by Terence
tum quod dem [
hoc ego mali non pridem inveni neque etiamdum scit pater.
Clinia Clitipho
II.ii
CLIN. Si mihi secundae res de amore m
venissent; sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant:
occasio locus aetas mater quoi(u)s sub imperiost mala,
quoi nil iam praeter pretium dulcest. CLIT. Clinia. CLIN. ei misero mihi!
CLIT. etiam caves ne videat forte hic te a patre aliquis exiens? 235
CLIN. faciam; sed nescioquid profecto mi animu’ praesagit mali.
CLIT. pergin istuc priu’ diiudicare quam scis quid veri siet?
CLIN. si nil mali esset iam hic adessent. CLIT. iam aderunt. CLIN.
quando istuc erit?
CLIT. non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:
dum moliuntur, dum conantur, annus est. CLIN. o Clitipho, 240
timeo. CLIT. respira: eccum Dromonem cum Syro una: adsunt tibi.
Syrvs Dromo Clinia Clitipho
II.iii
SY. Ain tu? DR. sic est. SY. verum interea, dum sermones caedimus,
illae sunt relictae. CLIT. mulier tibi adest. audin, Clinia?
CLIN. ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.
DR. minime mirum: adeo inpeditae sunt: ancillarum gregem 245
ducunt secum. CLIN. perii, unde illi sunt ancillae? CLIT. men rogas?
SY. non oportuit relictas: portant quid rerum! CLIN. ei mihi!
SY. aurum vestem; et vesperascit et non noverunt viam.
factum a nobis stultest. abi dum tu, Dromo, illis obviam.
propera: quid stas? CLIN. vae misero mi, quanta de spe decidi! 250
CLIT. quid istuc? quae res te sollicitat autem? CLIN. rogitas quid siet?
viden tu? ancillas aurum vestem, quam ego cum una ancillula
hic reliqui, unde esse censes? CLIT. vah nunc demum intellego.
SY. di boni, quid turbaest! aedes nostrae vix capient, scio.
quid comedent! quid ebibent! quid sene erit nostro miserius? 255
sed video eccos quos volebam. CLIN. o Iuppiter, ubinamst fides?
dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
conlocupletasti te, Antiphila, et me in his deseruisti malis,
propter quam in summa infamia sum et m
quoi(u)s nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi, 260
monuisse frustra neque eum potuisse umquam ab hac me expellere;
quod tamen nunc faciam; tum quom gratum mi esse potuit nolui.
nemost miserior me. SY. hic de nostris verbis errat videlicet
quae hic sumu’ locuti. Clinia, aliter tuom amorem atque est accipis:
nam et vitast eadem et animu’ te erga idem ac fuit, 265
quantum ex ipsa re coniecturam fecimus.
CLIN. quid est obsecro? nam mihi nunc nil rerum omniumst
quod malim quam me hoc falso suspicarier.
SY. hoc primum, ut ne quid hui(u)s rerum ignores: anus,
quae est dicta mater esse ei ant(e)hac, non fuit; 270
ea obiit mortem. hoc ipsa in itinere alterae
dum narrat forte audivi. CLIT. quaenamst altera?
SY. mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
post istuc veniam. CLIT. propera. SY. iam primum omnium,
ubi ventum ad aedis est, Dromo pultat fores; 275
anu’ quaedam prodit; haec ubi aperuit ostium,
continuo hic se coniecit intro, ego consequor;
anu’ foribus obdit pessulum, ad lanam redit.
hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia,
quo studio vitam s
ubi de inprovisost interventum mulieri.
nam ea res dedit tum existumandi copiam
cotidianae vitae consuetudinem,
quae quoi(u)sque ingenium ut sit declarat maxume.
texentem telam studiose ipsam offendimus, 285
mediocriter vestitam veste lugubri
(ei(u)s anui’ causa opinor quae erat mortua)
sine auro; tum ornatam ita uti quae ornantur sibi,
nulla mala re esse expolitam muliebri;
capillu’ pexu’ prolixus circum caput 290
reiectu’ neglegenter; pax. CLIN. Syre mi, obsecro,
ne me in laetitiam frustra conicias. SY. anus
subtemen nebat. praeterea una ancillula
erat; ea texebat una, pannis obsita,
neglecta, inmunda inluvie. CLIT. si haec sunt, Clinia, 295
vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
scin hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
magnum hoc quoque signumst dominam esse extra noxiam,
quom eius tam negleguntur internuntii.
nam disciplinast isdem munerarier 300
ancillas primum ad dominas qui adfectant viam.
