister esto vel consul.’
10–11
Trebellius Pollio in Hist. Aug., Claud., 7, 6: Rogo quantum pretium est clypeus in curia tantae victoriae, quantum una aurea statua? Dicit Ennius de Scipione —
[Quantam statuam faciet populus Romanus quantam columnam quae res tuas gestas loquatur?]
12–14
Cicero, de Fin., II, 32, 106: Fluit igitur voluptas corporis, et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi. Itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens —
‘Desine Roma tuos hostes
et reliqua praeclare —
‘Nam tibi moenimenta mei peperere labores.
Cicero, de Orat., III, 42, 167: Ornandi causa proprium proprio commutatum... —
‘Testes sunt Campi Magni.
A sole exoriente supra Maeotis paludes nemo est qui factis aequiperare queat.
Epigrams
1–2
Cicero, Tusc. Disp.,V, 17, 49: Est in aliqua vita praedicabile aliquid et gloriandum ac prae se ferendum, ut ... Africanus —
3–4
Lactantius, Div. Instit., I, 18, 10: Siquis unum hominem iugulaverit pro contaminato ac nefario habetur... Ille autem qui infinita hominum milia trucidarit... non modo in templum sed etiam in caelum admittitur. Apud Ennium sic loquitur Africanus —
Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, mi soli caeli maxima porta patet.
Cp. Sen., Ep., 108, 34.
5–6
Cicero, de Leg., II, 22, 57: (Sulla) primus e patriciis Corneliis igni voluit cremari. Declarat enim Ennius de Africano —
Hic est ille situs
vere, nam siti dicuntur ii qui conditi sunt.
Seneca, Ep., 108, 32: (grammaticus) deinde Ennianos colligit versus et in primis illos de Africano scriptos —
cui nemo civis neque hostis quibit pro factis reddere opis pretium.
Ex eo se ait intellegere aput antiquos non tantum auxilium significasse opem sed operam; ait enim Ennius neminem potuisse Scipioni neque civem neque hostem reddere operae pretium.
7–10
Cicero, Tusc. Disp., I, 15, 34: Quid? Poetae nonne post mortem nobilitari volunt? Unde ergo illud —
Aspicite o cives senis Enni imaginis formam. Hic vestrum pinxit maxima facta patrum.
Mercedem gloriae flagitat ab iis quorum patres adfecerat gloria. Idemque —
Nemo me lacrimis decoret nec funera fletu faxit. Cur? Volito vivus per ora virum.
Cp. id., 49, 117; de Senect., 20, 73.
Other Poems
Sotas
Cf. Fronto, Epp., Vol. I, p. 78, Haines: Sota Ennianus remissus a te et in charta puriore et volumine gratiore et littera festiviore quam antea fuerat videtur.
1
Paulus, ex F., 41, 25 (23): —
Cyprio bovi merendam
Ennius Sotadico versu cum dixit significavit id quod solet fieri in insula Cypro, in qua boves humano stercore pascuntur.
2
Varro, L.L., V, 62: A vinctura dicitur vieri id est vinciri, a quo est in Sota Enni —
Ibant malaci viere Veneriam corollam!
Cp. Fest., 570, 22: auct., de metr., ap. G.L., VI, 613, 15 K.
3
Festus, 538, fin.: ‘Tonsam’ Ennius significat remum, quod quasi tondeatur ferro, cum ait... in Sota —
Alius in mari vult magno tenere tonsam
4
Paulus, ex F., 539, 5: ‘Tongere’ nosse est, nam Praenestini tongitionem dicunt notionem. Ennius —
alii rhetorica tongent.
Cp. Fest., 538, 12.
5
auct., de metr., ap. G.L., VI, 613, 16: Ionicus a maiore —
Ille ictus retro reccidit in natem supinus.
habet vitium in tertia syllaba.
Delikatessen
Hedyphagetica (?)
