XXVI
Deinde consules Carbo tertium et C.Marius, septiens consulis filius, annos natus sex et viginti, vir animi magis quam aevi paterni, multa fortiterque molitus neque usquam inferior nomine suo. Is apud Sacriportum pulsus a Sulla acie Praeneste, quod ante natura munitum praesidiis firmaverat, se exercitumque contulit. Ne quid usquam malis publicis deesset, in qua civitate semper virtutibus certatum erat, certabatur sceleribus, optimusque sibi videbatur, qui fuerat pessimus. Quippe dum ad Sacriportum dimicatur, Damasippus praetor Domitium consularem, Scaevolam Mucium, pontificem maximum et divini humanique iuris auctorem celeberrimum, et C. Carbonem praetorium, consulis fratrem, et Antistium aedilicium velut faventis Sullae partibus in curia Hostilia trucidavit. Non perdat nobilissimi facti gloriam Calpurnia, Bestiae filia, uxor Antistii, quae iugulato, ut praediximus, viro gladio se ipsa transfixit. Quantum huius gloriae famaeque accessit nunc virtute feminae! nec propria latet.
XXVII
At Pontius Telesinus, dux Samnitium, vir domi bellique fortissimus penitusque Romano nomini infestissimus, contractis circiter quadraginta milibus fortissimae pertinacissimaeque in retinendis armis iuventutis, Carbone ac Mario consulibus abhinc annos centum et novem Kal. Novembribus ita ad portam Collinam cum Sulla dimicavit, ut ad summum discrimen et eum et rem publicam perduceret, quae non maius periculum adiit Hannibalis intra tertium miliarium castra conspicata, quam eo die, quo circumvolans ordines exercitus sui Telesinus dictitansque adesse Romanis ultimum diem vociferabatur eruendam delendamque urbem, adiiciens numquam defuturos raptores Italicae libertatis lupos, nisi silva, in quam refugere solerent, esset excisa. Post primam demum horam noctis et Romana acies respiravit et hostium cessit. Telesinus postera die semianimis repertus est, victoris magis quam morientis vultum praeferens, cuius abscisum caput ferro figi gestarigue circa Praeneste Sulla iussit. Tum demum desperatis rebus suis C.Marius adulescens per cuniculos, qui miro opere fabricati in diversas agrorum partis ferebant, conatus erumpere, cum foramine e terra emersisset, a dispositis in id ipsum interemptus est. Sunt qui sua manu, sunt qui concurrentem mutuis ictibus cum minore fratre Telesini una obsesso et erumpente occubuisse prodiderint. Utcumque cecidit, hodieque tanta patris imagine non obscuratur eius memoria. De quo iuvene quid existimaverit Sulla, in promptu est; occiso enim demum eo Felicis nomen adsumpsit, quod quidem usurpasset iustissime, si eundem et vincendi et vivendi finem habuisset. Oppugnationi autem Praenestis ac Marii praefuerat Ofella Lucretius, qui cum antea Marianarum fuisset partium praetor, ad Sullam transfugerat. Felicitatem diei, quo Samnitium Telesinique pulsus est exercitus, Sulla perpetua ludorum circensium honoravit memoria, qui sub eius nomine Sullanae Victoriae celebrantur.
XXVIII
Paulo ante quam Sulla ad Sacriportum dimicaret, magnificis proeliis partium eius viri hostium exercitum fuderant, duo Servilii apud Clusium, Metellus Pius apud Faventiam, M.Lucullus circa Fidentiam. Videbantur finita belli civilis mala, cum Sullae crudelitate aucta sunt. Quippe dictator creatus (cuius honoris usurpatio per annos centum et viginti intermissa; nam proximus post annum quam Hannibal Italia excesserat, uti adpareat populum Romanum usum dictatoris ut in metu desiderasse tali quo timuisset potestatem) imperio, quo priores ad vindicandam maximis periculis rem publicam olim usi erant, eo in inmodicae crudelitatis licentiam usus est. Primus ille, et utinam ultimus, exemplum proscriptionis invenit, ut in qua civitate petulantis convicii iudicium histrioni ex albo redditur, in ea iugulati civis Romani publice constitueretur auctoramentum, plurimumque haberet, qui plurimos interemisset, neque occisi hostis quam civis uberius foret praemium fieretque quisque merces mortis suae. Nec tantum in eos, qui contra arma tulerant, sed in multos insontis saevitum. Adiectum etiam, ut bona proscriptorum venirent exclusique paternis opibus liberi etiam petendorum honorum iure prohiberentur simulque, quod indignissimum est, senatorum filii et onera ordinis sustinerent et iura perderent.
