by Terence
SI. certe enim scio. DA. non sati’ me pernosti etiam quali’ sim, Simo.
SI. egon te? DA. sed siquid tibi narrare occepi, continuo dari
tibi verba censes. SI. falso! DA. itaque hercle nil iam muttire audeo. 505
SI. hoc ego scio unum, neminem peperisse hic. DA. intellexti;
sed nilo setius referetur mox huc puer ante ostium.
id ego iam nunc tibi, ere, renuntio futurum, ut sis sciens,
ne tu hoc [mihi] posteriu’ dicas Davi factum consilio aut dolis.
prorsus a me opinionem hanc t
SI. unde id scis? DA. audivi et credo: multa concurrunt simul
qui coniecturam hanc nunc facio. iam prius haec se e Pamphilo
gravidam dixit esse: inventumst falsum. nunc, postquam videt
nuptias domi adparari, missast ancilla ilico
obstetricem accersitum ad eam et puerum ut adferret simul. 515
hoc nisi fit, puerum ut tu videas, nil moventur nuptiae.
SI. quid ais? quom intellexeras
id consilium capere, quor non dixti extemplo Pamphilo?
DA. quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem
scimu’ quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit. 520
postremo id mihi da negoti; tu tamen[i]dem has nuptias
perge facere ita ut facis, et id spero adiuturos deos.
SI. immo abi intro: ibi me opperire et quod parato opus est para. —
non inpulit me haec nunc omnino ut crederem;
atque haud scio an quae dixit sint vera omnia, 525
sed parvi pendo: illud mihi multo maxumumst
quod mihi pollicitust ipsu’ gnatu’. nunc Chremem
conveniam, orabo gnato uxorem: si impetro,
quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?
nam gnatu’ quod pollicitust, haud dubiumst mihi, id 530
si nolit, quin
atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam.
Simo Chremes
SI. Iubeo Chremetem . . CH. o te ipsum quaerebam. SI. et ego te. CH.
optato advenis.
aliquot me adierunt, ex te auditum qui
meam nubere tuo gnato; id viso tune an illi insaniant. 535
SI. ausculta pauca: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.
CH. ausculto: loquere quid velis.
SI. per te d
quae incepta a parvis cum aetate adcrevit simul,
perque unicam gnatam tuam et gnatum meum, 540
quoi(u)s tibi potestas summa servandi datur,
ut me adiuves in hac re atque ita uti nuptiae
fuerant futurae, fiant. CH. ah ne me obsecra:
quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.
alium esse censes nunc me atque olim quom dabam? 545
si in remst utrique ut fiant, accersi iube;
sed si ex ea re plus malist quam commodi
utrique, id oro te in commune ut consulas,
quasi si illa tua sit Pamphilique ego sim pater.
SI. immo ita volo itaque postulo ut fiat, Chreme, 550
neque postulem abs te ni ipsa res moneat. CH. quid est?
SI. irae sunt inter Glycerium et gnatum. CH. audio.
SI. ita magnae ut sperem posse avelli. CH. fabulae!
SI. profecto sic est. CH. sic hercle ut dicam tibi:
amantium irae amoris integratiost. 555
SI. em id te oro ut ante eamu’, dum tempus datur
dumque ei(u)s lubido occlusast contumeliis,
priu’ quam harum scelera et lacrumae confictae dolis
redducunt animum aegrotum ad misericordiam,
uxorem demu’. spero consuetudine et 560
coniugio liberali devinctum, Chreme,
de(h)inc facile ex illis sese emersurum malis.
CH. tibi ita hoc videtur; at ego non posse arbitror
neque illum hanc perpetuo habere neque me perpeti.
SI. qui scis ergo istuc, nisi periclum feceris? 565
CH. at istuc periclum in filia fieri gravest.
SI. nempe incommoditas denique huc omnis redit
si eveniat, quod di prohibeant, discessio.
at si corrigitur, quot commoditates vide:
principio amico filium restitueris, 570
tibi generum firmum et filiae invenies virum.
CH. quid istic? si ita istuc animum induxti esse utile,
nolo tibi ullum commodum in me claudier.
SI. merito te semper maxumi feci, Chreme.
CH. sed quid ais? SI. quid? CH. qui scis eos nunc discordare inter se? 575
SI. ipsu’ mihi Davo’, qui intumust
et is mihi persuadet nuptias quantum queam ut maturem.
num censes faceret, filium nisi sciret eadem haec velle?
tute adeo iam eius audies verba. [heus] evocate huc Davom.
atque eccum video ipsum foras exire. 580
Davos Simo Chremes
DA. Ad te ibam. SI. quidnamst?