Cp. Athenae., III, 92 d:
Ἀρχέστρατος δ᾿ ἐν Γαστρονομίᾳ φησί· τοὺς μῦς Αἶνος ἔχει μεγάλους ὄστρεια δ᾿ Ἄβυδος τοὺς δὲ κτένας ἡ Μιτυλήνη· πλείστους δ᾿ Ἀμβρακία παρέχει.
2–3
VII, 300 d: τὸν δ᾿ ἔλοπ᾿ ἔσθε μάλιστα Συρακούσαις ἐνὶ κλειναῖς | τόν γε κρατιστεύοντα.
6
VII, 320 a: σκάρον ἐξ Ἐφέσου ζήτει.... καὶ σκάρον ἐν παράλῳ Καλχηδόνι τὸν μέγαν ὄπτα.
7
VII, 318 f: πούλυποι ἔν τε Φάσῳ καὶ Καρίᾳ εἰσὶν ἄριστοι10 καὶ Κέρκυρα τρέφει μεγάλους πολλούς τε τὸ πλῆθος.
1–11
Apuleius, Apolog., 39: Q. Ennius hedyphagetica scripsit. Innumerabilia genera piscium enumerat quae scilicet curiose cognorat. Paucos versus memini; eos dicam —
Omnibus ut Clipea praestat mustela marina! Mures sunt Aeni asperaque ostrea plurima Abydi... Mitylenae est pecten caradrumque apud Ambraciai. Brundisii sargus bonus est, hunc magnus si erit sume. 5Apriculum piscem scito primum esse Tarenti. Surrenti tu elopem fac emas glaucumque ἀπὸ Κύμης. Quid scarus? Praeterii, cerebrum Iovis paene supremi, (Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque) melanurum turdum merulamque umbramque marinam. 10Polypus Corcyrae, calvaria pinguia, acarnae, purpura, muriculi, mures, dulces quoque echini.
Alios etiam multis versibus decoravit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iusulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur.
Epicharmus
1
Cicero, Ac. Pr., II, 16, 51: Num censes Ennium cum in hortis cum Servio Galba vicino suo ambulavisset dixisse visus sum mihi cum Galba ambulare? At cum somniavit ita narravit ... in Epicharmo —
Nam videbar somniare med ego esse mortuum.
2
Varro, L.L., V, 60: Quibus iunctis caelum et terra omnia ex se genuerunt, quod per hos natura —
Frigori miscet calorem atque humori aritudinem.
3
Varro, R.R., I, 4, 1: Eius principia sunt eadem quae mundi esse Ennius scribit —
aqua terra anima et sol.
Cp. Menand. ap. Stob., Flor., 91 (ad fr. 10–14 adscr.).
4–6
Varro, L.L., V, 64: Terra Ops, quod hic omne opus et hac opus ad vivendum; et ideo dicitur Ops mater quod terra mater. Haec enim —
Terris gentis omnis peperit et resumit denuo;
quae —
dat cibaria,
ut ait Ennius; quae —
quod gerit fruges, Ceres;
Antiquis enim quod nunc g c.
7
Priscianus, ap. G.L., II, 341, 19 K: Hic et haec amentis et hoc amente; nec mirum cuius simplex quoque mentis Ennius protulit in Epicharmo —
Terra corpus est at mentis ignis est
pro mens.
8–9
Varro, L.L., V, 59:... Epicharmus dicit de mente humana —
Istic est de sole sumptus ignis
idem de sole —
isque totus mentis est.
10–14
Menander, ap. Stobae., Flor., 91:
ὁ μὲν Ἐπίχαρμος τοὺς θεοὺς εἶναι λέγει ἀνέμους ὕδωρ γῆν ἥλιον πῦρ ἀστέρας.
Varro, L.L., V, 65: Idem hi dei Caelum et Terra, Iupiter et Iuno, quod ut ait Ennius —
Istic est is Iupiter quem dico, quem Graeci vocant aerem qui ventus est et nubes, imber postea, atque ex imbre frigus, ventus post fit, aer denuo. Haecce propter Iupiter sunt ista quae dico tibi, quando mortales atque urbes beluasque omnis iuvat.
