XL
Secuta deinde Cn. Pompei militia, gloriae laborisne maioris incertum est. Penetratae cum victoria Media, Albania, Hiberia; deinde flexum agmen ad eas nationes, quae dextra atque intima Ponti incolunt, Colchos Heniochosque et Achaeos, et oppressus auspiciis Pompei, insidiis filii Pharnacis Mithridates, ultimus omnium iuris sui regum praeter Parthicos. Tum victor omnium quas adierat gentium Pompeius suoque et civium voto maior et per omnia fortunam hominis egressus revertit in Italiam. Cuius reditum favorabilem opinio fecerat; quippe plerique non sine exercitu venturum in urbem adfirmarunt et libertati publicae statuturum arbitrio suo modum. Quo magis hoc homines timuerant, eo gratior civilis tanti imperatoris reditus fuit: omni quippe Brundusii dimisso exercitu nihil praeter nomen imperatoris retinens cum privato comitatu, quem semper illi astare moris fuit, in urbem rediit magnificentissimumque de tot regibus per biduum egit triumphum longeque maiorem omni ante se inlata pecunia in aerarium, praeterquam a Paulo, ex manubiis intulit. Absente Cn. Pompeio T. Ampius et T. Labienus tribuni plebis legem tulerant, ut is ludis circensibus corona aurea et omni cultu triumphantium uteretur, scaenicis autem praetexta coronaque aurea. Id ille non plus quam semel, et hoc sane nimium fuit, usurpare sustinuit. Huius viri fastigium tantis auctibus fortuna extulit, ut primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumpharet et, quot partes terrarum orbis sunt, totidem faceret monumenta victoriae suae. Numquam eminentia invidia carent. Itaque et Lucullus et Metellus Creticus memor tamen acceptae iniuriae, non iniuste querens (quippe ornamentum triumphi eius captivos duces Pompeius subduxerat) et cum iis pars optimatium refragabatur, ne aut promissa civitatibus a Pompeio aut bene meritis praemia ad arbitrium eius persolverentur.
XLI
Secutus deinde est consulatus C. Caesaris, qui scribenti manum iniicit et quamlibet festinantem in se morari cogit. Hic nobilissima Iuliorum genitus familia et, quod inter omnis antiquitatis studiosos constabat, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum Magno illi Alexandro, sed sobrio neque iracundo simillimus, qui denique semper et cibo et sommo in vitam, non in voluptatem uteretur, cum fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret nullo metu compelli potuit, cum M. Piso consularis Anniam, quae Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam, habuissetque fere duodeviginti annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est, magis ministris Sullae adiutoribusque partium quam ipso conquirentibus eum ad necem mutata veste dissimilemque fortunae suae indutus habitum nocte urbe elapsus est. Idem postea admodum iuvenis, cum a piratis captus esset, ita se per omne spatium, quo ab iis retentus est, apud eos gessit, ut pariter iis terrori venerationique esset, neque umquam aut nocte aut die (cur enim quod vel maximum est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur?) aut excalcearetur aut discingeretur, in hoc scilicet, ne si quando aliquid ex solito variaret, suspectus iis, qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret.
XLII
Longum est narrare, quid et quotiens ausus sit, quanto opere conata eius qui obtinebat Asiam magistratus populi Romani metu suo destituerit. Illud referatur documentum tanti mox evasuri viri: quae nox eam diem secuta est, qua publica civitatium pecunia redemptus est, ita tamen, ut cogeret ante obsides a piratis civitatibus dari, et privatus et contracta classe tumultuaria invectus in eum locum, in quo ipsi praedones erant, partem classis fugavit, partem mersit, aliquot navis multosque mortalis cepit; laetusque nocturnae expeditionis triumpho ad suos revectus est, mandatisque custodiae quos ceperat, in Bithyniam perrexit ad proconsulem Iuncum (idem enim Asiam eamque obtinebat) petens, ut auctor fieret sumendi de captivis supplicii: quod (cum) ille se facturum negasset venditurumque captivos dixisset (quippe sequebatur invidia inertiam), incredibili celeritate revectus ad mare, priusquam de ea re ulli proconsulis redderentur epistulae, omnes, quos ceperat, suffixit cruci.
