by Terence
ut lubet.
non ego dicebam in perpetuom ut illam illi dares,
verum ut simulares. CH. non meast simulatio;
ita tu istaec tua misceto ne me admisceas.
egon quoi daturu’ non sum, ut
SY. credebam. CH. minime. SY. scite poterat fieri; 785
et ego hoc, quia dudum tu tanto opere iusseras,
aequi bonique facio. CH. atqui quam maxume
volo te dare operam ut fiat, verum alia via.
SY. fiat, quaeratur aliquid. sed illud quod tibi 790
dixi de argento quod ista debet Bacchidi,
id nunc reddendumst illi: neque tu scilicet
illuc confugies: “quid mea? num mihi datumst?
num iussi? num illa oppignerare filiam
meam me invito potuit?” verum illuc, Chreme, 795
dicunt: “ius summum saepe summast malitia.”
CH. haud faciam. SY. immo aliis si licet, tibi non licet:
~omnes te in lauta et bene acta parte putant.~
CH. quin egomet iam ad eam deferam. SY. immo filium
iube potiu’. CH. quam ob rem? SY. quia enim in eum suspiciost 800
translata amori’. CH. quid tum? SY. quia videbitur
mage veri simile id esse, quom hic illi dabit;
et simul conficiam facilius ego quod volo.
ipse adeo adest: abi, ecfer argentum. CH. ecfero.
Clitipho Syrvs
IV.vi
CL. Nullast tam facili’ res quin difficilis siet, 805
quam invitu’ facias. vel me haec d
quam non laboriosa, ad languorem dedit.
nec quicquam mage nunc metuo quam ne denuo
miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.
ut te quidem omnes di deae[que] quantumst, Syre, 810
cum istoc invento cumque incepto perduint!
huiu’ modi mihi res semper comminiscere
ubi me excarnufices. SY. is tu hinc quo dignus es?
quam paene tua me perdidit protervitas!
CL. vellem hercle factum, ita meritu’s. SY. meritu’? quo modo? 815
ne me istuc ex te prius audisse gaudeo
quam argentum haberes quod daturu’ iam fui.
CL. quid igitur dicam tibi vis? abisti; mihi
amicam adduxti quam non licitumst tangere.
SY. iam non sum iratu’. sed scin ubi sit nunc tibi 820
tua Bacchis? CL. apud nos. SY. non. CL. ubi ergo? SY. apud Cliniam.
CL. perii. SY. bono animo es: iam argentum ad eam deferes
quod
CL. ludis fortasse me? SY. ipsa re experibere.
CL. ne ego sum homo fortunatu’: deamo te, Syre. 825
SY. sed pater egreditur. cave quicquam admiratu’ sis
qua causa id fiat; obsecundato in loco;
quod imperabit facito; loquitor paucula.
Chremes Clitipho Syrvs
IV.vii
CH. Vbi Clitipho hic est? SY. “eccum me” inque. CL. eccum hic tibi.
CH. quid r
CH. cape hoc argentum ac defer. SY. i: quid stas, lapis?
quin accipis? CL. cedo sane. SY. sequere hac me ocius.
tu hic nos dum eximus interea opperibere;
nam nil est illic quod moremur diutius. —
CH. minas quidem iam decem habet a me filia, 835
quas hortamentis esse nunc duco datas;
hasce ornamentis consequentur alterae;
porro haec talenta dotis adposcunt duo.
quam multa iniusta ac prava fiunt moribus!
mihi nunc relictis rebus inveniundus est 840
aliquis, labore inventa mea quoi dem bona.
Menedemvs Chremes
IV.viii
ME. Multo omnium nunc me fortunatissimum
factum puto esse quom te, gnate, intellego
resipisse. CH. ut errat! ME. te ipsum quaerebam, Chreme:
serva, quod in te est, filium, me ac familiam. 845
CH. cedo quid vis faciam? ME. invenisti hodie filiam.
CH. quid tum? ME. hanc uxorem sibi dari volt Clinia.
