Complete Works of Terence

Home > Other > Complete Works of Terence > Page 43
Complete Works of Terence Page 43

by Terence


  sine te exorem. CH. egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens? 1050

  non faciam. ME. at id nos non sinemu’. CL. si me vivom vis, pater,

  ignosce. SO. age, Chreme mi. ME. age quaeso, ne tam offirma te, Chreme.

  CH. quid istic? video non licere ut coeperam hoc pertendere.

  ME. facis ut te decet. CH. lege hoc adeo faciam, si facit

  quod ego hunc aequom censeo. CL. pater, omnia faciam: impera. 1055

  CH. uxorem ut ducas. CL. pater . . ! CH. nil audio. SO. ad me recipio:

  faciet. CH. nil etiam audio ipsum. CL. perii! SO. an dubitas, Clitipho?

  CH. immo utrum volt. SO. faciet omnia. ME. haec dum incipias, gravia sunt,

  dumque ignores; ubi cognori’, facilia. CL. faciam, pater.

  SO. gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam, quam tu facile ames, 1060

  filiam Phanocratae nostri. CL. rufamne illam virginem,

  caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater.

  CH. heia ut elegans est! credas animum ibi esse. SO. aliam dabo.

  CL. immo, quandoquidem ducendast, egomet habeo propemodum

  quam volo. CH. nunc laudo, gnate. CL. Archonidi huiu’ filiam. 1065

  SO. perplacet. CL. pater, hoc nunc restat. CH. quid? CL. Syro

  ignoscas volo

  quae m causa fecit. CH. fiat. CANTOR. vos valete et plaudite!

  PHORMIO

  CONTENTS

  PROLOGVS

  ACTVS I

  ACTVS II

  ACTVS III

  ACTVS IV

  ACTVS V

  PROLOGVS

  Postquam poeta vetu’ poetam non potest

  retrahere a studio et transdere hominem in otium,

  maledictis deterrere ne scribat parat;

  qui ita dictitat, quas ante hic fecit fabulas

  tenui esse oratione et scriptura levi: 5

  quia nusquam insanum scripsit adulescentulum

  cervam videre fugere et sectari canes

  et eam plorare, orare ut subveniat sibi.

  quod si intellegeret, quom stetit olim nova,

  actoris opera mage stetisse quam sua, 10

  minu’ multo audacter quam nunc laedit laederet

  [et mage placerent quas fecisset fabulas]. 11a

  nunc siquis est qui hoc dicat aut sic cogitet:

  “vetu’ si poeta non lacessisset prior,

  nullum invenire prologum po[tui]sset novos

  quem diceret, nisi haberet cui male diceret,” 15

  is sibi responsum hoc habeat, in medio omnibus

  palmam esse positam qui artem tractent musicam.

  ille ad famem hunc a studio studuit reicere:

  hic respondere voluit, non lacessere.

  benedictis si certasset, audisset bene: 20

  quod ab illo adlatumst, sibi esse rellatum putet.

  de illo iam finem faciam dicundi mihi,

  peccandi quom ipse de se finem non facit.

  nunc quid velim animum attendite: adporto novam

  Epidicazomenon quam vocant comoediam 25

  Graeci, Latini Phormionem nominant

  quia primas partis qui aget is erit Phormio

  parasitu’, per quem res geretur maxume

  voluntas vostra si ad poetam accesserit.

  date operam, adeste aequo animo per silentium, 30

  ne simili utamur fortuna atque usi sumus

  quom per tumultum noster grex motus locost:

  quem actori’ virtus nobis restituit locum

  bonitasque vostra adiutans atque aequanimitas.

  ACTVS I

  Davos

  Amicu’ summu’ meus et popularis Geta 35

  heri ad me venit. erat de ratiuncula

  iampridem apud me relicuom pauxillulum

  nummorum: id ut conficerem. confeci: adfero.

  nam erilem filium eiu’ duxisse audio

  uxorem: credo munus hoc conraditur. 40

  quam inique comparatumst, i qui minus habent

  ut semper aliquid addant ditioribus!

  quod ille unciatim vix de demenso suo

  suom defrudans genium conpersit miser,

  id illa univorsum abripiet, haud existumans 45

  quanto labore partum. porro autem Geta

  ferietur alio munere ubi era pepererit;

  porro autem alio ubi erit puero natalis dies;

  ubi initiabunt. omne hoc mater auferet:

  puer causa erit mittundi. sed videon Getam? 50

  Geta Davos

  {Ge.} Siquis me quaeret rufu’ . . {Da.} praestost, desine. {Ge.} oh

  at ego obviam conabar tibi, Dave. {Da.} accipe, em:

  lectumst; conveniet numeru’ quantum debui.

