Book Read Free

Complete Works of Terence

Page 35

by Terence


  nisi puerum tolli’ iam ego hunc in mediam viam

  provolvam teque ibidem pervolvam in luto.

  MY. tu pol homo non es sobrius. DA. fallacia

  alia aliam trudit: iam susurrari audio

  civem Atticam esse hanc. CH. hem. DA. “coactus legibus 780

  eam uxorem ducet.” MY. au obsecro, an non civis est?

  CH. iocularium in malum insciens paene incidi.

  DA. quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis:

  ausculta. CH. audivi iam omnia. DA. an haec tu omnia?

  CH. audivi, inquam, a principio. DA. audistin, obsecro? hem 785

  scelera! hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.

  hic est ille: non te credas Davom ludere.

  MY. me miseram! nil pol falsi dixi, mi senex.

  CH. novi omnem rem. est Simo intus? DA. est. — MY. ne me atti[n]gas,

  sceleste. si pol Glycerio non omnia haec . . 790

  DA. eho inepta, nescis quid sit actum? MY. qui sciam?

  DA. hic socer est. alio pacto haud poterat fieri

  ut sciret haec quae voluimus. MY. praediceres.

  DA. paullum interesse censes ex animo omnia,

  ut fert natura, facias an de industria? 795

  Crito Mysis Davos

  CR. In hac habitasse platea dictumst Chrysidem,

  quae sese inhoneste optavit parere hic ditias

  potius quam honeste in patria pauper viveret:

  ei(u)s morte ea ad me lege redierunt bona.

  sed quos perconter video: salvete. MY. obsecro, 800

  quem video? estne hic Crito sobrinu’ Chrysidis?

  is est. CR. o Mysis, salve! MY. salvo’ sis, Crito.

  CR. itan Chrysis? hem. MY. nos quidem pol miseras perdidit.

  CR. quid vos? quo pacto hic? satine recte? MY. nosne? sic

  ut quimus, aiunt, quando ut volumu’ non licet. 805

  CR. quid Glycerium? iam hic ss parentis repperit?

  MY. utinam! CR. an nondum etiam? haud auspicato huc me appuli;

  nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem.

  semper eiu’ dictast esse haec atque habitast soror;

  quae illi(u)s fuere possidet: nunc me hospitem 810

  litis sequi quam id mihi sit facile atque utile

  aliorum exempla commonent. simul arbitror

  iam aliquem esse amicum et defensorem ; nam fere

  grandi[us]cula iam profectast illinc: clamitent

  me sycophantam, hereditatem persequi 815

  mendicum. tum ipsam despoliare non lubet.

  MY. o optume hospes! pol, Crito, antiquom obtines.

  CR. duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. MY. maxume.

  DA. sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex.

  ACTVS V

  Chremes Simo

  CH. Sati’ iam sati’, Simo, spectata erga te amicitiast mea; 820

  sati’ pericli incepi adire: orandi iam finem face.

  dum studeo obsequi tibi, paene inlusi vitam filiae.

  SI. immo enim nunc quom maxume abs te postulo atque oro, Chreme,

  ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.

  CH. vide quam iniquo’ sis prae studio: dum id efficias quod lubet, 825

  neque modum benignitati’ neque quid me ores cogitas;

  nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis.

  SI. quibus? CH. at rogitas? perpulisti me ut homini adulescentulo

  in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,

  filiam ut darem in seditionem atque in incertas nuptias, 830

  eiu’ labore atque eiu’ dolore gnato ut medicarer tuo.

  impetrasti: incepi, dum res tetulit. nunc non fert: feras.

  illam hinc civem esse aiunt; puer est natu’: nos missos face.

  SI. per ego te ds oro, ut ne illis animum inducas credere,

  quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum. 835

  nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.

  ubi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his, desinent.

  CH. erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. SI. scio. CH. at

  vero voltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant.

  SI. credo et id facturas Davo’ dudum praedixit mihi; et 840

  nescio qui d tibi sum oblitus hodie, ac volui, dicere.

  Davos Chremes Simo Dromo

  DA. Animo nunciam otioso esse impero. CH. em Davom tibi!

  SI. unde egreditur? DA. meo praesidio atque hospiti’. SI. quid illud malist?

  DA. ego commodiorem hominem adventum tempu’ non vidi. SI. scelus,

  quemnam hic laudat? DA. omni’ res est iam in vado. SI. cesso adloqui? 845

  DA. erus est: quid agam? SI. o salve, bone vir. DA. ehem Simo, o noster

  Chreme,

  omnia adparata iam sunt intu’. SI. curasti probe.

  DA. ubi voles accerse. SI. bene sane; id enimvero hinc nunc abest.

  etiam tu hoc respondes quid istic tibi negotist? DA. mihin? SI. ita.

  DA. mihin? SI. tibi ergo. DA. modo introii. SI. quasi ego quam dudum rogem. 850

  DA. cum t gnato una. SI. anne est intu’ Pamphilu’? crucior miser!

  eho non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?

  DA. sunt. SI. quor igitur hic est? CH. quid illum censes? cum illa litigat.

  DA. immo vero indignum, Chreme, iam facinu’ faxo ex me audies.

  nescioquis senex modo venit, ellum, confidens catus: 855

  quom faciem videas, videtur esse quantivis preti:

  tristi’ severitas inest in voltu atque in verbis fides.

  SI. quidnam adportat? DA. nil equidem nisi quod illum audivi dicere.

  SI. quid ait tandem? DA. Glycerium se scire civem esse Atticam. SI. hem

  Dromo, Dromo. DA. quid est? SI. Dromo. DA. audi. SI. verbum si 860

  addideris . . ! Dromo.

  DA. audi obsecro. DR. quid vis? SI. sublimem intro rape hunc, quantum

  potest.

  DR. quem? SI. Davom. DA. quam ob rem? SI. quia lubet. rape inquam.

  DA. quid feci? SI. rape.

  DA. si quicquam invenies me mentitum, occidito. SI. nil audio.

  DR. ego iam te commotum reddam. DA. tamen etsi hoc verumst? SI. tamen.

  cura adservandum vinctum, atque audin? quadrupedem constringito. 865

  age nunciam: ego pol hodie, si vivo, tibi

  ostendam erum quid sit pericli fallere,

  et illi patrem. CH. ah ne saevi tanto opere. SI. o Chreme,

  pietatem gnati! nonne te miseret mei?

  tantum laborem capere ob talem filium! 870

  age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?

  Pamphilvs Simo Chremes

  PA. Quis me volt? perii, pater est. SI. quid ais, omnium . . ? CH. ah

  rem potius ipsam dic ac mitte male loqui.

  SI. quasi quicquam in hunc iam graviu’ dici possiet.

  n tandem, civi’ Glyceriumst? PA. ita praedicant. 875

  SI. “ita praedicant”? o ingentem confidentiam!

  num cogitat quid dicat? num facti piget?

  vide num ei(u)s color pudori’ signum usquam indicat.

  adeo[n] inpotenti esse animo ut praeter civium

  morem atque legem et s voluntatem patris 880

  tamen hanc habere studeat cum summo probro!

  PA. me miserum! SI. hem modone id demum sensti, Pamphile?

  olim istuc, olim quom ita animum induxti tuom,

  quod cuperes aliquo pacto efficiundum tibi,

  dem die istuc verbum vere in te accidit. 885

  sed quid ego? quor me excrucio? quor me macero?

  quor meam senectutem huius sollicito amentia?

  an ut pro hui(u)s peccatis ego supplicium sufferam?

  immo habeat, valeat, vivat cum illa. PA. mi pater!

  SI. quid “mi pater”? quasi tu huius indigeas patris. 890

  domus uxor liberi inventi invito patre;

  adducti qui illam hinc civem d
icant: viceris.

  PA. pater, licetne pauca? SI. quid dices mihi? CH. at

  tamen, Simo, audi. SI. ego audiam? quid audiam,

  Chreme? CH. at tandem dicat. SI. age dicat, sino. 895

  PA. ego me amare hanc fateor; si id peccarest, fateor id quoque.

  tibi, pater, me dedo: quidvis oneris inpone, impera.

  vis me uxorem ducere? hanc vis [a]mittere? ut potero feram.

  hoc modo te obsecro, ut ne credas a me adlegatum hunc senem:

  sine me expurgem atque illum huc coram adducam. SI. adducas? PA. 900

  sine, pater.

  CH. aequom postulat: da veniam. PA. sine te hoc exorem. SI. sino.

  quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar, Chreme.

  CH. pro peccato magno paullum supplici satis est patri.

  Crito Chremes Simo Pamphilvs

  CR. Mitte orare. una harum quaevis causa me ut faciam monet,

  vel tu vel quod verumst vel quod ipsi cupio Glycerio. 905

  CH. Andrium ego Critonem video? certe is est. CR. salvo’ sis, Chreme.

  CH. quid tu Athenas insolens? CR. evenit. sed hicinest Simo?

  CH. hic. CR. Simo . . SI. men quaeris? eho tu, Glycerium hinc civem

  esse ais?

  CR. tu negas? SI. itane huc paratus advenis? CR. qua re? SI. rogas?

  tune inpune haec facias? tune hic homines adulescentulos 910

  inperitos rerum, eductos libere, in fraudem inlicis?

  sollicitando et pollicitando rum animos lactas? CR. sanun es?

  SI. ac meretricios amores nuptiis conglutinas?

  PA. perii, metuo ut substet hospes. CH. si, Simo, hunc noris satis,

  non ita arbitrere: bonus est hic vir. SI. hic vir sit bonus? 915

  itane adtemperate evenit, hodie in ipsis nuptiis

  ut veniret, ant(e)hac numquam? est vero huic credundum, Chreme.

  PA. ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.

  SI. sycophanta. CR. hem. CH. sic, Crito, est hic: mitte. CR. videat

  qui siet.

  si mihi perget quae volt dicere, ea quae non volt audiet. 920

  ego istaec moveo aut curo? non tu tm malum aequo animo feras!

  nam ego quae dico vera an falsa audierim iam sciri potest.

  Atticus quidam olim navi fracta ad Andrum eiectus est

  et istaec una parva virgo. tum ille egens forte adplicat

  primum ad Chrysidis patrem se. SI. fabulam inceptat. CH. sine. 925

  CR. itane vero obturbat? CH. perge. CR. Tu — is mihi cognatus fuit

  qui m recepit. ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.

  is ibi mortuost. CH. ei(u)s nomen? CR. nomen tam cito? Phania? hem

  perii! verum hercle opinor fsse Phaniam; hoc certo scio,

  Rhamnusium se aiebat esse. CH. o Iuppiter! CR. eadem haec, Chreme, 930

  multi alii in Andro tum audi[ve]re. CH. utinam id sit quod spero! eho dic mihi,

  quid eam tum? suamne esse aibat? CR. non. CH. quoiam igitur? CR.

  fratri’ filiam.

  CH. certe meast. CR. quid ais? SI. quid tu ais? PA. arrige auris, Pamphile!

  SI. qui credi’? CH. Phania illic frater meu’ fuit. SI. noram et scio.

  CH. is bellum hinc fugiens meque in Asiam persequens proficiscitur: 935

  tum illam relinquere hic est veritus.~ postilla nunc primum audio

  quid illo sit factum. PA. vix sum apud me: ita animu’ commotust metu

  spe gaudio, mirando tanto tam repentino hoc bono.

  SI. ne istam multimodis tm inveniri gaudeo. PA. credo, pater.

  CH. at mi unu’ scrupulus etiam restat qui me male habet. PA. dignus es 940

  cum t religione, odium: nodum in scirpo quaeri’. CR. quid istuc est?

  CH. nomen non convenit. CR. fuit hercle huic aliud parvae. CH. quod, Crito?

  numquid meministi? CR. id quaero. PA. egon huiu’ memoriam patiar meae

  voluptati obstare, quom ego possim in hac re medicari mihi?

  heus, Chreme, quod quaeri’, Pasibulast. CH. ipsa st. CR. east. 945

  PA. ex ipsa miliens audivi. SI. omnis nos gaudere hoc, Chreme,

  te credo credere. CH. ita me di ament, credo. PA. quod restat, pater . .

  SI. iamdudum res redduxit me ipsa in gratiam. PA. o lepidum patrem!

  de uxore, ita ut possedi, nil mutat Chremes? CH. causa optumast;

  nisi quid pater ait aliud. PA. nempe id. SI. scilicet. CH. dos, Pamphile, est 950

  decem talenta. PA. accipio. CH. propero ad filiam. eho mecum, Crito;

  nam illam me credo haud nosse. — SI. quor non illam huc transferri iubes?

  PA. recte admones: Davo ego istuc dedam iam negoti. SI. non potest.

  PA. qui? SI. quia habet aliud magis ex sese et maiu’. PA. quidnam? SI. vinctus est.

  PA. pater, non recte vinctust. SI. haud ita iussi. PA. iube solvi, obsecro. 955

  SI. age fiat. PA. at matura. SI. eo intro. PA. o faustum et felicem diem!

  Charinvs Pamphilvs Davos

  CH. Proviso quid agat Pamphilus. atque eccum. PA. aliquis fors[itan] me putet

  non putare hoc verum, at mihi nunc sic esse hoc verum lubet.

  ego drum vitam propterea sempiternam esse arbitror

  quod voluptates rum propriae sunt; nam mi inmortalitas 960

  partast, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.

  sed quem ego mihi potissumum optem, nunc quoi haec narrem, dari?

  CH. quid illud gaudist? PA. Davom video. nemost quem mallem omnium;

  nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.

  DA. Pamphilus ubinam hic est? PA. Dave. DA. quis homost? PA. ego sum. 965

  DA. o Pamphile.

  PA. nescis quid mi obtigerit. DA. certe; sed quid mihi obtigerit scio.

  PA. et quidem ego. DA. more hominum evenit ut quod sim nanctus mali

  priu’ rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.

  PA. Glycerium mea ss parentis repperit. DA. factum bene. CH. hem.

  PA. pater amicu’ summu’ nobis. DA. quis? PA. Chremes. DA. narras probe. 970

  PA. nec mora ullast quin eam uxorem ducam. CH. num illic somniat

  ea quae vigilans voluit? PA. tum de puero, Dave . . DA. ah desine!

  solus est quem diligant di. CH. salvo’ sum si haec vera sunt.

  conloquar. PA. quis homost? [o] Charine, in tempore ipso mi advenis.

  CH. bene factum. PA. audisti[n]? CH. omnia. age, me in ts 975

  secundis respice.

  tuos est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.

  PA. memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat.

  sequere hac me: intus apud Glycerium nunc est. tu, Dave, abi domum,

  propera, accerse hinc qui auferant. em quid stas? quid cessas? DA. eo.

  ne exspecteti’ dum exeant huc: intu’ despondebitur; 980

  intu’ transigetur siquid est quod restet. CANTOR. plaudite!

  EXITVS ALTER SVPPOSITICIVS

  PA. memini adq. 977a

  CH. m o 978a

  CH. 979a

  Pamphilvs Charinvs Chremes Davos

  PA. Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo. 980a

  operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae. 981a

  tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum. CHA. Ah, 982a

  perii, Daue, de meo amore ac uita sors tollitur. 983a

  CHR. non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile. 984a

  CHA. occidi, Daue. DA. mane. CHA. perii. CHR. id quamobrem non 985a

  uolui eloquar:

  non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem . . CHA. hem! DA. tace. 986a

  CHR. sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita 987a

  nobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis. 988a

  nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit, 989a

  detur. PA. bene factum. DA. adi atque a
ge homini gratias. CHA. 990a

  salue, Chremes,

  amicorum meorum omnium mihi ~agissime. 991a

  quod mihi non minus est gaudio quam id 992a

  quod abs te expeto: 993a

  me repperisse ut habitus antehac fui tibi. 994a

  CHR. animum, Charine, quod ad cumque applicaueris 995a

  studium exinde ut erit tute existimaberis. 996a

  id ita esse facere coniecturam ex me licet: 997a

  alienus abs te tamen quis tu esses noueram. 998a

  CHA. ita res est. CHR. gnatam tibi meam Philumenam 999a

  uxorem et dotis sex talenta spondeo. 1000a

  HECYRA

  CONTENTS

  DIDASCALIA

  PERSONAE

  PERIOCHA C. SVLPICI APOLLINARIS

  PROLOGVS (I)

  PROLOGVS (II)

  ACTVS I

  ACTVS II

  ACTVS III

  ACTVS IV

  ACTVS V

  DIDASCALIA

  INCIPIT TERENTI HECYRA

  ACTA LVDIS MEGALENSIBVS

  SEXTO IVLIO CAESARE CN. CORNELIO DOLABELLA

  AEDILIBVS CVRVLIBVS

  MODOS FECIT FLACCVS CLAVDI

  TIBIS PARIBVS

  TOTA GRAECA MENANDRV

  FACTA EST V

  ACTA PRIMO SINE PROLOGO DATA

  SECVNDO CN. OCTAVIO TITO MANLIO COS.

  RELATA EST LVCIO AEMILIO PAVLO LUDIS FVNERALIBUS

  NON EST PLACITA

  TERTIO RELATA EST Q. FULVIO LVC. MARCIO AEDILIBVS CVRVLIBVS

  EGIT LVC AMBIVIVS LVC SERGIVS TVRPIO

  PLACVIT

  PERSONAE

  PROLOGVS

  PHILOTIS MERETRIX

  SYRA ANVS

  PARMENO SERVOS

  (SCIRTVS SERVOS)

  LACHES SENEX

  SOSTRATA MATRONA

  PHIDIPPVS SENEX

  PAMPHILVS ADVLESCENS

  SOSIA SERVOS

  MYRRINA MATRONA

  BACCHIS MERETRIX

  CANTOR

  PERIOCHA C. SVLPICI APOLLINARIS

  Vxorem ducit Pamphilus Philumenam,

  cui quondam ignorans uirgini uitium obtulit,

  cuiusque per uim quem detraxit anulum

  dederat amicae Bacchidi meretriculae.

  dein profectus in Imbrum est: nuptam haud attigit.

  hanc mater utero grauidam, ne id sciat socrus,

  ut aegram ad sese transfert. reuenit Pamphilus,

  deprendit partum, celat; uxorem tamen

  recipere non uolt. pater incusat Bacchidis

  amorem. dum se purgat Bacchis, anulum

 

‹ Prev