by Terence
patri’ nomen aliud dictum est: hoc tu errasti. {De.} non norat patrem?
{Ch.} norat. {De.} quor aliud dixit? {Ch.} numquamne hodie concedes mihi 805
neque intelleges? {De.} si tu nil narras? {Ch.} perdi’. {Na.} miror quid hoc
siet.
{De.} equidem hercle nescio. {Ch.} vin scire? at ita me servet Iuppiter,
ut propior illi quam ego sum ac tu homo nemost. {De.} di vostram fidem,
eamus ad ipsam: una omnis nos aut scire aut nescire hoc volo. {Ch.} ah.
{De.} quid est? {Ch.} itan parvam mihi fidem esse apud te? {De.} vin me 810
credere?
vin sati’ quaesitum mi istuc esse? age, fiat. quid illa filia
amici nostri? quid futurumst? {Ch.} recte. {De.} hanc igitur mittimus?
{Ch.} quidni? {De.} illa maneat? {Ch.} sic. {De.} ire igitur tibi licet,
Nausistrata.
{Na.} sic pol commodius esse in omnis arbitror quam ut coeperas,
manere hanc; nam perliberali’ visast, quom vidi, mihi. — 815
{De.} quid istuc negotist? {Ch.} iamne operuit ostium? {De.} iam. {Ch.} o
Iuppiter,
di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum t
quo pacto potuit? {Ch.} non sati’ tutus est ad narrandum hic locus.
{De.} at tu intro abi. {Ch.} heus ne filii quidem hoc nostri resciscant volo.
Antipho
Laetus sum, utut meae res sese habent, fratri optigisse quod volt. 820
quam scitumst ei(u)s modi in animo parare cupiditates
quas, quom res advorsae sient, paullo mederi possis!
hic simul argentum repperit, cura sese expedivit;
ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis
quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, in probro sim. 825
neque me domum nunc reciperem ni mi esset spes ostenta
huiusce habendae. sed ubinam Getam invenire possim, ut
rogem quod tempu’ conveniundi patri’ me capere iubeat?
Phormio Antipho
{Ph.} Argentum accepi, tradidi lenoni, abduxi mulierem,
curavi propria ut Phaedria poteretur; nam emissast manu. 830
nunc una mihi res etiam restat quae est conficiunda, otium
ab senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies.
{An.} sed Phormiost. quid ais? {Ph.} quid? {An.} quidnam nunc facturust
Phaedria?
quo pacto satietatem amoris
{Ph.} vicissim partis tuas acturus est. {An.} quas? {Ph.} ut fugitet 835
patrem.
te suas rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres;
nam potaturus est apud me. ego me ire senibus Sunium
dicam ad mercatum, ancillulam emptum dudum quam dixit Geta:
ne quom hic non videant me conficere credant argentum suom.
sed ostium concrepuit abs te. {An.} vide quis egreditur. {Ph.} Getast. 840
Geta Antipho Phormio
{Ge.} O Fortuna, o Fors Fortuna, quantis commoditatibus,
quam subito meo ero Antiphoni ope vostra hunc onerastis diem!
{An.} quidnam hic sibi volt? {Ge.} nosque amicos ei(u)s exonerastis metu!
sed ego nunc mihi cesso qui non umerum hunc onero pallio
atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat. 845
{An.} num tu intellegi’ quid hic narret? {Ph.} num tu? {An.} nil. {Ph.}
tantundem ego.
{Ge.} ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. {An.} heus Geta! {Ge.} em
tibi:
num mirum aut novomst revocari, cursum quom institeris? {An.} Geta.
{Ge.} pergit hercle. numquam tu odio t
{Ge.} vapula. {An.} id quidem tibi iam fiet nisi resisti’. verbero. 850
{Ge.} familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.
sed isne est quem quaero an non? ipsust, congredere actutum. {An.} quid est?
{Ge.} [o] omnium quantumst qui vivont hominum homo ornatissime!
nam sine controvorsia ab dis solu’ diligere, Antipho.
{An.} ita velim; sed qui istuc credam ita esse mihi dici velim. 855
{Ge.} satine est si te delibutum gaudio reddo? {An.} enicas.
{Ph.} quin tu hinc pollicitationes aufer et quod fers cedo. {Ge.} oh
tu quoque aderas, Phormio? {Ph.} aderam. sed tu cessas. {Ge.} accipe, em:
ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum
sumu’ profecti; interea mittit eru’ me ad uxorem tuam. 860
{An.} quam ob rem? {Ge.} omitto proloqui; nam nil ad hanc rem est, Antipho.
ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida,
pone reprendit pallio, resupinat: respicio, rogo
quam ob rem retineat me: ait esse vetitum intro ad eram accedere.
“Sophrona modo fratrem huc” inquit “senis introduxit Chremem” 865
suspenso gradu placide ire perrexi accessi astiti,
animam compressi, aurem admovi: ita animum coepi attendere,
hoc modo sermonem captans. {Ph.} eu Geta! {Ge.} hic pulcherrimum
facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio. 870
{An.} quod? {Ge.} quodnam arbitrare? {An.} nescio. {Ge.} atqui mirificissimum:
patruo’ tuos est pater inventu’ Phanio uxori tuae. {An.} hem
quid ais? {Ge.} cum ei(u)s consuevit olim matre in Lemno clanculum.
{Ph.} somnium! utine haec ignoraret suom patrem? {Ge.} aliquid credito,
Phormio, esse causae. sed censen me potuisse omnia 875
intellegere extra ostium intu’ quae inter sese ipsi egerint?
{An.} atque ego quoque inaudivi illam fabulam. {Ge.} immo etiam dabo
quo mage credas: patruos interea inde huc egreditur foras:
haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:
ait uterque tibi potestatem eius adhibendae dari. 880
denique ego sum missu’ te ut requirerem atque adducerem. {An.} em
quin ergo rape me: quid cessas? {Ge.} fecero. {An.} heus Phormio,
vale. {Ph.} vale, Antipho. bene, ita me di ament, factum: gaudeo.
Phormio
Tantam fortunam de inproviso esse his datam!
summa eludendi occasiost mihi nunc senes 885
et Phaedriae curam adimere argentariam,
ne quoiquam s
nam idem hoc argentum, ita ut datumst, ingratiis
nunc gestu’ mihi voltusque est capiundus novos. 890
sed hinc concedam in angiportum hoc proxumum,
inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.
quo me adsimularam ire ad mercatum, non eo.
Demipho Chremes Phormio
{De.} Dis magnas merito gratias habeo atque ago
quando evenere haec nobis, frater, prospere. 895
quantum potest nunc conveniundust Phormio,
priu’ quam dilapidat nostras triginta minas
ut auferamu’. {Ph.} Demiphonem si domist
visam ut quod . . {De.} at nos ad te ibamu’, Phormio.
{Ph.} de
quid ad me ibati’? {De.} ridiculum. {Ph.} verebamini
ne non id facerem quod recepissem semel?
heus quanta quanta haec mea paupertas est, tamen
adhuc curavi unum hoc quidem, ut mi esset fides.
{Ch.} estne ita ut dixi liberalis? {De.} oppido. 905
{Ph.} idque ad vos venio nuntiatum, Demipho,
paratum me esse: ubi voltis, uxorem date.
nam omnis posthabui mihi res, ita uti par fuit,
postquam id tanto opere vos velle animum advorteram.
{De.} at hic dehortatus est me ne illam tibi darem: 910
“nam qui erit rumor populi” inquit �
�si id feceris?
olim quom honeste potuit, tum non est data:
quae tute dudum coram me incusaveras.
{Ph.} satis superbe inluditis me. {De.} qui? {Ph.} rogas? 915
quia ne alteram quidem illam potero ducere;
nam quo redibo ore ad eam quam contempserim?
{Ch.} (“tum autem Antiphonem video ab sese amittere
invitum eam” inque.) {De.} tum autem video filium
invitum sane mulierem ab se amittere. 920
sed transi sodes ad forum atque illud mihi
argentum rursum iube rescribi, Phormio.
{Ph.} quodne ego discripsi porro illis quibu’ debui?
{De.} quid igitur fiet? {Ph.} si vis mi uxorem dare
quam despondisti, ducam; sin est ut velis 925
manere illam apud te, dos hic maneat, Demipho.
nam non est aequom me propter vos decipi,
quom ego vostri honori’ causa repudium alterae
remiserim, quae doti’ tantundem dabat.
{De.} in’ hinc malam rem cum istac magnificentia, 930
fugitive? etiamnunc credi’ te ignorarier
aut tua facta adeo? {Ph.} irritor. {De.} tune hanc duceres
si tibi daretur? {Ph.} fac periclum. {De.} ut filius
cum illa habitet apud te, hoc vostrum consilium fuit.
{Ph.} quaeso quid narras? {De.} quin tu mi argentum cedo. 935
{Ph.} immo vero uxorem tu cedo. {De.} in ius ambula.