  {Ge.} amo te et non neglexisse habeo gratiam.

  {Da.} praesertim ut nunc sunt mores: adeo res redit: 55

  siquis quid reddit magna habendast gratia.

  sed quid tu es tristis? {Ge.} egone? nescis quo in metu et

  quanto in periclo simu’! {Da.} quid istuc est? {Ge.} scies,

  modo ut tacere possis. {Da.} abi sis, insciens:

  quoi(u)s tu fidem in pecunia perspexeris, 60

  verere verba credere, ubi quid mihi lucrist

  te fallere? {Ge.} ergo ausculta. {Da.} hanc operam tibi dico.

  {Ge.} seni’ nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem

  nostin? {Da.} quidni? {Ge.} quid? eiu’ gnatum Phaedriam?

  {Da.} tam quam te. {Ge.} evenit senibus ambobus simul 65

  iter illi in Lemnum ut esset, nostro in Ciliciam

  ad hospitem antiquom. is senem per epistulas

  pellexit modo non montis auri pollicens.

  {Da.} quoi tanta erat res et supererat? {Ge.} desinas:

  sic est ingenium. {Da.} oh regem me esse oportuit! 70

  {Ge.} abeuntes ambo hic tum senes me filiis

  relinquont quasi magistrum. {Da.} o Geta, provinciam

  cepisti duram. {Ge.} mi usu venit, hoc scio:

  memini relinqui me deo irato meo.

  coepi advorsari primo: quid verbis opust? 75

  seni fideli’ dum sum scapulas perdidi.

  {Da.} venere in mentem mi istaec: “namque inscitiast

  advorsu’ stimulum calces.” {Ge.} coepi is omnia

  facere, obsequi quae vellent. {Da.} scisti uti foro.

  {Ge.} noster mali nil quicquam primo; hic Phaedria 80

  continuo quandam nactus est puellulam

  citharistriam, hanc ardere coepit perdite.

  ea serviebat lenoni inpurissimo,

  neque quod daretur quicquam; id curarant patres.

  restabat aliud nil nisi oculos pascere, 85

  sectari, in ludum ducere et redducere.

  nos otiosi operam dabamus Phaedriae.

  in quo haec discebat ludo, exadvorsum ilico

  tonstrina erat quaedam: hic solebamus fere

  plerumque eam opperiri dum inde iret domum. 90

  interea dum sedemus illi, intervenit

  adulescens quidam lacrumans. nos mirarier:

  rogamu’ quid sit. “numquam aeque” inquit “ac modo

  paupertas mihi onu’ visumst et miserum et grave.

  modo quandam vidi virginem hic viciniae 95

  miseram sm matrem lamentari mortuam.

  ea sita erat exadvorsum neque illi benivolus

  neque notu’ neque vicinus extra unam aniculam

  quisquam aderat qui adiutaret funu’: miseritumst.

  virgo ipsa facie egregia.” quid verbis opust? 100

  commorat omnis nos. ibi continuo Antipho

  “voltisne eamu’ visere?” alius “censeo:

  eamu’: duc nos sodes.” imus venimus

  videmu’. virgo pulchra, et quo mage diceres,

  nil aderat adiumenti ad pulchritudinem: 105

  capillu’ passu’, nudu’ pes, ipsa horrida,

  lacrumae, vestitu’ turpis: ut, ni vis boni

  in ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent.

  ill’ qui illam amabat fidicinam tantummodo


  “satis” inquit “scitast”; noster vero . . {Da.} iam scio: 110

  amare coepit. {Ge.} scin quam? quo evadat vide.

  postridie ad anum recta pergit: obsecrat

  ut sibi eiu’ faciat copiam. illa enim se negat

  neque eum aequom facere ait: illam civem esse Atticam,

  bonam bonis prognatam: si uxorem velit, 115

  lege id licere facere: sin aliter, negat.

  noster quid ageret nescire: et illam ducere

  cupiebat et metuebat absentem patrem.

  {Da.} non, si redisset, pater veniam daret?

  {Ge.} ille indotatam virginem atque ignobilem 120

  daret illi? numquam faceret. {Da.} quid fit denique?

  {Ge.} quid fiat? est parasitu’ quidam Phormio,

  homo confidens: qui illum di omnes perduint!

