Book Read Free

Complete Works of Terence

Page 50

by Terence


  TH. quid is obsecro ad nos? quam ob rem adductust? PY. nescio;

  nisi amasse credo Pamphilam. TH. hem misera occidi,

  infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.

  num id lacrumat virgo? PY. id opinor. TH. quid ais, sacrilega?

  istucine interminata sum hinc abiens tibi? 830

  PY. quid facerem? ita ut tu iusti, soli creditast.

  TH. scelesta, ovem lupo commisisti. dispudet

  sic mihi data esse verba. quid illuc hominis est?

  PY. era mea, tace tace obsecro, salvae sumus:

  habemus hominem ipsum. TH. ubi is est? PY. em ad sinistram. 835

  viden? TH. video. PY. conprendi iube, quantum potest.

  TH. quid illo faciemu’, stulta? PY. quid facias, rogas?

  vide amabo, si non, quom aspicias, os inpudens

  videtur! non est? tum quae ei(u)s confidentiast!

  Chaerea Thais Pythias

  V.ii

  CH. Apud Antiphonem uterque, mater et pater, 840

  quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo

  intro ire possem quin viderent me. interim

  dum ante ostium sto, notu’ mihi quidam obviam

  venit. ubi vidi, ego me in pedes quantum queo

  in angiportum quoddam desertum, inde item 845

  in aliud, inde in aliud: ita miserrimus

  fui fugitando nequi’ me cognosceret.

  sed estne haec Thai’ quam video? ipsast. haereo

  quid faciam. quid mea autem? quid faciet mihi?

  TH. adeamu’. bone vir Dore, salve: dic mihi, 850

  aufugistin? CH. era, factum. TH. satine id tibi placet?

  CH. non. TH. credin te inpune habiturum? CH. unam hanc noxiam

  amitte: si aliam admisero umquam, occidito.

  TH. num mm saevitiam veritus es? CH. non. TH. quid igitur?

  CH. hanc metui ne me criminaretur tibi. 855

  TH. quid feceras? CH. paullum quiddam. PY. eho “paullum”, inpudens?

  an paullum hoc esse tibi videtur, virginem

  vitiare civem? CH. conservam esse credidi.

  PY. conservam! vix me contineo quin involem in

  capillum, monstrum: etiam ultro derisum advenit. 860

  TH. abin hinc, insana? PY. quid ita? vero debeam,

  credo, isti quicquam furcifero si id fecerim;

  praesertim quom se servom fateatur tuom.

  TH. missa haec faciamu’. non te dignum, Chaerea,

  fecisti; nam si ego digna hac contumelia 865

  sum maxume, at tu indignu’ qui faceres tamen.

  neque edepol quid nunc consili capiam scio

  de virgine istac: ita conturbasti mihi

  rationes omnis, ut eam non possim suis

  ita ut aequom fuerat atque ut studui tradere, 870

  ut solidum parerem hoc mi beneficium, Chaerea.

  CH. at nunc de(h)inc spero aeternam inter nos gratiam

  fore, Thai’. saepe ex hui(u)smodi re quapiam et

  malo principio magna familiaritas

  conflatast. quid si hoc quispiam voluit deus? 875

  TH. equidem pol in eam partem accipioque et volo.

  CH. immo ita quaeso. unum hoc scito, contumeliae

  me non fecisse causa, sed amoris. TH. scio,

  et pol propterea mage nunc ignosco tibi.

  non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea, 880

  neque ita inperita ut quid amor valeat nesciam.

  CH. te quoque iam, Thais, ita me di bene ament, amo.

  PY. tum pol tibi ab istoc, era, cavendum intellego.

  CH. non ausim. PY. nil tibi quicquam credo. TH. desinas.

  CH. nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies, 885

  ego me tuae commendo et committo fide[i],

  te mihi patronam capio, Thai’, te obsecro:

  emoriar si non hanc uxorem duxero.

  TH. tamen si pater . . ? CH. quid? ah volet, certo scio,

  civis modo haec sit. TH. paullulum opperirier 890

  si vis, iam frater ipse hic aderit virginis;

  nutricem accersitum iit quae illam aluit parvolam:

  in cognoscendo tute ipse aderi’, Chaerea.

  CH. ego vero maneo. TH. vin interea, dum venit,

  domi opperiamur potiu’ quam hic ante ostium? 895

  CH. immo percupio. PY. quam tu rem actura obsecro es?