Euhemerus sive Sacra Historia
Primus in terris imperium summum Caelus id regnum una cum f
ratribus suis uti de regno ne concedat fratri qui facie deterior esset quam Saturnus Tum Saturno filius qui primus natus est, eum necaverunt Deinde posterius nati sunt gemini, Iuppiter ... dantque eum Vestae educandum, celantes Pluto Latine est Dis pater, alii Orcum vocant filiam Glaucam Saturno ostendunt filium Plutonem celant atque abscondunt. Deinde Glauca parva emoritur. Haec ut scripta sunt Iovis ... Deinde c Titan postquam rescivit Saturno filios procreatos (atque) educatos esse clam se ducit secum filios suos eosque muro circumegit et custodiam his apponit parentes vinculis exemisse, patri regnum reddidissePost haec deinde Saturno sortem datam ut caveret. cum iactatus esset (per) omnes terras persequentibus armatis quos (ad eum) conprehendendum vel necandum Iuppiter miserat vix in Italia locum. consedisse illi aquilam in capite Deinde Pan eum deducit in montem qui vocatur Caeli Stela ascendit contemplatus est late terras. caelo nomen indidit idque Iuppiter quod aether Iuppiter Neptuno imperium dat maris quae secundum mare loca essent omnibus (ea tempestate Iuppiter) in monte Olympo maximam veniebant si quae res in controversia humanam carnem solitos esitare edicto prohibuisse ne liceret Nam cum terras circumiret reges principesve ‒ populorum hospitio sibi simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas cum conditae urbi Acestae hospitis inposuit ut eam post modum laetus ac libens Acestes exemplum ceteris ad imitandum dedit. omnibusque amicis atque cognatis suis fecit, inmortali gloria memoriaque adfectus sempiterna monumenta curaverunt ... decoraveruntque eum eius est inscriptum antiquis litteris Graecis ΖΑΝ ΚΡΟΝΟΥ ‒ – id est Latine Iuppiter SaturniLactantius, Div. Inst., I, , : Ennius quidem in Euhemero non primum dicit regnasse Saturnum sed Uranum patrem —
Initio primus in terris imperium summum Caelus habuit; is id regnum una cum fratribus suis sibi instituit atque paravit.
Cp. epit., 14, 4.
I, 11, 63 s.: ... In Sacra Historia ... Ennius tradit ... Cui ergo sacrificare Iuppiter potuit nisi Caelo avo? —
5quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum et in oppido Aulacia sepultum.
I, 14, 1: Nunc quoniam ab his quae rettuli aliquantum Sacra Historia dissentit, aperiamus ea quae veris litteris continentur, ne poetarum ineptias in accusandis religionibus sequi ac probare videamur. Haec Enni verba sunt —
Exim Saturnus uxorem duxit Opem. Titan qui maior natu erat postulat ut ipse regnaret. Ibi Vesta mater eorum et sorores Ceres atque Ops suadent Saturno uti de regno ne concedat fratri. Ibi Titan qui facie deterior esset quam Saturnus, idcirco et quod videbat matrem atque sorores suas operam dare uti Saturnus regnaret, concessit ei ut is regnaret. Itaque pactus est cum Saturno uti si quid liberum virile secus ei natum esset, ne quid educaret. Id eius rei
causa fecit uti ad suos gnatos regnum rediret. Tum Saturno filius qui primus natus est eum necaverunt. Deinde posterius nati sunt gemini Iuppiter atque Iuno. Tum Iunonem Saturno in conspectum dedere atque Iovem clam abscondunt dantque eum Vestae educandum celantes Saturnum. Item Neptunum clam Saturno Ops parit eumque clanculum abscondit. Ad eundum modum tertio partu Ops parit geminos Plutonem et Glaucam. Pluto Latine est Dis pater, alii Orcum vocant. Ibi filiam Glaucam Saturno ostendunt at filium Plutonem celant atque abscondunt. Deinde Glauca parva emoritur. Haec ut scripta sunt Iovis fratrumque eius stirps atque cognatio; in hunc modum nobis ex sacra scriptione traditum est.