  {Da.} quid is fecit? {Ge.} hoc consilium quod dicam dedit:

  “lex est ut orbae, qui sint genere proxumi, 125

  is nubant, et illos ducere eadem haec lex iubet.

  ego te cognatum dicam et tibi scribam dicam;

  paternum amicum me adsimulabo virginis:

  ad iudices veniemu’: qui fuerit pater,

  quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec 130

  confingam, quod erit mihi bonum atque commodum;

  quom tu horum nil refelles vincam scilicet:

  pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?

  illa quidem nostra erit.” {Da.} iocularem audaciam!

  {Ge.} persuasit homini: factumst: ventumst: vincimur: 135

  duxit. {Da.} quid narras? {Ge.} hoc quod audis. {Da.} o Geta,

  quid te futurumst? {Ge.} nescio hercle; unum hoc scio,

  quod fors feret feremus aequo animo. {Da.} placet:

  em istuc virist officium. {Ge.} in me omni’ spes mihist.

  {Da.} laudo. {Ge.} ad precatorem adeam credo qui mihi 140

  sic oret: “nunc amitte quaeso hunc; ceterum

  posthac si quicquam, nil precor.” tantummodo

  non addit: “ubi ego hinc abiero, vel occidito.”

  {Da.} quid paedagogus ille qui citharistriam,

  quid r gerit? {Ge.} sic, tenuiter. {Da.} non multum habet 145

  quod det fortasse? {Ge.} immo nil nisi spem meram.

  {Da.} pater ei(u)s rediit an non? {Ge.} nondum. {Da.} quid? senem

  quoad exspectati’ vostrum? {Ge.} non certum scio,

  sed epistulam ab eo adlatam esse audivi modo

  et ad portitores esse delatam: hanc petam. 150

  {Da.} numquid, Geta, aliud me vis? {Ge.} ut bene sit tibi.

  puer, heus. nemon hoc prodit? cape, da hoc Dorcio.

  Antipho Phaedria

  {An.} Adeon rem redisse ut qui mi consultum optume velit esse,

  Phaedria, patrem ut extimescam ubi in mentem ei(u)s adventi venit!

  quod ni fssem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit. 155

  {Ph.} quid istuc [est]? {An.} rogitas, qui tam audaci’ facinori’ mihi

  conscius sis?

  quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset

  neu me cupidum eo inpulisset, quod mihi principiumst mali!

  non potitus essem: fsset tum illos mi aegre aliquot dies,

  at non cotidiana cura haec angeret animum, {Ph.} audio. 160

  {An.} dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mi consuetudinem.

  {Ph.} aliis quia defit quod amant aegrest; tibi quia superest dolet:

  amore abundas, Antipho.

  nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est.

  ita me di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui, 165

  iam depecisci morte cupio: tu conicito cetera,

  quid ego ex hac inopia nunc capiam et quid tu ex ista copia,

  ut ne addam quod sine sumptu ingenuam, liberalem nactus es,

  quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam:

  beatu’, ni unum desit, animu’ qui modeste istaec ferat. 170

  quod si tibi res sit cum eo lenone quo mihist tum sentias.

  ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet paenitet.

  {An.} at tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,

  quoi de integro est potestas etiam consulendi quid velis:

  retinere amare amittere; ego in eum incidi infelix locum 175

  ut neque mihi [ei(u)s] sit amittendi nec retinendi copia.

  sed quid hoc est? videon ego Getam currentem huc advenire?

  is est ipsus. ei, timeo miser quam hic mihi nunc nuntiet rem.

  Geta Antipho Phaedria

  {Ge.} Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis,

  ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala; 180

  quae neque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham,

  quae si non astu providentur me aut erum pessum dabunt; 181a

  nam non potest celari nostra diutius iam audacia.

  {An.} quid illic commotus venit?

  {Ge.} tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. {An.} quid illuc

  malist?

  {Ge.} quod quom audierit, quod eiu’ remedium inveniam iracundiae? 185

  loquarne? incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem.

  heu me miserum! quom mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:

  ei(u)s me miseret, nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset,

  recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam:

  aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes. 190

  {An.} quam hic fugam aut furtum parat?

  {Ge.} sed ubi Antiphonem reperiam, aut qua quaerere insistam via?

  {Ph.} te nominat. {An.} nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. {Ph.} ah

  sanus es? {Ge.} domum ire pergam: ibi plurimumst.

  {Ph.} revocemus hominem. {An.} sta ilico. {Ge.} hem 195

  sati’ pro imperio, quisquis es. {An.} Geta. {Ge.} ipsest quem volui obviam.