CH. quaeso quid tu homini’s? ME. quid est? CH. iamne oblitus es
inter nos quid sit dictum de fallacia,
ut ea via abs te argentum auferretur? ME. scio. 850
CH. ea res nunc agitur ipsa. ME. quid narras, Chreme?
erravi? actast res? quanta de spe decidi! 851a
immo haec quidem quae apud me est Clitiphonis est
amica: ita aiunt. CH. et tu credis omnia.
et illum aiunt velle uxorem ut, quom desponderis,
des qui aurum ac vestem atque alia quae opu’ sunt comparet. 855
ME. id est profecto: id amicae dabitur. CH. scilicet
daturum. ME. [v]ah frustra sum igitur gavisus miser.
quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
ne sentiat me sensisse atque aegre ferat? 860
CH. aegre? nimium illi, Menedeme, indulges. ME. sine:
inceptumst: perfice hoc mi perpetuo, Chreme.
CH. dic convenisse, egisse te de nuptiis.
ME. dicam. quid deinde? CH. me facturum esse omnia,
generum placere; postremo etiam, si voles, 865
desponsam quoque esse dicito. ME. em istuc volueram.
CH. tanto ocius te ut poscat et tu, id quod cupis,
quam ocissime ut des. ME. cupio. CH. ne tu propediem,
ut istanc rem video, istius obsaturabere.
sed ut uti istaec sunt, cautim et paulatim dabis 870
si sapies. ME. faciam. CH. abi intro: vide quid postulet.
ego domi ero siquid me voles. ME. sane volo;
nam te scientem faciam quidquid egero.
ACTVS V
Menedemvs Chremes
V.i
ME. Ego me non tam astutum neque ita perspicacem esse id scio;
sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes 875
hoc mihi praestat: in me quidvis harum rerum convenit
quae sunt dicta in stulto, caudex stipes asinu’ plumbeus;
in illum nil potest: exsuperat ei(u)s stultitia haec omnia.
CH. ohe iam desine deos, uxor, gratulando obtundere
t
ut nil credas intellegere nisi idem dictumst centiens.
sed interim quid illic iamdudum gnatu’ cessat cum Syro?
ME. quos ais homines, Chreme, cessare? CH. ehem, Menedeme, advenis?
dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastin? ME. omnia.
CH. quid ait? ME. gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias. 885
CH. hahahae. ME. quid risisti? CH. servi venere in mentem Syri
calliditates. ME. itane? CH. voltu’ quoque hominum fingit scelus.
ME. gnatu’ quod se adsimulat laetum, id dicis? CH. id. ME. idem istuc mihi
venit in mentem. CH. veterator. ME. mage, si mage noris, putes
ita rem esse. CH.
priu’ scire expeto,
quid perdideris. nam ubi desponsam nuntiasti filio,
continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,
sponsae vestem aurum atque ancillas opus esse: argentum ut dares.
ME. non. CH. quid? non? ME. non inquam. CH. neque ipse gnatu’? ME.
nil prorsum, Chreme.
magis unum etiam instare ut hodie conficiantur nuptiae. 895
CH. mira narras. quid Syru’ meu’? ne is quidem quicquam? ME. nihil.
CH. quam ob rem, nescio. ME. equidem miror, qui alia tam plane scias.
sed ille t
ut ne paullulum quidem subolat esse amicam hanc Cliniae.
CH. quid agit? ME. mitto iam osculari atque amplexar
i: id nil puto. 900
CH. quid est quod ampliu’ simuletur? ME. vah. CH. quid est? ME. audi modo.
est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
huc est intro latu’ lectu’, vestimentis stratus est.
CH. quid postquam hoc est factum? ME. dictum factum huc abiit Clitipho.
CH. solu’? ME. solu’. CH. timeo. ME. Bacchi’ consecutast ilico. 905
CH. sola? ME. sola. CH. perii. ME. ubi abiere intro, operuere ostium. CH. hem
Clinia haec fieri videbat? ME. quidni? mecum una simul.
CH. fili est amica Bacchi’: Menedeme, occidi.
ME. quam ob rem? CH. decem dierum vix mi est familia.
ME. quid istuc times quod ille operam amico dat suo? 910
CH. immo quod amicae. ME. si dat. CH. an dubium id tibist?
quemquamne animo tam com[mun]i esse aut leni putas
qui se vidente amicam patiatur suam . . ? ME. ah
quidni? quo verba facilius dentur mihi.