XXIX
Sub adventum in Italiam L.Sullae Cn.Pompeius, eius Cn. Pompei filius, quem magnificentissimas res in consulatu gessisse bello Marsico praediximus, tris et viginti annos natus, abhinc annos centum et tredecim privatis ut opibus, ita consiliis magna ausus magnificeque conata executus, ad vindicandam restituendamque dignitatem patriae firmuma ex agro Piceno, qui totus paternis eius clientelis refertus erat, contraxit exercitum: cuius viri magnitudo multorum voluminum instar exigit, sed operis modus paucis eum narrari iubet. Fuit hic genitus matre Lucilia stirpis senatoriae, forma excellens, non ea, qua flos commendatur aetatis, sed ea dignitate constantiaque, quae in illam conveniens amplitudinem fortunamque eum ad ultimum vitae comitata est diem; innocentia eximius, sanctitate praecipuus, eloquentia medius, potentiae, quae honoris causa ad eum deferretur, non vi ab eo occuparetur, cupidissimus, dux bello peritissimus, civis in toga, nisi ubi vereretur ne quem haberet parem, modestissimus, amicitiarum tenax, in offensis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissimus, in accipienda satisfactione facillimus, potentia sua numquam aut raro ad impotentiam usus, paene omnium vitiorum expers, nisi numeraretur inter maxima in civitate libera dominaque gentium indignari, cum omnes cives iure haberet pares, quemquam aequalem dignitate conspicere. Hic a toga virili adsuetus commilitio prudentissimi ducis, parentis sui, bonum et capax recta discendi ingenium singulari rerum militarium prudentia excoluerat, ut a Sertorio Metellus laudaretur magis, Pompeius timeretur validius.
XXX
Tum M.Perpenna praetorius, e proscriptis, gentis clarioris quam animi, Sertorium inter cenam Oscae interemit Romanisque certam victoriam, partibus suis excidium, sibi turpissimam mortem pessimo auctoravit facinore. Metellus et Pompeius ex Hispaniis triumphaverunt; sed Pompeius, hoc quoque triumpho adhuc eques Romanus, ante diem quam consulatum iniret, curru urbem invectus est. Quem virum quis non miretur per tot extraordinaria imperia in summum fastigium evectum iniquo tulisse animo, C.Caesaris absentis in altero consulatu petendo senatum populumque Romanum rationem habere: adeo familiare est hominibus omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere, et invidiam rerum non ad causam, sed ad voluntatem personasque dirigere. Hoc consulatu Pompeius tribuniciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem sine re reliquerat. Dum Sertorianum bellum in Hispania geritur, quattuor et sexaginta fugitivi e ludo gladiatorio Capua profugientes duce Spartaco, raptis ex ea urbe gladiis, primo Vesuvium montem petiere, mox crescente in dies multitudine gravibus variisque casibus adfecere Italiam. Quorum numerus in tantum adulevit, ut qua ultima dimicavere acie, nonaginta milia hominum se Romano exercitui opposuerint. Huius patrati gloria penes M.Crassum fuit, mox rei publicae omnium consensu principem.