Item paulo post haec infert —
Deinde Titan postquam rescivit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos qui Titani vocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem conprehendit eosque muro circumegit et custodiam his apponit.
... Reliqua Historia sic contexitur —
Iovem adultum cum audisset patrem atque matrem custodiis circumsaeptos atque in vincula coniectos, venisse cum
magna Cretensium multitudine Titanumque ac fιlios eius pugna vicisse, parentes vinculis exemisse, patri regnum reddidisse atque ita in Cretam remeasse. Post haec deinde Saturno sortem datam ut caveret ne filius eum regno expelleret, illum elevandae sortis atque effugiendi periculi gratia insidiatum Iovi ut eum necaret. Iovem cognitis insidiis regnum sibi denuo vindicasse ac fugasse Saturnum, qui cum iactatus esset per omnes terras persequentibus armatis, quos ad eum conprehendendum vel necandum Iuppiter miserat, vix in Italia locum in quo lateret invenit....
Cp. epit., 13, 3.
I, 11, 64: Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenen dicere Iovem cum ex insula Naxo adversus Titanes proficisceretur et sacrificium faceret in litore, aquilam ei in auspicium advolasse.... Sacra vero Historia etiam ante —
consedisse illi aquilam in capite atque 65ei regnum portendisse
testatur.
I, 11, 62 (de Saturno): Nunc dicam quo modo ubi a quo sit hoc factum. Non enim Saturnus hoc sed Iuppiter fecit. In Sacra Historia sic Ennius tradit —
Deinde Pan eum deducit in montem qui vocatur Caeli Stela. Postquam eo ascendit contemplatus est late terras
ibique in eo monte aram creat Caelo, 70primusque in ea ara Iuppiter sacrificavit. In eo loco suspexit in caelum quod nunc nos nominamus, idque quod supra mundum erat quod aether vocabatur, de sui avi nomine caelo nomen indidit, idque 75Iuppiter quod aether vocatur placans primus caelum nominavit eamque hostiam quam ibi sacrificavit totam adolevit.
I, 11, 32: Sic Neptuno maritima omnia cum insulis obvenerunt. Quomodo id probari potest? Nimirum veteres historiae docent. Antiquus auctor Euhemerus.... Historiam contexuit.... Hanc historiam et interpretatus est Ennius et secutus, cuius haec verba sunt —
... ubi Iuppiter Neptuno imperium dat maris ut insulis omnibus et quae secundum 80mare loca essent omnibus regnaret.
... In Olympo Iovem habitasse docet eadem Historia quae dicit —
Ea tempestate Iuppiter in monte Olympo maximam partem vitae colebat et eo ad eum in ius veniebant, si quae res in controversia erant. Item si quis quid 85novi invenerat quod ad vitam humanam utile esset, eo veniebant atque Iovi ostendebant.
I, 13, 2 (de Saturno): Idem sororem suam Rheam quam Latine Opem dicimus cum haberet uxorem, responso vetitus
esse dicitur mares liberos educare quod futurum esset ut a filio pelleretur; quam rem metuens natos sibi filios non utique devorabat ut ferunt fabulae sed necabat, quanquam scriptum sit in Historia Sacra —
Saturnum et Opem ceterosque tunc homines humanam carnem solitos esitare; 90verum primum Iovem leges hominibus moresque condentem edicto prohibuisse ne liceret eo cibo vesci.
I, 22, 21: Historia vero Sacra testatur ipsum Iovem postquam rerum potitus sit in tantam venisse insolentiam ut ipse sibi fana in multis locis constituerit —
Nam cum terras circumiret, ut in quamque regionem venerat, reges principesve 95populorum hospitio sibi et amicitia copulabat et cum a quoque digrederetur iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ut posset amicitiae et foederis memoria conservari. Sic constituta 100sunt templa Iovi Ataburio, Iovi Labryandio, Ataburus enim et Labryandus hospites eius atque adiutores in bello fuerunt; item Iovi Laprio, Iovi Molioni, Iovi Casio, et quae sunt in eundem 105modum. Quod ille astutissime excogitavit, ut et sibi honorem divinum et hospitibus suis perpetuum nomen adquireret cum religione coniunctum. Gaudebant ergo illi et huic imperio eius libenter 110obsequebantur et nominis sui gratia ritus
annuos et festa celebrabant. Simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas, cum conditae urbi Acestae hospitis nomen inposuit, ut eam postmodum laetus 115ac libens Acestes diligeret augeret ornaret. Hoc modo religionem cultus sui per orbem terrarum Iuppiter seminavit et exemplum ceteris ad imitandum dedit.
Cp. epit., 19, 14.
I, 11, 44: Quare si Iovem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse in terraque regnasse deprehendimus, superest ut mortem quoque eius investigemus. Ennius in Sacra Historia descriptis omnibus quae in vita sua gessit ad ultimum sic ait —
Deinde Iuppiter postquam quinquies 120terras circumivit omnibusque amicis atque cognatis suis imperia divisit reliquitque hominibus leges mores frumentaque paravit multaque alia bona fecit, inmortali gloria memoriaque adfectus sempiterna 125monumenta suis reliquit. Aetate pessum acta in Creta vitam commutavit et ad deos abiit eumque Curetes filii sui curaverunt decoraveruntque eum
; et sepulchrum eius est in Creta in oppido 130Gnosso et dicitur Vesta hanc urbem creavisse inque sepulchro eius est inscriptum antiquis litteris Graecis ΖΑΝ ΚΡΟΝΟΥ id est Latine Iuppiter Saturni.
Hoc certe non poetae tradunt sed antiquarum rerum scriptores.
Cp. epit., 13, 4.
I, 17, 9: Quid loquar obscenitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae..? .. Quae’ prima,’ ut in Historia Sacra continetur —
artem meretriciam instituit auctorque 135mulieribus in Cypro fuit uti vulgo corpore quaestum faceret; quod idcirco imperavit ne sola praeter alias mulieres inpudica et virorum adpetens videretur.
Cp. epit., 9, 1.
Fragments not assigned to any work
From the Annals?
1
Cicero, Orat., 47, 157: ‘Isdem campus habet’ inquit Ennius et —
in templis isdem
Servius, ad Aen., II, 274: (‘Ei mihi qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore’) ‘Ei mihi.’ Ennii versus.
2
Servius (auctus) ad Aen., IX, 744: ‘Versat,’ librat, iactat; et est Ennianum —
Versat mucronem.
Serv., Aen., II, 274, verba qualis erat (vel etiam totus versus) fortasse Ennio trib. Ann. lib. I
3–4
Donatus, ad Ter., Phorm., V, 9, 39:’ sum mactatum.’ ‘Sum’ pro eo quod est eum; sic frequenter veteres. Ennius —
... omnes corde patrem debent animoque benigno circum sum.
5
Paulus, ex F., 193, 7: ‘Ob’... pro ad, ut Ennius’ ob Romam e. q. s. (Ann., fr. 238). Festus, 192, 21... —
Ob Troiam duxit
Cp. Paulus, 131, 11, (7): (... ‘ob Troiam duxit exercitum’).
6
Varro, L.L., VII, 48: Apud Ennium —
quae cava corpore caeruleo cortina receptat
‘cava cortina’ dicta quod est inter terram et caelum ad similitudinem cortinae Apollinis.
Cp. Lucret., II, 1001.
7