DA. quor uxor non accersitur? iam advesperascit. SI. audin?
ego dudum non nil veritu’ sum, Dave, abs te ne faceres idem
quod volgu’ servorum solet, dolis ut me deluderes
propterea quod amat filius. DA. egon istuc facerem? SI. credidi,
idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam. DA. quid? SI. scies; 585
nam propemodum habeo iam fidem. DA. tandem cognosti qui siem?
SI. non fuerant nuptiae futurae. DA. quid? non? SI. sed ea gratia
simulavi vos ut pertemptarem. DA. quid ais? SI. sic res est. DA. vide:
numquam istuc quivi ego intellegere. vah consilium callidum!
SI. hoc audi: ut hinc te intro ire iussi, opportune hic fit mi obviam. DA. hem 590
numnam perimu’? SI. narro huic quae tu dudum narrasti mihi.
DA. quidnam audio? SI. gnatam ut det oro vixque id exoro. DA. occidi.SI. hem
quid dixti? DA. optume inquam factum. SI. nunc per hunc nullast mora.
CH. domum modo ibo, ut adparetur dicam, atque huc renuntio. —
SI. nunc te oro, Dave, quoniam solu’ mi effecisti has nuptias . . 595
DA. ego vero solu’. SI. corrigere mihi gnatum porro enitere.
DA. faciam hercle sedulo. SI. potes nunc, dum animus inritatus est.
DA. quiescas. SI. age igitur, ubi nunc est ipsu’? DA. mirum ni domist.
SI. ibo ad eum atque
nullu’ sum.
quid causaest quin hinc in pistrinum recta proficiscar via? 600
nil est preci loci relictum: iam perturbavi omnia:
erum fefelli; in nuptias conieci erilem filium;
feci hodie ut fierent, insperante hoc atque invito Pamphilo.
em astutias! quod si quiessem, nil evenisset mali.
sed eccum ipsum video: occidi. 605
utinam mi[hi] esset aliquid hic quo nunc me praecipitem darem!
Pamphilvs Davos
PA. Vbi illic[e]st scelu’ qui perdidit me? DA. perii. PA. atque hoc
confiteor iure
mi obtigisse, quandoquidem tam iners, tam nulli consili sum.
servon fortunas meas me commisisse futtili!
ego pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet. 610
DA. posthac incolumem sat scio [fore] me, nunc si devito hoc malum.
PA. nam quid ego nunc dicam patri? negabon velle me, modo
qui sum pollicitu’ ducere? qua audacia id facere audeam?
nec quid nunc me faciam scio. DA. nec mequidem, atque id ago sedulo.
dicam aliquid me inventurum, ut huic malo aliquam productem moram. 615
PA. oh! DA. visu’ sum PA. eho dum, bone vir, quid ais? viden me
consiliis tuis
miserum inpeditum esse? DA. at iam expediam. PA. expedies? DA. certe,
Pamphile.
PA. nempe ut modo. DA. immo meliu’ sper
o. PA. oh tibi ego ut credam,
furcifer?
tu rem inpeditam et perditam restituas? em quo fretu’ sim,
qui me hodie ex tranquillissuma re coniecisti in nuptias. 620
an non dixi esse hoc futurum? DA. dixti. PA. quid meritu’s? DA. crucem.
sed sine paullulum ad me redeam: iam aliquid dispiciam. PA. ei mihi,
quom non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut volo!
namque hoc tempu’ praecavere mihi me, haud te ulcisci sinit.
ACTVS IV
Charinvs Pamphilvs Davos
CH. Hoccinest credibile aut memorabile, 625
tanta vecordia innata quoiquam ut siet
ut malis gaudeant atque ex incommodis
alterius sua ut comparent commoda? ah
idnest verum? immo id est genus hominum pessumum in
denegando modo quis pudor paullum adest; 630
post ubi tempu’ promissa iam perfici,
tum coacti necessario se aperiunt,
et timent et tamen res premit denegare;
ibi tum eorum inpudentissuma oratiost
“quis tu es? quis mihi es? quor meam tibi? heus 635
proxumus sum egomet mihi.”
at tamen “ubi fides?” si roges,
nil pudet hic, ubi opus [est]; illi ubi
nil opust, ibi verentur. 638a
sed quid agam? adeon ad eum et cum eo iniuriam hanc expostulem?
ingeram mala multa? atque aliqui’ dicat “nil promoveris”:
multum: molestu’ certe
PA. Charine, et me et te inprudens, nisi quid di respiciunt, perdidi.