[in ius] {Ph.} enimvero si porro esse odiosi pergitis . .
{De.} quid facies? {Ph.} egone? vos me indotatis modo
patrocinari fortasse arbitramini:
etiam dotatis soleo. {Ch.} quid id nostra? {Ph.} nihil. 940
hic quandam noram quoi(u)s vir uxorem {Ch.} hem. {De.} quid est?
{Ph.} Lemni habuit aliam, {Ch.} nullu’ sum. {Ph.} ex qua filiam
suscepit; et eam clam educat. {Ch.} sepultu’ sum.
{Ph.} haec adeo ego illi iam denarrabo. {Ch.} obsecro,
ne facias. {Ph.} oh tune is eras? {De.} ut ludos facit! 945
{Ch.} missum te facimu’. {Ph.} fabulae! {Ch.} quid vis tibi?
argentum quod habes condonamu’ te. {Ph.} audio.
quid vos, malum, ergo me sic ludificamini
inepti vostra puerili sententia?
nolo volo; volo nolo rursum; cape cedo; 950
quod dictum indictumst; quod modo erat ratum inritumst.
{Ch.} quo pacto aut unde hic haec rescivit? {De.} nescio;
nisi me dixisse nemini certo scio.
{Ch.} monstri, ita me di ament, simile. {Ph.} inieci scrupulum. {De.} hem
hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat 955
tam aperte inridens? emori hercle satius est.
animo virili praesentique ut sis para.
vides peccatum tuom esse elatum foras
neque iam id celare posse te uxorem tuam:
nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme, 960
id nosmet indicare placabilius est.
tum hunc inpuratum poterimus nostro modo
ulcisci. {Ph.} attat nisi mi prospicio, haereo.
hi gladiatorio animo ad me adfectant viam.
{Ch.} at vereor ut placari possit. {De.} bono animo es: 965
ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,
quom e medio excessit unde haec susceptast tibi.
{Ph.} itan agiti’ mecum? satis astute adgredimini.
non hercle ex re isti(u)s me instigasti, Demipho.
ain tu? ubi quae lubitum fuerit peregre feceris 970
neque hui(u)s sis veritu’ feminae primariae
quin novo modo ei faceres contumeliam,
venias nunc precibu’ lautum peccatum tuom?
hisce ego illam dictis ita tibi incensam dabo
ut ne restinguas lacrumis si exstillaveris. 975
{De.} malum quod isti di deaeque omnes duint!
tantane adfectum quemquam esse hominem audacia!
non hoc publicitu’ scelus hinc asportarier
in solas terras! {Ch.} in id redactu’ sum loci
ut quid agam cum illo nesciam prorsum. {De.} ego scio: 980
in ius eamus. {Ph.} in ius? huc, siquid lubet.
{Ch.} adsequere, retine dum ego huc servos evoco.
{De.} enim nequeo solus: accurre. {Ph.} una iniuriast
tecum. {De.} lege agito ergo. {Ph.} alterast tecum, Chreme.
{Ch.} rape hunc. {Ph.} sic agitis? enimvero vocest opus: 985
Nausistrata, exi! {Ch.} os opprime inpurum: vide
quantum valet. {Ph.} Nausistrata! inquam. {De.} non taces?
{Ph.} taceam? {De.} nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.
{Ph.} vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.
Navsistrata Chremes Demipho
Phormio
{Na.} Qui nominat me? hem quid istuc turbaest, obsecro, 990
mi vir? {Ph.} ehem quid nunc obstipuisti? {Na.} quis hic homost?
non mihi respondes? {Ph.} hicine ut tibi respondeat,
qui hercle ubi sit nescit? {Ch.} cave isti quicquam credas.
{Ph.} abi, tange: si non totu’ friget, me enica.
{Ch.} nil est. {Na.} quid ergo? quid istic narrat? {Ph.} iam scies: 995
ausculta. {Ch.} pergin credere? {Na.} quid ego obsecro
huic credam, qui nil dixit? {Ph.} delirat miser
timore. {Na.} non pol temerest quod tu tam times.
{Ch.} egon timeo? {Ph.} recte sane: quando nil times.
et hoc nil est quod ego dico, tu narra. {De.} scelus, 1000
tibi narret? {Ph.} ohe tu, factumst abs te sedulo
pro fratre. {Na.} mi vir, non mihi narras. {Ch.} at . . {Na.} quid “at”?
{Ch.} non opus est dicto. {Ph.} tibi quidem; at scito huic opust.
in Lemno {De.} hem quid ais? {Ch.} non taces? {Ph.} clam te {Ch.} ei mihi!