CLIN. perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam
studeas inire. quid ait ubi me nominas?
SY. ubi dicimus redisse te et rogare uti
veniret ad te, mulier telam desinit 305
continuo et lacrumis opplet os totum sibi,
ut facile scires desiderio id fieri [tuo].
CLIN. prae gaudio, ita me di ament, ubi sim nescio:
ita timui. CLIT. at ego nil esse scibam, Clinia.
agedum vicissim, Syre, dic quae illast altera? 310
SY. adducimus t
eho sceleste, quo illam duci’? SY. quo ego illam? ad nos scilicet.
CLIT. ad patrem[ne]? SY. ad eum ipsum. CLIT. o hominis inpudentem
audaciam! SY. heus
non fit sine periclo facinu’ magnum nec memorabile.
CLIT. hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus? 315
ubi si paullulum modo quid te fugerit, ego perierim.
quid illo facias? SY. at enim . . CLIT. quid “enim”? SY. si sinas, dicam.
CLIN. sine.
CLIT. sino. SY. ita res est haec nunc quasi quom . . CLIT. quas, malum,
ambages mihi
narrare occipit? CLIN. Syre, verum hic dicit: mitte, ad rem redi.
SY. enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius, 320
Clitipho, es neque ferri potis es. CLIN. audiundum hercle est, tace.
[CLIT. quid est?] 321a
SY. vis amare, vis potiri, vis quod des illi effici;
tuom esse in potiundo periclum non vis: haud stulte sapis;
siquidem id saperest velle te id quod non potest contingere.
aut haec cum illis sunt habenda aut illa cum his mittenda sunt. 325
harum d
etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio.
nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast.
tum quod illi argentum es pollicitus,
quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi. 330
quid aliud tibi vis? CLIT. siquidem hoc fit. SY. siquidem? experiundo scies.
CLIT. age age, cedo istuc t
adsimulabimus
tuam amicam huius esse amicam. CLIT. pulchre: quid faciat sua?
an ea quoque dicetur huiu’, si una haec dedecorist parum?
SY. immo ad t
si tibi narrem quam ob rem id faciam. CLIN. vera causast. CLIT. fabulae!
nil sati’ firmi video quam ob rem accipere hunc mi expediat metum.
SY. mane, habeo aliud, si istuc metui’, quod ambo confiteamini
sine periclo esse. CLIT. huiu’ modi obsecro aliquid reperi. CLIN. maxume.
SY. ibo obviam, hinc dicam ut revortantur domum. CLIT. hem 340
quid dixti? SY. ademptum tibi iam faxo omnem metum,
in aurem utramvis otiose ut dormias.
CLIT. quid ago nunc? CLIN. tune? quod boni . . CLIT. Syre! dic modo
verum. SY. age modo: hodie sero ac nequiquam voles.
CLIN. datur, fruare dum licet; nam nescias . . 345
CLIT. Syre inquam! SY. perge porro, tamen istuc ago.
CLIN. ei(u)s sit potestas posthac an numquam tibi.
CLIT. verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus Syre!
SY. concaluit. quid vis? CLIT. redi, redi! SY. adsum: dic quid est?
iam hoc quoque negabi’ tibi placere. CLIT. immo, Syre, 350
et me et meum amorem et famam permitto tibi.
tu es iudex: nequid accusandu’ sis vide.
SY. ridiculumst istuc me admonere, Clitipho,
quasi istic minor mea res agatur quam tua.
hic siquid nobis forte advorsi evenerit, 355
tibi erunt parata verba, huic homini verbera:
quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi.
sed istunc exora ut suam esse adsimulet. CLIN. scilicet
facturum me esse; in eum iam res rediit locum
ut sit necessu’. CLIT. merito te amo, Clinia. 360
CLIN. verum illa nequid titubet. SY. perdoctast probe.