XXXI
Converterat Cn.Pompei persona totum in se terrarum orbem et per omnia maior civi habebatur. Qui cum consul perquam laudabiliter iurasset se in nullam provinciam ex eo magistratu iturum idque servasset, post biennium A.Gabinius tribunus legem tulit, ut cum belli more, non latrociniorum, orbem classibus iam, non furtivis expeditionibus piratae terrerent quasdamque etiam Italiae urbes diripuissent, Cn.Pompeius ad eos opprimendos mitteretur essetque ei imperium aequum in omnibus provinciis cum proconsulibus usque ad quinquagesimum miliarium a mari. Quo scito paene totius terrarum orbis imperium uni viro deferebatur; sed tamen idem hoc ante septennium in M.Antonii praetura decretum erat. Sed interdum persona ut exemplo nocet, ita invidiam auget aut levat: in Antonio homines aequo animo passi erant; raro enim invidetur eorum honoribus, quorum vis non timetur: contra in iis homines extraordinaria reformidant, qui ea suo arbitrio aut deposituri aut retenturi videntur et modum in voluntate habent. Dissuadebant optimates, sed consilia impetu victa sunt.
XXXII
Digna est memoria Q.Catuli cum auctoritas tum verecundia. Qui cum dissuadens legem in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Cn.Pompeium, sed nimium iam liberae rei publicae neque omnia in uno reponenda adiecissetque: “si quid huic acciderit, quem in eius locum substituetis?” subclamavit universa contio, te, Q.Catule. Tum ille victus consensu omnium et tam honorifico civitatis testimonio e contione discessit. Hic hominis verecundiam, populi iustitiam mirari libet, huius, quod non ultra contendit, plebis, quod dissuadentem et adve
rsarium voluntatis suae vero testimonio fraudare noluit. Per idem tempus Cotta iudicandi munus, quod C.Gracchus ereptum senatui ad equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant, aequaliter in utrumque ordinem partitus est; Otho Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit. At Cn.Pompeius multis et praeclaris viris in id bellum adsumptis discriptoque paene in omnis recessus maris praesidio navium, brevi inexsuperabili manu terrarum orbem liberavit praedonesque saepe multis iam aliis locis victos circa Ciliciam classe adgressus fudit ac fugavit; et quo maturius bellum tam late diffusum conficeret, reliquias eorum contractas in urbibus remotoque mari loco in certa sede constituit. Sunt qui hoc carpant, sed quamquam in auctore satis rationis est, tamen ratio quemlibet magnum auctorem faceret; data enim facultate sine rapto vivendi rapinis arcuit.
XXXIII
Cum esset in fine bellum piraticum et L. Lucullus, qui ante septem annos ex consulatu sortitus Asiam Mithridati oppositus erat magnasque et memorabiles res ibi gesserat, Mithridatem saepe multis locis fuderat, egregia Cyzicum liberarat victoria, Tigranem, regum maximum, in Armenia vicerat ultimamque bello manum paene magis noluerat imponere quam non potuerat, quia alioqui per omnia laudabilis et bello paene invictus pecuniae pellebatur cupidine, idem bellum adhuc administraret, Manilius tribunus plebis, semper venalis et alienae minister potentiae, legem tulit, ut bellum Mithridaticum per Cn. Pompeium administraretur. Accepta ea magnisque certatum inter imperatores iurgiis, cum Pompeius Lucullo infamiam pecuniae, Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem obiiceret imperii neuterque ab altero quod arguebat mentitus argui posset. Nam neque Pompeius, ut primum ad rem publicam adgressus est, quemquam omnino parem tulit, et in quibus rebus primus esse debebat, solus esse cupiebat (neque eo viro quisquam aut alia omnia minus aut gloriam magis concupiit, in adpetendis honoribus inmodicus, in gerendis verecundissimus, ut qui eos ut libentissime iniret, ita finiret aequo animo, et quod cupisset, arbitrio suo sumeret, alieno deponeret) et Lucullus, summus alioqui vir, profusae huius in aedificiis convictibusque et apparatibus luxuriae primus auctor fuit, quem ob iniectas moles mari et receptum suffossis montibus in terras mare haud infacete Magnus Pompeius Xerxen togatum vocare adsueverat.
XXXIV
Per id tempus a Q. Metello Creta insula, in populi Romani potestatem redacta est, quae ducibus Panare et Lasthene quattuor et viginti milibus iuvenum coactis, velocitate pernicibus, armorum laborumque patientissimis, sagittarum usu celeberrimis, per triennium Romanos exercitus fatigaverat. Ne ab huius quidem usura gloriae temperavit animum Cn.Pompeius, quin victoriae partem conaretur vindicare. Sed et Luculli et Metelli triumphum cum ipsorum singularis virtus, tum etiam invidia Pompei apud optimum quemque fecit favorabilem. Per haec tempora M. Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae et ut vita clarus, ita ingenio maximus, quique effecit, ne quorum arma viceramus, eorum ingenio vinceremur, consul Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et aliorum utriusque ordinis virorum coniurationem singulari virtute, constantia, vigilia curaque aperuit. Catilina metu consularis imperi urbe pulsus est; Lentulus consularis et praetor iterum Cethegusque et alii clari nominis viri auctore senatu, iussu consulis in carcere necati sunt.
XXXV
Ille senatus dies, quo haec acta sunt, virtutem M. Catonis iam multis in rebus conspicuarn atque praenitentem in altissimo culmine locavit. Hic genitus proavo M. Catone, principe illo familiae Porciae, homo Virtuti simillimus et per omnia ingenio diis quam hominibus propior, qui numquam recte fecit, ut facere videretur, sed quia aliter facere non potuerat, cuique id solum visum est rationem habere, quod haberet iustitiam, omnibus humanis vitiis immunis semper fortunam in sua potestate habuit . Hic tribunus plebis designatus et adhuc admodum adulescens, cum alii suaderent, ut per municipia Lentulus coniuratique custodirentur, paene inter ultimos interrogatus sententiam, tanta vi animi atque ingenii invectus est in coniurationem, eo ardore oris orationem omnium lenitatem suadentium societate consilii suspectam fecit, sic irnpendentia ex ruinis incendiisque urbis et commutatione status publici pericula exposuit, ita consulis virtutem amplificavit, ut universus senatus in eius sententiam transiret animadvertendumque in eos, quos praediximus, censeret maiorque pars ordinis eius Ciceronern prosequerentur domum. At Catilina non segnius conata obiit, quarn sceleris conandi consilia inierat: quippe fortissime dimicans quem spiritum supplicio debuerat, proelio reddidit.
XXXVI
Consulatui Ciceronis non mediocre adiecit decus natus eo anno divus Augustus abhinc annos LXXXII, omnibus omnium gentium viris magnitudine sua inducturus caliginem. Iam paene supervacaneum videri potest eminentium ingeniorum notare tempora. Quis enim ignorat diremptos gradibus aetatis floruisse hoc tempore Ciceronern, Hortensium, anteque Crassum, Cottam, Sulpicium, moxque Brutum, Calidium, Caelium, Calvurn et proximum Ciceroni Caesarern eorumque velut alumnos Corvinum ac Pollionem Asinium, aemulumque Thucydidis Sallustium, auctoresque carminum Varronem ac Lucretium neque ullo in suscepto carminis sui opere minorem Catullum. Paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorurn enumeratio, inter quae maxime nostri aevi eminent princeps carminum Vergilius Rabiriusque et consecutus Sallustium Livius Tibullusque et Naso, perfectissimi in forrna operis sui; nam vivorum ut magna admiratio, ita censura diffcilis est.
XXXVII
Dum haec in urbe Italiaque geruntur, Cn. Pompeius memorabile adversus Mithridaten, qui post Luculli profectionem magnas novi exercitus viris reparaverat, bellum gessit. At rex fusus fugatusque et omnibus exutus copiis Armeniam Tigranemque socer generum petiit, regem eius temporis, nisi qua Luculli armis erat infractus, potentissimum. Simul itaque duos persecutus Pompeius intravit Armeniam. Prior filius Tigranis, sed discors patri, pervenit ad Pompeium; mox ipse supplex et praesens se regnumque dicioni eius perrnisit, praefatus neminem alium neque Romanum neque ullius gentis virum futurum fuisse, cuius se societati commissurus foret, quam Cn. Pompeium; proin omnem sibi vel adversam vel secundam, cuius auctor ille esset, fortunam tolerabilem futuram: non esse turpe ab eo vinci, quem vincere esset nefas, neque inhoneste aliquem summitti huic, quem fortuna super omnis extulisset. Servatus regi honos imperii, sed multato ingenti pecunia, quae omnis, sicuti Pompeio moris erat, redacta in quaestoris potestatern ac publicis descripta litteris. Syria aliaeque, quas occupaverat, provinciae ereptae, et aliae restitutae populo Romano, aliae tum primum in eius potestatem redactae, ut Syria, quae tum primum facta est stipendiaria. Finis imperii regii terminatus Armenia.
XXXVIII
Haud absurdum videtur propositi operis regulae paucis percurrere, quae cuiusque ductu gens ac natio redacta in formulam provinciae stipendiaria facta sit, ut quae partibus notavimus, facilius simul universa conspici possint. Primus in Siciliam traiecit exercitum consul Claudius, sed provinciam eam post annos ferme duos et quinquaginta captis Syracusis fecit Marcellus Claudius. Primus Africam Regulus nono ferme anno primi Punici belli aggressus est; sed post centum et novem annos P. Scipio Aemilianus eruta Carthagine abhinc annos centum septuaginta tris Africam in formulam redegit provinciae. Sardinia inter primum et secundum bellum Punicum ductu T. Manlii consulis certum recepit imperi iugum. Immane bellicae civitatis argumentum, quod semel sub regibus, iterum hoc T. Manlio consule, tertio Augusto principe certae pacis argumentum Ianus geminus clausus dedit. In Hispaniam primi omnium duxere exercitus Cn. et P. Scipiones initio secundi belli Punici abhinc annos ducentos quinquaginta; inde varie possessa et saepe amissa partibus, universa ductu Augusti facta stipendiaria est. Macedoniam Paulus, Mummius Achaiam, Fulvius Nobilior subegit Aetoliam, Asiam L. Scipio, Africani frater, eripuit Antiocho, sed beneficio senatus populique Romani mox ab Attalis possessam regibus M. Perpenna capto Aristonico fecit tributariam. Cyprus devicta nullius adsignanda gloriae est; quippe senatus consulto, ministerio Catonis, regis morte, quam ille conscientia acciverat, facta provincia est. Creta Metelli ductu longissimae libertatis fine multata est. Syria Pontusque Cn. Pompei virtutis monumenta sunt.
XXXIX
Gallias primum a Domitio Fabioque, nepote Pauli, qui Allobrogicus vocatus est, intratas cum exercitu, magna mox clade nostra, saepe et adfectavimus et omisimus. Sed fulge
ntissimum C. Caesaris opus in his conspicitur; quippe eius ductu auspiciisque infractae paene idem, quod totus terrarum orbis, in aerarium conferunt stipendium. Ab eodem facta [...] Numidicus. Ciliciam perdomuit Isauricus et post bellum Antiochinum Vulso Manlius Gallograeciam. Bithynia, ut praediximus, testarnento Nicomedis relicta hereditaria. Divus Augustus praeter Hispanias aliasque gentis, quarum titulis forum eius praenitet, paene idem facta Aegypto stipendiaria, quantum pater eius Galliis, in aerarium reditus contulit. At Ti. Caesar quam certam Hispanis parendi confessionem extorserat parens, Illyriis Delmatisque extorsit. Raetiam autem et Vindelicos ac Noricos Pannoniamque et Scordiscos novas imperio nostro subiunxit provincias. Ut has armis, ita auctorita.te Cappadociam populo Romano fecit stipendairiam. Sed revertamur ad ordinem.
Complete Works of Velleius Paterculus Page 33