{Ph.} uxorem duxit. {Na.} mi homo, di melius duint! 1005
{Ph.} sic factumst. {Na.} perii misera! {Ph.} et inde filiam
suscepit iam unam, dum tu dormis. {Ch.} quid agimus?
{Na.} pro di inmortales, facinu’ miserandum et malum!
{Ph.} hoc actumst. {Na.} an quicquam hodiest factum indignius?
qui mi, ubi ad uxores ventumst, tum fiunt senes! 1010
Demipho, te appello: nam cum hoc ipso distaedet loqui:
haecin erant itiones crebrae et mansiones diutinae
Lemni? haecin erat ea quae nostros minuit fructus vilitas?
{De.} ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritum non nego;
sed ea qui sit ignoscenda. {Ph.} verba fiunt mortuo. 1015
{De.} nam neque neglegentia tua neque odio id fecit tuo.
vinolentu’ fere abhinc annos quindecim mulierculam
ea mortem obiit, e medio abiit qui fuit in re hac scrupulus.
quam ob rem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras. 1020
{Na.} quid ego aequo animo? cupio misera in hac re iam defungier;
sed quid sperem? aetate porro minu’ peccaturum putem?
iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.
an mea forma atque aetas nunc magis expetendast, Demipho?
quid mi hic adfers quam ob rem exspectem aut sperem porro non fore? 1025
{Ph.} exsequias Chremeti quibus est commodum ire, em tempus est.
sic dabo: age nunc, Phormionem qui volet lacessito:
“faxo tali sum mactatum atque hic est infortunio.”
redeat sane in gratiam iam: supplici satis est mihi.
habet haec ei quod, dum vivat, usque ad aurem ogganniat. 1030
{Na.} at meo merito credo. quid ego nunc commemorem, Demipho,
singulatim qualis ego in hunc fuerim? {De.} novi aeque omnia
tecum. {Na.} merito[n] hoc meo videtur factum? {De.} minime gentium.
verum iam, quando accusando fieri infectum non potest,
>
ignosce: orat confitetur purgat: quid vis amplius? 1035
{Ph.} enimvero priu’ quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.
heus Nausistrata, priu’ quam huic respondes temere, audi. {Na.} quid est?
{Ph.} ego minas triginta per fallaciam ab illoc abstuli:
{Ch.} hem quid ais? {Na.} adeo hoc indignum tibi videtur, filius 1040
homo adulescens si habet unam amicam, tu uxores duas?
nil pudere! quo ore illum obiurgabi’? responde mihi.
{De.} faciet ut voles. {Na.} immo ut meam iam scias sententiam,
neque ego ignosco neque promitto quicquam neque respondeo
priu’ quam gnatum videro: ei(u)s iudicio permitto omnia: 1045
quod is iubebit faciam. {Ph.} mulier sapiens es, Nausistrata.
{Na.} sati’ tibi
et praeter spem. {Na.} tu t
vostrae familiae hercle amicus et tuo summu’ Phaedriae.
{Na.} Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero, quae voles 1050
faciamque et dicam. {Ph.} benigne dici’. {Na.} pol meritumst tuom.
{Ph.} vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,
et quod t
{Na.} pol vero voco. {De.}
Phaedria
iudex noster? {Ph.} iam hic faxo aderit. {Cantor.} vos valete et plaudite!
EUNUCHUS
CONTENTS
DIDASCALIA
PERSONAE
PERIOCHA C. SVLPICI APOLLINARIS
PROLOGVS
ACTVS I
ACTVS II
ACTVS III
ACTVS IV
ACTVS V
DIDASCALIA
INCIPIT EVNVCHVS TERENTI
ACTA LVDIS MEGALENSIBVS
L. POSTVMIO ALBINO L. CORNELIO MERVLA AEDILIBVS CVRVLIBVS
EGERE L. AMBIVIVS TVRPIO L. ATILIVS PRAENESTINVS
MODOS FECIT FLACCVS CLAVDI
TIBIIS DVABVS DEXTRIS
GRAECA MENANDRV
FACTA II M. VALERIO C. FANNIO COS.
PERSONAE
(PROLOGVS)
PHAEDRIA ADVLESCENS
PARMENO SERVOS
THAIS MERETRIX
GNATHO PARASITVS
CHAEREA ADVLESCENS
THRASO MILES
PYTHIAS ANCILLA
CHREMES ADVLESCENS
ANTIPHO ADVLESCENS
DORIAS ANCILLA
DORVS EVNVCHVS
SANGA SERVOS