XLIII
Idem mox ad sacerdotium ineundum (quippe absens pontifex factus erat in Cottae consularis locum, cum paene puer a Mario Cinnaque flamen dialis creatus victoria Sullae, qui omnia ab iis acta fecerat irrita, amisisset id sacerdotium) festinans in Italiam, ne conspiceretur a praedonibus omnia tunc obtinentibus maria et merito iam infestis sibi, quattuor scalmorum navem una cum duobus amicis decemque servis ingressus effusissimum Adriatici maris traiecit sinum. Quo quidem in cursu conspectis, ut putabat, piratarum navibus cum exuisset vestem alligas setque pugionem ad femur alterutri se fortunae parans, mox intellexit frustratum esse visum suum arborumque ex longinquo ordinem antemnarum praebuisse imaginem. Reliqua eius acta in urbe, nobilissima Cn. Dola bellae accusatio et maior civitatis in ea favor, quam reis praestari solet, contentionesque civiles cum Q. Catulo atque aliis eminentissimis viris celeberrimae, et ante praeturam victus in maximi pontificatus petitione Q. Catulus, omnium confessione senatus princeps, et restituta in aedilitate adversante quidem nobilitate monumenta C. Marii, simulque revocati ad ius dignitatis proscriptorum liberi, et praetura quaesturaque mirabili virtute atque industria obita in Hispania (cum esset quaestor sub Vetere Antistio, avo huius Veteris consularis atque pontificis, duorum consularium et sacerdotum patris, viri in tantum boni, in quantum humana simplicitas intellegi potest) quo notiora sunt, minus egent stilo.
XLIV
Hoc igitur consule inter eum et Cn. Pompeium et M. Crassum inita potentiae societas, quae urbi orbique terrarum nec minus diverso cuique tempore ipsis exitiabilis fuit. Hoc consilium sequendi Pompeius causam habuerat, ut tandem acta in transmarinis provinciis, quibus, ut praediximus, multi obtrectabant, per Caesarem confirma rentur consulem, Caesar autem, quod animadvertebat se cedendo Pompei gloriae aucturum suam et invidia communis potentiae in illum relegata confirmaturum vires suas, Crassus, ut quem principatum solus adsequi non poterat, auctoritate Pompei, viribus teneret Caesaris, adfinitas etiam inter Caesarem Pompeiumque contracta nupt¸s, quippe Iuliam, filiam C. Caesaris, Cn. Magnus duxit uxorem. In hoc consulatu Caesar legem tulit, ut ager Campanus plebei divideretur, suasore legis Pompeio. Ita circiter viginti milia civium eo deducta et ius urbis restitutum post annos circiter centum quinquaginta duos quam bello Punico ab Romanis Capua in formam praefecturae redacta erat. Bibulus, collega Caesaris, cum actiones eius magis vellet impedire quam posset, maiore parte anni domi se tenuit. Quo facto dum augere vult invidiam collegae, auxit potentiam. Tum Caesari decretae in quinquennium Galliae.
XLV
Per idem tempus P. Clodius, homo nobilis, disertus, audax, quique neque dicendi neque faciendi ullum nisi quem vellet nosset modum, malorum propositorum executor acerrimus, infamis etiam sororis stupro et actus incesti reus ob initum inter religiosissima populi Romani sacra adulterium, cum graves inimicitias cum M. Cicerone exerceret (quid enim inter tam dissimiles amicum esse poterat?) et a patribus ad plebem transisset, legem in tribunatu tulit, qui civem Romanum indemnatum interemisset, ei aqua et igni interdiceretur: cuius verbis etsi non nominabatur Cicero, tamen solus petebatur. Ita vir optime meritus de re publica conservatae patriae pretiurn calamitatem exil¸ tulit. Non caruerunt suspicione oppressi Ciceronis Caesar et Pompeius. Hoc sibi contraxisse videbatur Cicero, quod inter viginti viros dividendo agro Campano esse noluisset. Idem intra biennium sera Cn. Pompei cura, verum ut coepit intenta, votisque Italiae ac decretis senatus, virtute atque actione Annii Milonis tribuni plebis dignitati patriaeque restitutus est. Neque post Numidici exilium aut rediturn quisquam aut expulsus invidiosius aut receptus est laetius. Cuius domus quam infeste a Clodio disiecta erat, tam speciose a senatu restituta est. Idem P. Clodius in tribunatu sub honorificentissimo ministerii titulo M. Catonem a re publica relegavit: quippe legem tulit, ut is quaestor cum iure praetorio, adiecto etiam quaestore, mitteretur in insulam Cyprum ad spoliandum regno Ptolemaeum, omnibus morum vitiis eam contumeliam meritu. Sed ille sub adventum Catonis vitae suae vim intulit. Unde pecuniam longe sperata maiorem Cato Romam retulit. Cuius integritatem laudari nefas est, insolentia paene argui potest, quod una cum consulibus ac se
natu effusa civitate obviam, cum per Tiberim subiret navibus, non ante iis egressus est, quam ad eum locum pervenit, ubi erat exponenda pecunia.