CH. derides merito. mihi nunc ego suscenseo: 915
quot res dedere ubi possem persentiscere,
ni essem lapis! quae vidi! vae misero mihi!
at ne illud haud inultum, si vivo, ferent!
nam iam . . ME. non tu te cohibes? non te respicis?
non tibi ego exempli sati’ sum? CH. prae iracundia, 920
Menedeme, non sum apud me. ME. tene istuc loqui!
nonne id flagitiumst te aliis consilium dare,
foris sapere, tibi non posse te auxiliarier?
CH. quid faciam? ME. id quod me fecisse aiebas parum.
fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat 925
tibi credere omnia, abs te petere et poscere,
nequam aliam quaerat copiam ac te deserat.
CH. immo abeat multo malo quovis gentium
quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem.
nam si illi pergo suppeditare sumptibus, 930
Menedeme, mihi illaec vere ad rastros res redit.
ME. quot incommoditates in hac re capies, nisi caves!
difficilem te esse ostendes et ignosces tamen
post, et id ingratum. CH. ah nescis quam doleam. ME. ut lubet.
quid hoc quod rogo, ut illa nubat nostro? nisi quid est 935
quod mage vis. CH. immo et gener et adfines placent.
ME. quid doti’ dicam te dixisse filio?
quid obticuisti? CH. dotis? ME. ita dico. CH. ah. ME. Chreme,
nequid vereare, si minu’: nil nos dos movet.
CH. duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis; 940
sed ita dictu opus est, si me vis salvom esse et rem et filium,
me mea omnia bona doti dixisse illi. ME. quam rem agis?
CH. id mirari te simulato et illum hoc rogitato simul
quam ob rem id faciam. ME. quin ego vero quam ob rem id facias nescio.
CH. egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia 945
diffluit, retundam redigam, ut quo se vortat nesciat.
ME. quid agi’? CH. mitte: sine me in hac re gerere mihi morem. ME. sino:
itane vis? CH. ita. ME. fiat. CH. ac iam uxorem ut accersat paret.
hic ita ut liberos est aequom dictis confutabitur;
sed Syrum . . ME. quid eum? CH. egone si vivo adeo exornatum dabo, 950
adeo depexum ut dum vivat meminerit semper mei;
qui sibi me pro deridiculo ac delectamento putat.
non, ita me di ament, auderet facere haec viduae mulieri
quae in me fecit.
Clitipho Menedemvs Chremes Syrvs
V.ii
CL. Itane tandem quaeso, Menedeme? ut pater
tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris? 955
quodnam ob facinu’? quid ego tantum sceleris admisi miser?
volgo faciunt. ME. scio tibi esse hoc graviu’ multo ac durius,
quoi fit; verum ego haud minus aegre patior, id qui nescio
nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo.
CL. hic patrem astare aibas. ME. eccum. CH. quid me incusas, Clitipho? 960
quidquid ego huiu’ feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.
ubi te vidi animo esse omisso et suavia in praesentia
quae essent prima habere neque consulere in longitudinem:
cepi rationem ut neque egeres neque ut haec posses perdere.
ubi quoi decuit primo, tibi non licuit per te mihi dare, 965
abii ad proxumum tibi qui erat;
ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho,
victu’ vestitus quo in tectum te receptes. CL. ei mihi!
CH. satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
SY. disperii: scelestu’ quantas turbas concivi insciens! 970
CL. emori cupio. CH. priu’ quaeso disce quid sit vivere.
ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor.
SY. ere, licetne? CH. loquere. SY. at tuto. CH. loquere. SY. quae
istast pravitas
quaeve amentiast, quod peccavi ego, id obesse huic? CH. ilicet.
ne te admisce: nemo accusat, Syre, te: nec tu aram tibi 975
nec precatorem pararis. SY. quid agi’? CH. nil suscenseo
neque tibi nec tibi; nec vos est aequom quod facio mihi. —
Clitipho Syrvs
V.iii
SY. Abiit? vah, rogasse vellem . . CL. quid? SY. und’ mihi peterem cibum:
ita nos alienavit. tibi iam esse ad sororem intellego.
CL. adeon rem redisse ut periclum etiam a fame mihi sit, Syre! 980
SY. modo liceat vivere, est spes . . CL. quae? SY. nos esurituros satis.