  {An.} cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.

  {Ge.} faciam. {An.} eloquere. {Ge.} modo apud portum . . {An.} mmne?

  {Ge.} intellexti. {An.} occidi. {Ph.} hem . .

  {An.} quid agam? {Ph.} quid ais? {Ge.} hui(u)s patrem vidisse me et patruom

  tuom.

  {An.} nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser? 200

  quod si eo m fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,

  nullast mihi vita expetenda. {Ge.} ergo istaec quom ita sunt, Antipho,

  tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat.

  {An.} non sum apud me. {Ge.} atqui opus est nunc quom maxume ut sis, Antipho;

  nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur 205

  commeruisse culpam. {Ph.} hoc verumst. {An.} non possum inmutarier.

  {Ge.} quid faceres si aliud quid graviu’ tibi nunc faciundum foret?

  {An.} quom hoc non possum, illud minu’ possem. {Ge.} hoc nil est, Phaedria:

  ilicet.

  quid hic conterimus operam frustra? quin abeo? {Ph.} et quidem ego? {An.}

  obsecro,

  quid si adsimulo? satinest? {Ge.} garris. {An.} voltum contemplamini: em 210

  satine sic est? {Ge.} non. {An.} quid si sic? {Ge.} propemodum. {An.} quid

  sic? {Ge.} sat est:

  em istuc serva: et verbum verbo, par pari ut respondeas,

  ne te iratu’ ss saevidicis dictis protelet. {An.} scio.

  {Ge.} vi coactum te esse invitum. {Ph.} lege, iudicio. {Ge.} tenes?

  sed hic quis est senex quem video in ultima platea? ipsus est. 215

  {An.} non possum adesse. {Ge.} ah quid agis? quo abis Antipho?

  mane inquam. {An.} egomet me novi et peccatum meum:

  vobis commendo Phanium et vitam meam. —

  {Ph.} Geta, quid nunc fiet? {Ge.} tu iam litis audies;

  ego plectar pendens nisi quid me fefellerit. 220

  sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus,
/>
  id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.

  {Ph.} aufer mi “oportet”: quin tu quid faciam impera.

  {Ge.} meministin olim ut fuerit vostra oratio

  in re incipiunda ad defendendam noxiam, 225

  iustam illam causam facilem vincibilem optumam?

  {Ph.} memini. {Ge.} em nunc ipsast opus ea aut, siquid potest,

  meliore et callidiore. {Ph.} fiet sedulo.

  {Ge.} nunc prior adito tu, ego in insidiis hic ero

  succenturiatu’, siquid deficias. {Ph.} age. 230

  ACTVS II

  Demipho Phaedria Geta

  {De.} Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?

  nec meum imperium — ac mitto imperium — , non simultatem meam

  revereri saltem! non pudere! o facinus audax, o Geta

  monitor! {Ge.} vix tandem. {De.} quid mihi dicent aut quam causam reperient?

  demiror. {Ge.} atqui reperiam: aliud cura. {De.} an hoc dicet mihi: 235

  “invitu’ feci. lex coegit”? audio, fateor. {Ge.} places.

  {De.} verum scientem, tacitum causam tradere advorsariis,

  etiamne id lex coegit? {Ph.} illud durum. {Ge.} ego expediam: sine!

  {De.} incertumst quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mi

  optigit:

  ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere. 240

  quam ob rem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume

  meditari secum oportet quo pacto advorsam aerumnam ferant,

  pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet

  aut fili peccatum aut uxori’ mortem aut morbum filiae

  communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom; 245

  quidquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro.

  {Ge.} o Phaedria, incredibile[st] quantum erum ante eo sapientia

  meditata mihi sunt omnia mea incommoda eru’ si redierit.

  molendum esse in pistrino, vapulandum; habendae compedes,

  opu’ ruri faciundum, horum nil quicquam accidet animo novom. 250

  quidquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.

  sed quid cessas hominem adire et blande in principio adloqui?

  {De.} Phaedriam m fratri’ video filium mi ire obviam.

  {Ph.} mi patrue, salve. {De.} salve; sed ubist Antipho?

  {Ph.} salvom venire . . {De.} credo; hoc responde mihi. 255

  {Ph.} valet, hic est; sed satin omnia ex sententia?

  {De.} vellem quidem. {Ph.} quid istuc est? {De.} rogitas, Phaedria?

  bonas me absente hic confecistis nuptias.

 

‹ Prev