  TH. nam quid ita? PY. rogitas? hunc tu in aedis cogitas

  recipere posthac? TH. quor non? PY. crede hoc m fide[i],

  dabit hic pugnam aliquam denuo. TH. au tace obsecro.

  PY. parum perspexisse ei(u)s videre audaciam. 900

  CH. non faciam, Pythias. PY. non credo, Chaerea,

  nisi si commissum non erit. CH. quin, Pythias,

  tu me servato. PY. neque pol servandum tibi

  quicquam dare ausim neque te servare: apage te.

  TH. adest optume ipse frater. CH. perii hercle: obsecro 905

  abeamus intro, Thais: nolo me in via

  cum hac veste videat. TH. quam ob rem tandem? an quia pudet?

  CH. id ipsum. PY. id ipsum? virgo vero! TH. i prae, sequor.

  tu istic mane ut Chremem intro ducas, Pythias.

  Pythias Chremes Sophrona

  V.iii

  PY. Quid, quid venire in mentem nunc possit mihi, 910

  quidnam qui referam sacrilego illi gratiam

  qui hunc supposvit nobis? CH. move vero ocius

  te nutrix. SO. moveo. CH. video, sed nil promoves.

  PY. iamne ostendisti signa nutrici? CH. omnia.

  PY. amabo, quid ait? cognoscitne? CH. ac memoriter. 915

  PY. probe edepol narras; nam illi faveo virgini.

  ite intro: iamdudum era vos exspectat domi. —

  virum bonum eccum Parmenonem incedere

  video: vide ut otiosus it! si dis placet,

  spero me habere qui hunc meo excruciem modo. 920

  ibo intro de cognitione ut certum sciam:

  post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.

  Parmeno Pythias

  V.iv

  PA. Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.

  quod si astu rem tractavit, di vostram fidem,

  quantam et quam veram laudem capiet Parmeno! 925

  nam ut mittam quod ei amorem difficillimum et

  carissimum, a meretrice avara virginem

  quam amabat, eam confeci sine molestia

  sine sumptu et sine dispendio: tum hoc alterum,

  id verost quod ego mi puto palmarium, 930

  me repperisse quo modo adulescentulus

  meretricum ingenia et mores posset noscere

  mature, ut quom cognorit perpetuo oderit.

  quae dum foris sunt nil videtur mundius,

  nec mage compositum quicquam nec magis elegans 935

  quae cum amatore quom cenant ligurriunt.

  harum videre inluviem sordes inopiam,

  quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi,

  quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent,

  nosse omnia haec salus est adulescentulis. 940

  PY. ego pol te pro istis dictis et factis, scelus,

  ulciscar, ut ne inpune in nos inluseris.

  pro deum fidem, facinu’ foedum! o infelicem adulescentulum!

  o scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! PA. quid est?

  PY. miseret me: itaque ut ne viderem, misera huc ecfugi foras. 945

  quae futura exempla dicunt in illum indigna! PA. o Iuppiter,

  quae illaec turbast? numnam ego perii? adibo. quid istuc, Pythias?

  quid ais? in quem exempla fient? PY. rogitas, audacissime?

  perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum,

  dum studes dare verba nobis. PA. quid ita? aut quid factumst? cedo. 950

  PY. dicam: virginem istam, Thaidi hodie quae dono datast,

  scis eam hinc civem esse? et fratrem ei(u)s [esse] adprime nobilem?

  PA. nescio. PY. atqui sic inventast: eam istic vitiavit miser.

  ille ubi id rescivit
factum frater violentissimus

  PA. quidnam fecit? PY. conligavit primum eum miseris modis. 955

  PA. hem 955a

  conligavit? PY. atque quidem orante ut ne id faceret Thaide.