CL. inrides in re tanta neque me consilio quicquam adiuvas?
SY. immo et ibi nunc sum et usque id egi dudum dum loquitur pater;
et quantum ego intellegere possum . . CL. quid? SY. non aberit longius.
CL. quid id ergo? SY. sic est: non esse horum te arbitror. CL. quid istuc, Syre? 985
satin sanus es? SY. ego dicam quod mi in mentemst: tu diiudica.
dum istis f
quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant; nunc filia
postquamst inventa vera, inventast causa qui te expellerent.
CL. est veri simile. SY. an tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas? 990
CL. non arbitror. SY. nunc aliud specta: matres omnes filiis
in peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria
solent esse: id non fit. CL. verum dici’. quid ergo nunc faciam, Syre?
SY. suspicionem istanc ex illis quaere, rem profer palam.
si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, 995
aut scibi’ quoiu’ [sis]. CL. recte suades: faciam. — SY. sat recte hoc mihi
in mentem venit; nam quam maxume huic visa haec suspicio
erit
erit, tam facillume patri’ pacem in leges conficiet suas.
etiam haud scio anne uxorem ducat: ac Syro nil gratiae!
quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio. adhuc quod factumst, 1000
miror non continuo adripi iusse: ad Menedemum hunc pergam.
Sostrata Chremes
V.iv
SO. Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali;
idque adeo miror, quo modo
tam ineptum quicquam tibi venire in mentem, mi vir, potuerit. 1005
CH. oh pergin mulier esse? nullamne ego rem umquam in vita mea
volui quin tu in ea re mi fueris advorsatrix, Sostrata!
at si rogem iam quid est quod peccem aut quam ob rem hoc facias, nescias;
in qua re nunc tam confidenter restas, stulta. SO. ego nescio?
CH. immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum eadem oratio. 1010
SO. oh
iniquos es qui me tacere de re tanta postules.
CH. non pos
tulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.
SO. facies? CH. verum. SO. non vides quantum mali ex
subditum se suspicatur. CH. “subditum”
mi vir. CH. confitere? SO. au te obsecro, istuc inimicis siet. 1015
egon confitear m
CH. quid? metui’ ne non, quom velis, convincas esse illum tuom?
SO. quod filia est inventa? CH. non: sed, quo mage credundum siet,
id quod consimilest moribus
convinces facile ex te natum; nam tui similest probe; 1020
nam illi nil vitist relictum quin siet itidem tibi;
tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
sed ipse egreditur, quam severu’! rem, quom videas, censeas.
Clitipho Sostrata Chremes
V.v
CL. Si umquam ullum f
fuerim, dictu’ filiu’ tuo’ vostra voluntate, obsecro 1025
ei(u)s ut memineris atque inopi’ nunc te miserescat mei,
quod peto aut quod volo, parentes m
SO. obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuom
alienum esse te. CL. sum. SO. miseram me, hoccin quaesisti, obsecro?
ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es; 1030
et cave posthac, si me amas, umquam istuc verbum ex te audiam.
CH. at ego, si me metui’, mores cave in te esse istos sentiam.
CL. quos? CH. si scire vis, ego dicam: gerro iners fraus helluo
ganeo’s damnosu’: crede, et nostrum te esse credito.
CL. non sunt haec parenti’ dicta. CH. non, si ex capite sis meo 1035
natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove,
patiar, Clitipho, flagitiis t
SO. di istaec prohibeant! CH. deos nescio: ego, quod potero, sedulo.
quaeris id quod habes, parentes; quod abest non quaeris, patri
quo modo obsequare et ut serves quod labore invenerit. 1040
non mihi per fallacias adducere ante oculos . . pudet
dicere hac praesente verbum turpe; at te id nullo modo
facere puduit. CL. eheu quam nunc totu’ displiceo mihi,
quam pudet! neque quod principium incipiam ad placandum scio.
Menedemvs Chremes Sostrata Clitipho
V.vi
ME. Enimvero Chreme nimi’ graviter cruciat adulescentulum 1045
nimi’que inhumane: exeo ergo ut pacem conciliem. optume
ipsos video. CH. ehem, Menedeme, quor non accersi iubes
filiam et quod doti’ dixi firmas? SO. mi vir, te obsecro
ne facias. CL. pater, obsecro mi ignoscas. ME. da veniam, Chreme: