Complete Works of Velleius Paterculus
Page 35
LIV
Non fuit maior in Caesarem, quam in Pompeium fuerat, regis eorumque, quorum is auctoritaie regebatur, fides. Quippe cum venientem eum temptassent insidüs ac deinde bello lacessere auderent, utrique summorum imperatorum, alteri mortuo, alteri superstiti meritas poenas luere supplicüs. Nusquam erat Pompeius corpore, adhuc ubique vivebat nomine. Quippe ingens partium eius favor bellum excitaverat Africum, quod ciebat rex Iuba et Scipio, vir consularis, ante biennium quam extingueretur Pompeius, lectus ab eo socer, eorumque copias auxerat M. Cato, ingenti cum difficultate itinerum locorumque inopia perductis ad eos legionibus. Qui vir cum summum ei a militibus deferretur imperium, honoratiori parere maluit.
LV
Admonet promissae brevitatis fides, quanto omnia transcursu dicenda sint. Sequens fortunam suam Caesar pervectus in Africam est, quam occiso C. Curione, Iulianarum duce partium, Pompeiani obtinebant exercitus. Ibi primo varia fortuna, mox pugnavit sua, inclinataeque hostiorn copiae: nec dissimilis ibi adversus victos quam in priores clementia Caesaris fuit. Victorem Africani belli Caesarem gravius excepit Hispaniense (nam victus ab eo Pharnaces vix quidquam gloriae eius adstruxit), quod Cn. Pompeius, Magni filius, adulescens impetus ad bella maximi, ingens ac terribile conflaverat, undique ad eum adhuc paterni nominis magnitudinem sequentium ex toto orbe terrarurn auxiliis confluentibus. Sua Caesarem in Hispaniam cornitata fortuna est, sed nullum umquam atrocius periculosiusque ab eo initum proelium, adeo ut plus quam dubio Marte descenderet equo consistensque ante recedentem suorum aciem, increpata prius fortuna, quod se in eum servasset exitum, denuntiaret militibus vestigio se non recessurum: proinde viderent, quem et quo loco imperatorem deserturi forent. Verecundia magis quam virtute acies restituita, et a duce quam a milite fortius. Cn. Pompeius gravis vulnere inventus inter solitudines avias interemptus est; Labienum Varumque acies abstulit.
LVI
Caesar omnium victor regressus in urbem, quod humanam excedat fidem, omnibus, qui contra se arma tulerant, ignovit, magnificentissimisque gladiatorii muneris, naumachiae et equitum peditumque, simul elephantorum certaminis spectaculis epulique per multos dies dati celebratione replevit eam. Quinque egit triumphos: Gallici apparatus ex citro, Pontici ex acantho, Alexandrini testudine, Africi ebore, Hispaniensis argento rasili constitit. Pecunia ex manubiis lata paulo amplius sexiens miliens sestertium. Neque illi tanto viro et tam clementer omnibus victorüs suis uso plus quinque mensium principalis quies contigit. Quippe cum mense Octobri in urbem revertisset, idibus Martiis, coniurationis auctoribus Bruto et Cassio, quorum alterum promittendo consulatum non obligaverat, contra differendo Cassium offenderat, adiectis etiam consiliarüs caedis familiarissimis omnium et fortuna partium eius in summum evectis fastigium, D. Bruto et C. Trebonio aliisque clari nominis viris, interemptus est. Cui magnam invidiam conciliarat M. Antonius, omnibus audendis paratissimus, consulatus collega, inponendo capiti eius Lupercalibus sedentis pro rostris insigne regium, quod ad eo ita repulsum erat, ut non offensus videretur.
LVII
Laudandum experientia consilium est Pansae atque Hirtii, qui semper praedixerant Caesari ut principatum armis quaesitum armis teneret. Ille dictitans mori se quam timere malle dum clementiam, quam praestiterat, expectat, incautus ab ingratis occupatus est, cum quidem plurima ei praesagia atque indicia dii immortales futuri obtulissent periculi. Nam et haruspices praemonuerant, ut diligentissime iduum Martiarum caveret diem, et uxor Calpurnia territa nocturno visu, ut ea die domi subsisteret, orabat, et libelli coniurationem nuntiantes dati neque protinus ab eo lecti erant. Sed profecto ineluctabilis fatorum vis, cuiuscumque fortunam mutare constituit, consilia corrumpit.