CH. itane “inprudens”? tandem inventast causa: solvisti fidem.
PA. quid “tandem”? CH. etiamnunc me ducere istis dictis postulas?
PA. quid istuc est? CH. postquam me amare dixi, conplacitast tibi. 645
heu me miserum qui tuom animum ex animo spectavi meo!
PA. falsus es. CH. non tibi sat esse hoc solidum visumst gaudium,
nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres?
habeas. PA. habeam? ah nescis quantis in malis vorser miser
quantasque hic s
meu’ carnufex. CH. quid istuc tam mirumst de te si exemplum capit?
PA. haud istuc dicas, si cognoris vel me vel amorem meum.
CH. scio: cum patre altercasti dudum et is nunc propterea tibi
suscenset nec te quivit hodie cogere illam ut duceres.
PA. immo etiam, quo tu minu’ scis aerumnas meas, 655
haec nuptiae non adparabantur mihi
nec postulabat nunc quisquam uxorem dare.
CH. scio: tu coactu’ tua voluntate es. PA. mane:
nondum scis. CH. scio equidem illam ducturum esse te.
PA. quor me enicas? hoc audi: numquam destitit 660
instare ut dicerem me ducturum patri;
suadere orare usque adeo donec perpulit.
CH. quis homo istuc? PA. Davo’ . . CH. Davos? PA. interturbat. CH.
quam ob rem? PA. nescio;
nisi mihi d
CH. factum hoc est, Dave? DA. factum. CH. hem quid ais? scelus! 665
at tibi di dignum factis exitium duint!
eho dic mi, si omnes hunc coniectum in nuptias
inimici vellent, quod nisi hoc consilium darent?
DA. deceptu’ sum, at non defetigatus. PA. scio.
DA. hac non successit, alia adoriemur via: 670
nisi si id putas, quia primo processit parum,
non posse iam ad salutem convorti hoc malum.
PA. immo etiam; nam sati’ credo, si advigilaveris,
ex unis geminas mihi conficies nuptias.
DA. ego, Pamphile, hoc tibi pro servitio debeo, 675
conari manibu’ pedibu’ noctesque et dies,
capitis periclum adire, dum prosim tibi;
tuomst, siquid praeter spem evenit, mi ignoscere.
parum succedit quod ago; at facio sedulo.
vel meliu’ tute reperi, me missum face. 680
PA. cupio: restitue in quem me accepisti locum.
DA. faciam. PA. at iam hoc opust. DA. em . . sed mane; concrepuit a
Glycerio ostium.
PA. nil ad te. DA. quaero. PA. hem nuncin demum? DA. at iam hoc tibi
inventum dabo.
Mysis Pamphilvs Charinvs Davos
MY. Iam ubi ubi erit, inventum tibi curabo et mecum adductum
t
PA. Mysis. MY. quis est?
quid
MY. orare iussit, si se ames, era, iam ut ad sese venias:
videre te ait cupere. PA. vah perii: hoc malum integrascit.
sicin me atque illam opera tua nunc miseros sollicitari[er]!
nam idcirco accersor nuptias quod mi adparari sensit. 690
CH. quibu’ quidem quam facile potuerat quiesci, si hic quiesset!
DA. age, si hic non insanit satis sua sponte, instiga. MY. atque edepol
ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. PA. Mysis,
per omnis tibi adiuro deos numquam
non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines. 695
hanc mi expetivi: contigit; conveniunt mores: valeant
qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mi adimet nemo.
MY. resipisco. PA. non Apollinis mage verum atque hoc responsumst.
si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat
quo minus haec fierent nuptiae, volo; sed si id non poterit, 700
id faciam, in proclivi quod est, per me stetisse ut credat.
quis videor? CH. miser, aeque atque ego. DA. consilium quaero. PA.forti’s!
scio quid conere. DA. hoc ego tibi profecto effectum reddam.
PA. iam hoc opus est. DA. quin iam habeo. CH. quid est? DA. huic, non
tibi habeo, ne erres.
CH. sat habeo. PA. quid facies? cedo. DA. dies [hic] mi ut sati’ sit vereor 705
ad agendum: ne vacuom esse me nunc ad narrandum credas:
proinde hinc vos amolimini; nam mi inpedimento estis.
PA. ego hanc visam. — DA. quid tu? quo hinc te agis? CH. verum vis
dicam? DA. immo etiam:
narrationis incipit mi initium. CH. quid me fiet?
DA. eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo, 710
quantum huic promoveo nuptias? CH. Dave, at tamen . . DA. quid ergo?
CH. ut ducam. DA. ridiculum. CH. huc face ad me [ut] venias, siquid
poteris.
DA. quid veniam? nil habeo. CH. at tamen, siquid. DA. age veniam. CH. siquid,
domi ero. — DA. tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic.
MY. quapropter? DA. ita factost opus. MY. matura. DA. iam inquam hic adero. 715
Mysis Davos
MY. Nilne esse proprium quoiquam! di vostram fidem!
summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum,
amicum, amatorem, virum in quovis loco
paratum; verum ex
laborem! facile hic plus malist quam illic boni. 720
sed Davos exit. mi homo, quid istuc obsecrost?
quo portas puerum? DA. Mysis, nunc opus est tua
mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
MY. quidnam incepturu’s? DA. accipe a me hunc ocius
atque ante nostram ianuam adpone. MY. obsecro, 725
humine? DA. ex ara hinc sume verbenas tibi
atque
DA. quia, si forte opu’ sit ad erum iurandum mihi
non adposisse, ut liquido possim. MY. intellego:
nova nunc religio in te istaec incessit. cedo! 730
DA. move ocius te, ut quid agam porro intellegas.
pro Iuppiter! MY. quid est? DA. sponsae pater intervenit.
>
repudio quod consilium primum intenderam.
MY. nescio quid narres. DA. ego quoque hinc ab dextera
venire me adsimulabo: tu ut subservias 735
orationi, ut quomque opu’ sit, verbis vide.
MY. ego quid agas nil intellego; sed siquid est
quod mea opera opu’ sit vobis, [a]ut tu plus vides,
manebo, nequod vostrum remorer commodum.
Chremes Mysis Davos
CH. Revortor, postquam quae opu’ fuere ad nuptias 740
gnatae paravi, ut iubeam accersi. sed quid hoc?
puer herclest. mulier, tun posisti hunc? MY. ubi illic est?
CH. non mihi respondes? MY. nusquam est. vae miserae mihi!
reliquit me homo atque abiit. DA. di vostram fidem,
quid turbaest apud forum! quid illi hominum litigant! 745
tum annona carast. (quid dicam aliud nescio.)
MY. quor tu obsecro hic me solam? DA. hem quae haec est fabula?
eho Mysis, puer hic undest? quisve huc attulit?
MY. satin sanu’s qui me id rogites? DA. quem ego igitur rogem
qui hic neminem alium videam? CH. miror unde sit. 750
DA. dictura es quod rogo? MY. au! DA. concede ad dexteram.
MY. deliras: non tute ipse . . ? DA. verbum si mihi
unum praeter quam quod te rogo faxis: cave!
male dicis? undest? dic clare. MY. a nobis. DA. hahae!
mirum vero inpudenter mulier si facit 755
meretrix! CH. ab Andriast [ancilla] haec, quantum intellego.
DA. adeon videmur vobis esse idonei
in quibu’ sic inludati’? CH. veni in tempore.
DA. propera adeo puerum tollere hinc ab ianua.
mane: cave quoquam ex istoc excessis loco! 760
MY. di te eradicent! ita me miseram territas.
DA. tibi ego dico an non? MY. quid vis? DA. at etiam rogas?
cedo, quoium puerum hic adposisti? dic mihi.
MY. tu nescis? DA. mitte id quod scio: dic quod rogo.
MY. vostri. DA. quoi(u)s nostri? MY. Pamphili. DA. hem quid? Pamphili? 765
MY. eho an non est? CH. recte ego has semper fugi nuptias.
DA. o facinus animadvortendum! MY. quid clamitas?
DA. quemne ego heri vidi ad vos adferri vesperi?
MY. o hominem audacem! DA. verum: vidi Cantharam
suffarcinatam. MY. dis pol habeo gratiam 770
quom in pariundo aliquot adfuerunt liberae.
DA. ne illa illum haud novit quoiu’ causa haec incipit:
“Chremes si positum puerum ante aedis viderit,
s
CH. non hercle faciet. DA. nunc adeo, ut tu sis sciens, 775