XLVI
Cum deinde inmanis res vix multis voluminibus explicandas C. Caesar in Gallia gereret nec contentus plurimis ac felicissimis victoriis innumerabilibusque caesis et captis hostium milibus etiam in Britanniam traiecisset exercitum, alterum paene imperio nostro ac suo quaerens orbem, vetus par consulum, Cn. Pompeius et M. Crassus, alterum iniere consulatum, qui neque petitus honeste ab iis neque probabiliter gestus est. Caesari lege, quam Pompeius ad populum tulit, prorogatae in idem spatium temporis provinciae, Crasso bellum Parthicum iam animo molienti Syria decreta. Qui vir cetera sanctissimus immunisque voluptatibus neque in pecunia neque in gloria concupiscenda aut modum norat aut capiebat terminum. Hunc proficiscentem in Syriam diris cum ominibus tribuni plebis frustra retinere conati. Quorum execrationes si in ipsum tantummodo valuissent, utile imperatoris damnum salvo exercitu fuisset rei publicae. Transgressum Euphraten Crassum petentemque Seleuciam circumfusus inmanibus copiis equitum rex Orodes una cum parte maiore Romani exercitus interemit. Reliquias legionum C. Cassius, atrocissimi mox auctor facinoris, tum quaestor, conservavit Syriamque adeo in populi Romani potestate retinuit, ut transgressos in eam Parthos felici rerum eventu fugaret ac funderet.
XLVII
Per haec insequentiaque et quae praedixirnus tempora amplius quadringenta milia hostium a C. Caesare caesa sunt, plura capta; pugnatum saepe derecta acie, saepe in agminibus, saepe eruptionibus, bis penetrata Britannia, novem denique aestatibus vix ulla non iustissimus triumphus emeritus. Circa Alesiam vero tantae res gestae, quantas audere vix hominis, perficere paene nullius nisi dei fuerit. Quarto ferme anno Caesar morabatur in Gall¸s, cum medium iam ex invidia potentiae (et viva illa) male cohaerentis inter Cn. Pompeium et C. Caesarem concordiae pignus Iulia, uxor Magni, decessit: atque omnia inter destinatos tanto discrimini duces dirimente fortuna filius quoque parvus Pompei, Iulia natus, intra breve spatium obiit. Tum in gladios caedesque civium furente ambitu, cuius neque finis reperiebatur nec modus, tertius consulatus soli Cn. Pompeio etiam adversantium antea dignitati eius iudicio delatus est, cuius ille honoris gloria veluti reconciliatis sibi optimatibus maxime a C. Caesare alienatus est; sed eius consulatus omnem vim in coercitionem ambitus exercuit. Quo tempore P. Clodius a Milone candid.ato consula,tus exemplo inutili, facto salutari rei publicae circa Bovillas contracta ex occursu rixa iugulatus est. Milonem reum non magis invidia facti quam Pompei damnavit voluntas. Quem quidem M. Cato palam lata absolvit sententia. Qui si rnaturius tulisset, non defuissent qui sequerentur esemplum probarentque eum civem occisum, quo nemo perniciosior rei publicae neque bonis inimicior vixerat.