LVIII
Quo anno id patravere facinus Brutus et Cassius praetores erant, D. Brutus consul designatus. Hi una cum coniurationis globo, stipati gladiatorum D. Bruti manu, Capitolium occupavere. Tum consul Antonius (quem cum simul interimendum censuisset Cassius testamentumque Caesaris abolendum, Brutus repugnaverat dictitans nihil amplius civibus praeter tyranni - ita enim appellari Caesarem facto eius expediebat - petendum esse sanguinem) convocato senatu, cum iam Dolabella, quem substituturus sibi Caesar designaverat consulem, fasces atque insignia corripuisset consulis, velut pacis auctor liberos suos obsides in Capitolium misit fidemque descendendi tuto interfectoribus Caesaris dedit. Et illud decreti Atheniensium celeberrimi exemplum, relatum a Cicerone, oblivionis praeteritarum rerum decreto patrum comprobatum est.
LIX
Caesaris deinde testamentum apertum est, quo C. Octavium, nepotem sororis suae Iuliae, adoptabat. De cuius origine, etiam si premit iter, pauca dicenda sunt. Fuit C. Octavius ut non patricia, ita admodum speciosa equestri genitus familia, gravis, sanctus, innocens, dives. Hic praetor inter nobilissimos viros creatus primo loco, cum ei dignatio Iulia genitam Atiam conciliasset uxorem, ex eo honore sortitus Macedoniam appellatusque in ea imperator, decedens ad petitionem consulatus obiit praetextato relicto filio. Quem C. Caesar, maior eius avunculus, educatum apud Philippum vitricum dilexit ut suum, natumque annos duodeviginti Hispaniensis militiae adsecutum se postea comitem habuit, numquam aut alio usum hospitio quam suo aut alio vectum vehiculo, pontificatusque sacerdotio puerum honoravit. Et patratis bellis civilibus ad erudiendam liberalibus disciplinis singularis indolem iuvenis Apolloniam eum in studia miserat, mox belli Getici ac deinde Parthici habiturus commilitonem. Cui ut est nuntiatum de caede avunculi, cum protinus ex vicinis legionibus centuriones suam suorumque militum operam ei pollicerentur neque eam spernendam Salvidienus et Agrippa dicerent, ille festinans pervenire in urbem omnem ordinem ac rationem et necis et testamenti Brundusii comperit. Cui adventanti Romam inmanis amicorum occurrit frequentia, et cum intraret urbem, solis orbis super caput eius curvatus aequaliter rotundatusque in colorem arcus velut coronam tanti mox viri capiti imponens conspectus est.
LX
Non placebat Atiae matri Philippoque vitrico adiri nomen invidiosae fortunae Caesaris, sed adserebant salutaria rei publicae terrarumque orbis fata conditorem conservatoremque Romani nominis. Sprevit itaque caelestis animus humana consilia et cum periculo potius summa quam tuto humilia proposuit sequi maluitque avunculo et Caesari de se quam vitrico credere, dictitans nefas esse, quo nomine Caesari dignus esset visus, semet ipsum sibi videri indignum. Hunc protinus Antonius consul superbe excepit (neque is erat contemptus, sed metus) vixque admisso in Pompeianos hortos loquendi secum tempus dedit, mox etiam velut insidiis eius petitus sceleste insimulare coepit, in quo turpiter deprehensa eius vanitas est. Aperte deinde Antonii ac Dolabellae consulum ad nefandam dominationem erupit furor. Sestertium septiens miliens, depositum a C. Caesare ad aedem Opis, occupatum ad Antonio, actorum eiusdem insertis falsis civitatibus inmunitatibusque corrupti commentarii atque omnia pretio temperata, vendente rem publicam consule. Idem provinciam D. Bruto designato consuli decretam Galliam occupare statuit, Dolabella transmarinas decrevit sibi; interque naturaliter dissimillimos ac diversa volentis crescebat odium eoque C. Caesar iuvenis cotidianis Antonii petebatur insidiis.
LXI
Torpebat oppressa dominatione Antonii civitas. Indignatio et dolor omnibus, vis ad resistendum nulli aderat, cum C. Caesar undevicesimum annum ingressus, mira ausus ac summa consecutus privato consilio maiorem senatu pro re publica animum habuit primumque a Calatia, mox a Casilino veteranos excivit paternos; quorum exemplum secuti alii brevi in formam iusti coiere exercitus. Mox cum Antonius occurrisset exercitui, quem ex transmarinis provinciis Brundusiuni venire iusserat, legio Martia et quarta cognita et senatus voluntate et tanti iuvenis indole sublatis signis ad Caesarem se contulerunt. Eum senatus honoratum equestri statua, quae hodieque in rostris posita aetatem eius scriptura indicat (qui honor non alii per trecentos annos quam L. Sullae et Cn. Pompeio et C. Caesari contigerat), pro praetore una cum consulibus designatis Hirtio et Pansa bellum cum Antonio gerere iussit. Id ab eo annum agente vicesimum fortissime circa Mutinam administratum est et D. Brutus obsidione liberatus. Antonius turpi ac nuda fuga coactus deserere Italiam, consulum autem alter in acie, alter post paucos dies ex volnere mortem obiit.
LXII
Omnia ante quam fugaretur Antonius honorifice a senatu in Caesarem exercitumque eius decreta sunt maxime auctore Cicerone; sed ut recessit metus, erupit voluntas protinusque Pompeianis partibus rediit animus. Bruto Cassioque provinciae, quam iam ipsi sine ullo senatus consulto occupaverant, decretae, laudati quicumque se iis exercitus tradidissent, omnia transmarina imperia eorum commissa arbitrio. Quippe M. Brutus et C. Cassius, nunc metuentes arma Antonii, nunc ad augendam eius invidiam simulantes se metuere, testati edictis libenter se vel in perpetuo exilio victuros, dum rei publicae constaret concordia, nec uliam belli civilis praebituros materiam, plurimum sibi honoris esse in conscientia facti sui, profecti urbe atque Italia, intento ac pari animo sine auctoritate publica provincias exercitusque occupaverant et, ubicumque ipsi essent, praetexentes esse rem pubblicam, pecunias etiam, quae ex transmarinis provinciis Romam ab quaestoribus deportabantur, a volentibus acceperant. Quae omnia senatus decretis comprensa et comprobata sunt et D. Bruto, quod alieno beneficio viveret, decretus triumphus, Pansae atque Hirtii corpora publica sepultura honorata, Caesaris adeo nulla habita mentio, ut legati, qui ad exercitum eius missi erant, iuberentur summoto eo milites adloqui. Non fuit tam ingratus exercitus, quam fuerat senatus; nam cum eam iniuriam dissimulando Caesar ipse ferret, negavere milites sine imperatore suo ulla se audituros mandata. Hoc est illud tempus, quo Cicero insito amore Pompeianarum partium Caesarem laudandum et tollendum censebat, cum aliud diceret, aliud intellegi vellet.
LXIII
Interim Antonius fuga transgressus Alpes, primo per conloquia repulsus a M. Lepido, qui pontifex maximus in C. Caesaris locum furto creatus decreta sibi Hispania adhuc in Gallia morabatur, mox saepius in conspectum veniens militum (cum et Lepido omnes imperatores forent meliores et multis Antonius, dum erat sobrius), per aversa castrorum proruto vallo a militibus receptus est. Qui titulo imperii cedebat Lepido, cum summa virium penes eum foret. Sub Antonii ingressum in castra Iuventius Laterensis, vir vita ac morte consentaneus, cum acerrime suasisset Lepido, ne se cum Antonio hoste iudicato iungeret, inritus consilii gladio se ipse transifixit. Plancus deinde dubia, id est sua, fide, diu quarum esset partium secum luctatus ac sibi difficile consentiens, et nunc adiutor D. Bruti designati consulis, collegae sui, senatuique se litteris venditans, mox eiusdem proditor, Asinius autem Pollio firmus proposito et Iulianis partibus fidus, Pompeianis adversus, uterque exercitus tradidere Antonio.
LXIV
D. Brutus desertus primo a Planco, postea etiam insidiis eiusdem petitus, paulatim relinquente eum exercitu fugiens in hospitis cuiusdam nobilis viri, nomine Cameli, domo ab iis, quos miserat Antonius, iugulatus est iustissimasque optime de se merito viro C. Caesari poenas dedit, cuius cum primus omnium amicorum fuisset, interfector fuit et fortunae, ex qua fructum tulerat, invidiam in auctorem relegabat censebatque aequum, quae acceperat a Caesare retinere, Caesarem, qui illa dederat, perire. Haec sunt tempora, quibus M. Tullius continuis, actionibus aeternas Antonii memoriae inussit notas, sed hic fulgentissimo et caelesti ore, at tribunus Cannutius canina rabie lacerabat Antonium. Utrique vindicta ]ibertatis morte stetit; sed tribuni sanguine commissa proscriptio, Ciceronis velut satiato Antonio paene finita. Lepidus deinde a senatu hostis iudicatus est, ut ante fuerat Antonius.
LXV
Tum inter eum Caesaremque et Antonium commercia epistularum et condicionum facta mentio, cum Antonius subinde Caesarem admoneret, quam inimicae ipsi Pompeianae partes forent et in quod iam emersissent fastigium et quanto Ciceronis studio Brutus Cassiusque attollerentur, denuntiaretque se cum Bruto Cassioque, qui iam decem et septem legionum potentes erant, iuncturum vires suas, si Caesar eius aspernaretur concordiam, diceretque plus Caesarem patris quam se amici ultioni debere. Tum inita potentiae societas et hortantibus orantibusque exercitibus inter Antonium etiam et Caesarem facta adfinitas, cum esset privigna Antonii desponsata Caesari. Consulatumque iniit Caesar pridie quam viginti annos impleret decimo Kal. Octobres cum collega Q. Pedio post urbem conditam annis septingentis et novem, ante duos et septuaginta, quam tu, M. Vinici, consulatum inires. Vidit hic annus Ventidium, per quam urbem inter captivos Picentium in triumpho ductus erat, in ea consularem praetextam iungentem praetoria. Idem hic postea triumphavit.
LXVI
Furente deinde Antonio simulque Lepido, quorum uterque, ut praediximus, hostes iudicati erant, cum ambo mallent sibi nuntiari, quid passi essent, quam quid meruissent, repugnante Caesare, sed frustra adversus duos, instauratum Sullani exempli malum, proscriptio. Nihil tam indignum illo tempore fuit, quam quod aut Caesar aliquem proscribere coactus est aut ab ullo Cicero proscriptus est. Abscisaque scelere Antonii vox publica est, cum eius salutem nemo defendisset, qui per tot annos et publicam civitatis et privatam civium defenderat. Nihil tamen egisti, M. Antoni (cogit enim excedere propositi formam operis erumpens animo ac pectore indignatio) nihil, inquam, egisti mercedem caelestissimi oris et clarissimi capitis abscisi numerando auctoramentoque funebri ad conservatoris quondam rei pubIicae tantique consulis inritando necem. Rapuisti tu M. Ciceroni lucem sollicitam et aetatem senilem et vitam miseriorem te principe quam sub te triumviro mortem, famam vero gloriamque factorum atque dictorum adeo non abstulisti, ut auxeris. Vivit vivetque per omnem saeculorum memoriam, dumque hoc vel forte vel providentia vel utcumque constitutum rerum naturae corpus, quod ille paene solus Romanorum animo vidit, ingenio complexus est, eloquentia inluminavit, manebit incolume, comitem aevi sui laudem Ciceronis trahet omnisque posteritas illius in te scripta mirabitur, tuum in eum factum execrabitur citiusque e mundo genus hominum quam Ciceronis nomen cedet.
LVII
Huius totius temporis fortunam ne deflere quidem quisquam satis digne potuit, adeo nemo exprimere verbis potest. Id tamen notandum est, fuisse in proscriptos uxorum fidem summam, libertorum mediam, servorum aliquam, filiorum nullam, adeo difficilis est hominibus utcumque conceptae spei mora. Ne quid ulli sanctum relinqueretur, velut ia dotem invitamentumque sceleris Antonius L. Caesarem avunculum, Lepidus Paulum fratrem proscripserant; nec Planco gratia defuit ad impetrandum, ut frater eius Plancus Plotius proscriberetur. Eoque inter iocos militaris, qui currum Lepidi Plancique secuti erant, inter execrationem civium usurpabant hunc versum: De germanis, non de Gallis duo triumphant consules.
LVIII
Suo praeteritum loco referatur; neque enim persona umbram actae rei capit. Dum in acie Pharsalica acriter de summa rerum Caesar dimicat, M. Caelius, vir eloquio animoque Curioni simillimus, sed in utroque perfectior nec minus ingeniose nequam, cum ne modica quidem solvere ac servari posset (quippe peior illi res familiaris quam mens erat), in praetura novarum tabularum auctor extitit nequiitque senatus et consulis auctoritate deterreri; accito etiam Milone Annio, qui non impetrato reditu Iulianis partibus infestus erat, in urbe seditionem, in agris haud occulte bellicum tumultum movens, primo summotus a re publica, mox consularibus armis auctore senatu circa Thurios oppressus est. In incepto pari similis fortuna Milonis fuit, qui Compsam in Hirpinis oppugnans ictusque lapide cum P. Clodio, tum patriae, quam armis petebat, poenas dedit, vir inquies et ultra fortem temerarius. Quatenus autem aliquid ex omissis peto, notetur immodica et intempestiva, libertate usos adversus C. Caesarem Marullum Epidium Flavumque Caesetium tribunos plebis, dum arguunt in eo regni voluntatem, paene vim dominationis expertos. In hoc tamen saepe lacessiti principis ira excessit, ut censoria potius contentus nota quam animadversione dictatoria summoveret eos a re publica testareturque esse sibi miserrimum, quod aut natura sua ei excedendum foret aut minuenda dignitas. Sed ad ordinem revertendum est.
LXIX
Iam et Dolabella in Asia C. Trebonium consularem, cui succedebat, fraude deceptum Zmyrnae occiderat, virum adversus merita Caesaris ingratissimum participemque caedis eius, a quo ipse in consulare provectus fastigium fuerat; et C. Cassius acceptis a Statio Murco et Crispo Marcio, praetoriis viris imperatoribusque, praevalidis in Syria legionibus, inclusum Dolabellam, qui praeoccupata Asia in Syriam pervenerat, Laodiciae expugnata ea urbe interfecerat (ita tamen, ut ad ictum servi sui Dolabella non segniter cervicem daret) et decem legiones in eo tractu sui iur
is fecerat; et M. Brutus C. Antonio, fratri M. Antonii, in Macedonia Vatinioque circa Dyrrachium volentis legiones extorserat (sed Antonium bello lacessierat, Vatinium di~matione obruerat, cum et Brutus cuilibet ducum praeferendus videretur et Vatinius nulli non esset postferendus, in quo deformitas corporis cum turpitudine certabat ingenii, adeo ut animus eius dignissimo domicilio inclusus videretur) eratque septem legionibus validus. At lege Pedia, quam consul Pedius collega Caesaris tulerat, omnibus, qui Caesarem patrem interfecerant, aqua ignique interdictum erat. Quo tempore Capito, patruus meus, vir ordinis senatorii, Agrippae subscripsit in C. Cassium. Dumque ea in Italia geruntur, acri atque prosperrimo bello Cassius Rhodum, rem inmanis operis, ceperat, Brutus Lycios devicerat, et inde in Macedoniam exercitus traiecerant, cum per omnia repugnans naturae suae Cassius etiam Bruti clementiam vinceret. Neque reperias, quos aut pronior fortuna comitata sit aut veluti fatigata maturius destituerit quam Brutum et Cassium.
LXX
Tum Caesar et Antonius traiecerunt exercitus in Macedoniam et apud urbem Philippos cum Bruto Cassioque acie concurrerunt. Cornu, cui Brutus praeerat, impulsis hostibus castra Caesaris cepit (nam ipse Caesar, etiamsi infirmissimus valetudine erat, obibat munia ducis, oratus etiam ab Artorio medico, ne in castris remaneret, manifesta denuntiatione quietis territo), id autem, in quo Cassius fuerat, fugatum ac male mulcatum in altiora se receperat loca. Tum Cassius ex sua fortuna eventum collegae aestimans, cum dimisisset evocatum iussissetque nuatiare sibi, quae esset multitudo ac vis hominum, quae ad se tenderet, tardius eo nuntiante, cum in vicino esset agmen cursu ad eum tendentiurn neque pulvere facies aut signa denotari possent, existimans hostes esse, qui irruerent, lacerna caput circumdedit extentamque cervicem interritus liberto praebuit. Deciderat Cassii caput, cum evocatus advenit nuntians Brutum esse victorem. Qui cum imperatorem prostratum videret: “sequar”, inquit, “eum, quem mea occidit tarditas, et ita in gladium incubuit”. Post paucos deinde dies Brutus conflixit cum hostibus et victus acie cum in tumulum nocte ex fuga se recepisset, impetravit a Stratone Aegeate, familiari suo, ut manum morituro commodaret sibi; reiectoque laevo super caput brachio, cum mucronem gladii eius dextera tenens sinistrae admovisset mammillae ad eum ipsum locum, qua cor emicat, impellens se in vulnus uno ictu transfixus expiravit protinus.