CLIT. at hoc demiror qui tam facile potueris
persuadere illi, quae solet quos spernere!
SY. in tempore ad eam veni, quod rerum omniumst
primum. nam quendam misere offendi ibi militem 365
ei(u)s noctem orantem: haec arte tractabat virum,
ut illius animum cupidum inopia incenderet
sed heus tu, vide sis nequid inprudens ruas!
patrem novisti ad has res quam sit perspicax; 370
ego te autem novi quam esse soleas inpotens;
inversa verba, eversas cervices tuas,
gemitus screatus tussis risus abstine.
CLIT. laudabi’. SY. vide sis. CLIT. tutemet mirabere.
SY. sed quam cito sunt consecutae mulieres! 375
CLIT. ubi sunt? quor retines? SY. iam nunc haec non est tua.
CLIT. scio, apud patrem; at nunc interim. SY. nihilo magis.
CLIT. sine. SY. non sinam inquam. CLIT. quaeso paullisper. SY. veto.
CLIT. saltem salutem . . SY. abeas si sapias. CLIT. eo.
quid istic? SY. manebit. CLIT. [o] hominem felicem! SY. ambula. 380
Bacchis Antiphila Clinia Syrvs
II.iv
BA. Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
id quom studuisti isti formae ut mores consimiles forent;
minimeque, ita me di ament, miror si te sibi quisque expetit.
nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio:
et quom egomet nunc mecum in animo vitam t
omniumque adeo vostrarum volgu’ quae ab se segregant,
et vos esse isti(u)s modi et nos non esse haud mirabilest.
nam expedit bonas esse vobis; nos, quibu’cum est res, non sinunt:
quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt;
haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt: 390
nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst viro,
quoi(u)s mos maxumest consimili’ vostrum, [h]i se ad vos adplicant.
hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
ut numquam ulla amori vostro incidere possit calamitas. 395
AN. nescio alias: mequidem semper scio fecisse sedulo
ut ex illiu’ commodo meum compararem commodum. CL. ah
ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis;
nam dum abs te absum omnes mihi labores f
praeter quam tui carendum quod erat. SY. credo. CL. Syre, vix suffero: 400
hocin me miserum non licere meo modo ingenium frui!
SY. immo ut patrem t
BA. quisnam hic adulescens est qui intuitur nos? AN. ah retine me, obsecro!
BA. amabo quid tibist? AN. disperii, perii misera! BA. quid stupes,
Antiphila? AN. videon Cliniam an non? BA. quem vides? 405
CL. salve, anime mi. AN. o mi Clinia, salve. CL. ut vales?
AN. salvom venisse gaudeo. CL. teneone te,
Antiphila, maxume animo exspectatam meo?
SY. ite intro; nam vos iamdudum exspectat senex.
ACTVS III
Chremes Menedemvs
III.i
CH. Luciscit hoc iam. cesso pultare ostium 410
vicini, primum e me ut sciat sibi filium
redisse? etsi adulescentem hoc nolle intellego.
verum quom videam miserum hunc tam excruciarier
ei(u)s abitu, celem tam insperatum gaudium,
quom illi pericli nil ex indicio siet? 415
haud faciam; nam quod potero adiutabo senem.
item ut filium m
video inservire et socium esse in negotiis,
nos quoque senes est aequom senibus obsequi.
ME. aut ego profecto ingenio egregio ad miserias 420
natus sum aut illud falsumst quod volgo audio
dici, diem adimere aegritudinem hominibus;
nam mihi quidem cotidie augescit magis
de filio aegritudo, et quanto diutius
abest mage cupio tanto et mage desidero. 425
CH. sed ipsum foras egressum video: ibo adloquar.
Menedeme, salve: nuntium adporto tibi
quoi(u)s maxume te fieri participem cupis.
ME. num quid nam de gnato meo audisti, Chreme?
CH. valet atque vivit. ME. ubinamst quaeso? CH. apud me domi. 430
ME. meu’ gnatu’? CH. sic est. ME. venit? CH. certe. ME. Clinia
meu’ venit? CH. dixi. ME. eamu’: duc me ad eum, obsecro.
CH. non volt te scire se redisse etiam et tuom
conspectum fugitat: propter peccatum hoc timet,
ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit. 435
ME. non tu illi dixti ut essem? CH. non. ME. quam ob rem, Chreme?
CH. quia pessume istuc in te atque [in] illum consulis,
si te tam leni et victo esse animo ostenderis.
ME. non possum: sati’ iam, sati’ pater durus fui. CH. ah
vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis 440
aut largitate nimia aut parsimonia:
in eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
primum olim potiu’ quam paterere filium
commetare ad mulierculam, quae paullulo
tum erat contenta quoique erant grata omnia, 445
proterruisti hinc. ea coacta ingratiis
postilla coepit victum volgo quaerere.
nunc quom sine magno intertrimento non potest
haberi, quidvis dare cupis. nam ut tu scias
quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet, 450
primum iam ancillas secum adduxit plus decem
oneratas veste atque auro: satrapes si siet
amator, numquam sufferre ei(u)s sumptus queat;
nedum tu possis. ME. estne ea intu’? CH. sit rogas?
sensi. nam unam ei cenam atque eiu’ comitibus 455
dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
nam ut alia omittam, pytissando modo mihi
quid vini absumsit “sic hoc” dicens; “asperum,
pater, hoc est: aliud lenius sodes vide”:
relevi dolia omnia, omnis serias; 460
omnis sollicitos habui — atque haec una nox.
quid te futurum censes quem adsidue exedent?
sic me di amabunt ut me t
Menedeme, fortunarum. ME. faciat quidlubet:
sumat consumat perdat, decretumst pati, 465
dum illum modo habeam mecum. CH. si certumst tibi
sic facere, illud permagni referre arbitrorr />
ut ne scientem sentiat te id sibi dare.
ME. quid faciam? CH. quidvis potiu’ quam quod cogitas:
per alium quemvis ut des, falli te sinas 470
techinis per servolum; etsi subsensi id quoque,
illos ibi esse, id agere inter se clanculum.
Syru’ cum illo vostro consusurrant, conferunt
consilia ad adulescentes; et tibi perdere
talentum hoc pacto satius est quam illo minam. 475
non nunc pecunia agitur sed illud quo modo
minimo periclo id demus adulescentulo.
nam si semel tuom animum ille intellexerit,
priu’ proditurum te tuam vitam et prius
pecuniam omnem quam abs te amittas filium, hui 480
quantam fenestram ad nequitiem patefeceris,
tibi autem porro ut non sit suave vivere!
nam deteriores omnes sumu’ licentia.
quod quoique quomque inciderit in mentem volet
neque id putabit pravom an rectum sit: petet. 485
tu rem perire et ipsum non poteris pati:
dare denegaris; ibit ad illud ilico
qui maxume apud te se valere sentiet:
abiturum se abs te esse ilico minitabitur.
ME. videre vera atque ita uti res est dicere. 490
CH. somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,
dum id quaero tibi qui filium restituerem.
ME. cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme.
CH. paratu’ sum. ME. scin quid nunc facere te volo?
CH. dic. ME. quod sensisti illos me incipere fallere, 495
id uti maturent facere: cupio illi dare
quod volt, cupio ipsum iam videre. CH. operam dabo.
paullum negoti mi obstat: Simus et Crito
vicini nostri hic ambigunt de finibus;
me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram 500
operam daturum me, hodie non posse is dare:
continuo hic adero. ME. ita quaeso. — di vostram fidem,
ita conparatam esse hominum naturam omnium
aliena ut meliu’ videant et diiudicent
quam sua! an eo fit quia in re nostra aut gaudio 505
sumu’ praepediti nimio aut aegritudine?
hic mihi nunc quanto plus sapit quam egomet mihi!
CH. dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.
Syrus est prendendus atque adhortandus mihi.
a me nescioquis exit: concede hinc domum 510
ne nos inter nos congruere sentiant.
Syrvs Chremes
III.ii
SY. Hac illac circumcursa; inveniundumst tamen
argentum: intendenda in senemst fallacia.
CH. num me fefellit hosce id struere? videlicet
ill’ Cliniai servo’ tardiusculust; 515