XLVIII
Intra breve deinde spatium belli civilis exarserunt initia, cum iustissimus quisque et a Caesare et a Pompeio vellet dimitti exercitus; quippe Pompeius in secundo consulatu Hispanias sibi decerni voluerat easque per triennium absens ipse ac praesidens urbi per Afranium et Petreium, consularem ac praetorium, legatos suos, administrabat et iis, qui a Caesare dimittendos exercitus contendebant, adsentabatur, iis, qui ab ipso quoque, adversabatur. Qui si ante biennium, quam ad arrna itum est, perfectis muneribus theatri et aliorum operum, quae ei circumdedit, gravissima temptatus valetudine decessisset in Campania (quo quidem tempore universa Italia vota pto salute eius primi omnium civiurn suscepit) defuisset fortunae destruendi eius locus, et quam apud superos habuerat magnitutudinem, inlibatam detulisset ad inferos. Bello autem civili et tot, quae deinde per continuos viginti annos consecuta sunt, malis non alius maiorem flagrantioremque quam C. Curio tribunus plebis subiecit facem, vir nobilis, elo quens, audax, suae alienaeque et fortunae et pudicitiae prodigus, homo ingeniosissime nequam et facundus malo publico cuius animo [voluptatibus vel libidinibus] neque opes ullae neque cupiditates suAicere possent. Hic primo pro Pompei partibus, id est, ut tunc habebatur, pro re publica, mox simulatione contra Pompeiurn et Caesarem, sed animo pro Caesare stetit. Id gratis an accepto centies sestertio fecerit, ut accepimus, in medio relinquemus. Ad ultimum saluberrimas coalescentis condiciones pacis, quas et Caesar iustissimo animo postulabat et Pompeius aequo recipiebat, discussit ac rupit, unice cavente Cicerone concordiae publicae. Harum praeteritarumque rerum ordo cum iustis aliorum voluminibus promatur, tum, uti spero, nostris explicabitur. Nunc proposito operi sua forma reddatur, si prius gratulatus ero Q. Catulo, duobus Lucullis Metelloque et Hortensio, qui, cum sine invidia in re publica Quoruissent eminuissentque sine periculo, quieta aut certe non praecipitata fatali ante initium bellorum civilium morte functi sunt.
XLIX
Lentulo et Marcello consulibus post urbem conditam annis septingentis et tribus, et annos octo et septuaginta ante quam tu, M. Vinici, consulatum inires, bellum civile exarsit. Alterius ducis causa melior videbatur, alterius erat firmior; hic omnia speciosa, illic valentia; Pompeium senatus auctoritas, Caesarem militum armavit fiducia. Consules senatusque causae non Pompeio summam imperii detulerunt. Nihil relictum a Caesare, quod servandae pacis causa temptari posset, nihil receptum a Pompeianis, cum alter consul iusto esset ferocior, Lentulus vero salva re publica salvus esse non posset, M. autem Cato moriendum ante, quam ullam condicionem civis accipiendam rei publicae contenderet. Vir antiquus et gravis Pompei partes laudaret magis, prudens sequeretur Caesaris, et illa gloriosiora, haec terribiliora duceret. Ut deinde spretis omnibus quae Caesar postulaverat, tantummodo contentus cum una legione titulum retinere provinciae, privatus in urbem veniret et se in petitione consulatus suffragiis populi Rornani committeret decrevere, ratus bellandum Caesar cum exercitu Rubiconem transiit. Cn. Pompeius consulesque et maior pars senatus relicta urbe ac deinde Italia transmisere Dyrrachium.
L
At Caesar Domitio legionibusque, Corfini quae una cum eo fuerant, potitus, duce aliisque, qui voluerant abire ad Pompeium, sine dilatione dimissis, persecutus Brundusium, ita ut appareret malle integris rebus et conditionibus finire bellum quam opprimere fugientis, cum transgressos reperisset consules, in urbem revertit redditaque ratione consiliorum suorum in senatu et in contione ac miserrimae necessitudinis, cum alienis armis ad arma compulsus esset, Hispanias petere decrevit. Festinationem itineris eius aliquamdiu morata Massilia est, fide melior quam consilio prudentior, intempestive principalium armorum arbitria captans, quibus hi se debent interponere, qui non parentem coercere possunt. Exercitus deinde, qui sub Afranio consulari ac Petreio praetorio fuerat, ipsius adventus vigore ac fulgore occupatus se Caesari tradidit; uterque legatorum et quisquis cuiusque ordinis sequi eos voluerat, remissi ad Pompeium.
LI
Proximo anno cum Dyrrachium ac vicina ei urbi regio castris Pompei obtineretur, qui accitis ex ornnibus transmarinis provinciis legionibus, equitum ac peditum auxilüs, regumque et tetrarcharum simulque dynastarum copiis inmanem exercitum confecerat et mare praesidiis classium, ut rebatur, saepserat, quo minus Caesar legiones posset transmittere, sua et celeritate et fortuna C. Caesar usus nihil in mora habuit, quo minus eo quo vellet ipse exercitusque classibus perveniret, et primo paene castris Pompei sua iungeret, mox etiam obsidione munimentisque eum complecteretur. Sed inopia obsidentibus quam obsessis erat gravior. Tum Balbus Cornelius excedente humanam fidem temeritate ingressus castra hostium saepiusgue cum Lentulo conlocutus consule, dubitante quanti se venderet, illis incrementis fecit viam, quibus non in Hispania ex cive natus, sed Hispanus, ia triumphum et pontificatum adsurgeret fieretque ex privato consularis. Variatum deinde proeliis, sed uno longe magis Pompeianis prospero, quo graviter impulsi sunt Caesaris milites.
LII
Tum Caesar cum exercitu fatalem victoriae suae Thessaliam petiit. Pompeius, longe diversa aliis suadentibus, quorum plerique hortabantur, ut in Italiam transmitteret (neque hercules quidquam partibus illis salubrius fuit), alii, ut bellum traheret, quod dignatione partium in dies ipsis magis prosperum fieret, usus impetu suo hostem secutus est. Aciem Pharsalicam et illum cruentissimum Romano nomini diem tantumque utriusque exercitus profusum sanguinis et conlisa inter se duo rei publicae capita effossumque alter
um Romani imperii lumen et tot talesque Pompeianarum partium caesos viros non recipit enarranda hic scripturae modus. lllud notandum est: ut primum C.Caesar inclinatam vidit Pompeianorurn aciem, neque prius neque antiquius quidquam habuit, quam ut indemnes partes, ut militari verbo ex consuetudine utar, dimitteret. Pro dii immortales, quod huius voluntatis erga Brutum suae postea vir tam mitis pretiurn tulit! Nihil in illa victoria mirabilius, magnificentius, clarius fuit, quam quod neminen nisi acie consumptum civem patria, desideravit: sed munus misericordiae corrupit pertinacia, cum libentius vitam victor iam daret, quam victi acciperent.
LIII
Pompeius profugiens cum duobus Lentulis consularibus Sextoque filio et Favonio praetorio, quos comites ei fortuna adgregaverat, aliis, ut Parthos, aliis, ut Africam peteret, in qua fidelissimum partium suarum haberet regem Iubam, suadentibus, Aegyptum petere proposuit memor beneficiorum, quae in patrem eius Ptolemaei, qui tum puero quam iuveni propior regnabat Alexandriae, contulerat. Sed quis in adversis beneficiorum servat memoriam? Aut quis ullam calamitosis deberi putat gratiam? Aut quando fortuna non mutat fidem? Missi itaque ab rege, qui venientem Cn. Pompeium (is iam a Mytilenis Corneliam uxorem receptam in navem fugae comitem habere coeperat) consilio Theodoti et Achillae exciperent hortarenturque, ut ex oneraria in eam navem, quae obviam processerat, transcenderet; quod cum fecisset, princeps Romani nominis imperio arbitrioque Aegyptii mancipii, C. Caesare et P. Servilio consulibus, iugulatus est. Hic post tres consulatus et totidem triumphos domitumque terrarum orbem sanctissimi atque praestantissimi viri in id evecti, super quod ascendi non potest, duodesexagesimum annum agentis pridie natalem ipsius vitae fuit exitus, in tantum in illo viro a se discordante fortuna, ut cui modo ad victoriam terra defuerat, deesset ad sepulturam. Quid aliud quam nimium occupatos dixerim, quos in aetate et tanti et paene nostri saeculi viri fefellit quinquennium, cum a C. Atilio et Q. Servilio consulibus tam facilis esset annorum digestio? Quod adieci, non ut arguerem, sed ne arguerer.
Complete Works of Velleius Paterculus Page 34