  PA. quid ais? PY. nunc minatur porro sese id quod moechis solet:

  quod ego numquam vidi fieri neque velim. PA. qua audacia

  tantum facinus audet? PY. quid ita “tantum”? PA. an non tibi hoc maxumumst?

  quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia 960

  prendi quemquam? PY. nescio. PA. at ne hoc nesciatis, Pythias:

  dico edico vobis nostrum esse illum erilem filium. PY. hem

  obsecro, an is est? PA. nequam in illum Thai’ vim fieri sinat!

  atque adeo autem quor non egomet intro eo? PY. vide, Parmeno,

  quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant 965

  quidquid factumst ex te esse ortum. PA. quid igitur faciam miser?

  quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.

  dicam huic an non? ei dicam hercle; etsi mihi magnum malum

  scio paratum; sed necessest huic ut subveniat. PY. sapis.

  ego abeo intro: tu isti narra omne[m] ordine[m] ut factum siet. 970

  Senex Parmeno

  V.v

  SE. Ex m propinquo rure hoc capio commodi:

  neque agri neque urbis odium me umquam percipit.

  ubi satias coepit fieri commuto locum.

  sed estne ille noster Parmeno? et certe ipsus est.

  quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium? 975

  PA. quis homost? ehem salvom te advenire, ere, gaudeo.

  SE. quem praestolare? PA. perii: lingua haeret metu. SE. hem

  quid est? quid trepidas? satine salve? dic mihi.

  PA. ere, primum te arbitrari [id] quod res est velim:

  quidquid huiu’ factumst, culpa non factumst mea. 980

  SE. quid? PA. recte sane interrogasti: oportuit

  rem praenarrasse me. emit quendam Phaedria

  eunuchum quem dono huic daret. SE. quoi? PA. Thaidi.

  SE. emit? perii hercle. quanti? PA. viginti minis.

  SE. actumst. PA. tum quandam fidicinam amat hic Chaerea. 985

  SE. hem quid? amat? an scit ill’ iam quid meretrix siet?

  an in astu venit? aliud ex alio malum!

  PA. ere, ne me spectes: me inpulsore haec non facit.

  SE. omitte de te dicere. ego te, furcifer,

  si vivo . . ! sed istuc quidquid est primum expedi. 990

  PA. is pro illo eunucho ad Thaidem hanc deductus est.

  SE. pro eunuchon? PA. sic est. hunc pro moecho postea

  conprendere intus et constrinxere. SE. occidi.

  PA. audaciam meretricum specta. SE. numquid est

  aliud mali damnive quod non dixeris 995

  relicuom? PA. tantumst. SE. cesso huc intro rumpere? —

  PA. non dubiumst quin mi magnum ex hac re sit malum;

  nisi, quia necessu’ fuit hoc facere, id gaudeo

  propter me hisce aliquid esse eventurum mali.

  nam iamdiu aliquam causam quaerebat senex 1000

  quam ob rem insigne aliquid faceret is: nunc repperit.

  Pythias Parmeno

  V.vi

  PY. Numquam edepol quicquam iamdiu quod mage vellem evenire

  mi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.

  mihi solae ridiculo fuit quae quid timeret scibam.

  PA. quid hoc autemst? PY. nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem. 1005

  sed ubi obsecro est? PA. me quaerit haec. PY. atque eccum video: adibo.

  PA. quid est, inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? PY. perii:

  defessa iam sum misera te ridendo. PA. quid ita? PY. rogitas?

  numquam pol hominem stultiorem vidi nec videbo. ah

  non possum sati’ narrare quos ludos praebueris intus 1010

  [de sene quem fecisti ingredi pulsantem ut senes solent]. 1010a

  at etiam primo callidum et disertum credidi hominem.

  quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?

  an paenitebat flagiti, te auctore quod fecisset

  adulescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?

  nam quid illi credis animi tum fuisse, ubi vestem vidit 1015

  illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse?

  PA. ehem quid dixti, pessuma? an mentita es? etiam rides?

  itan lepidum tibi visumst, scelus, nos inridere? PY. nimium.

  PA. siquidem istuc inpune habueris . . ! PY. verum? PA. reddam hercle. PY. credo:

  sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare. 1020

  tu iam pendebi’ qui stultum adulescentulum nobilitas

  flagitiis et eundem indicas: uterque in te exempla edent.

  PA. nullus sum. PY. hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.

  PA. egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.

  Gnatho Thraso Parmeno

  V.vii

  GN. Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imu’? quid coeptas, Thraso? 1025

  TH. egone? ut Thaidi me dedam et faciam quod iubeat. GN. quid est?

  TH. qui minu’ quam Hercules servivit Omphalae? GN. exemplum placet.

  (utinam tibi conmitigari videam sandalio caput!)

  sed fores crepuerunt ab ea. TH. perii: quid hoc autemst mali?

  hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit? 1030

  Chaerea Parmeno Gnatho Thraso V.viii

  CH. O populares, ecqui’ me hodie vivit fortunatior?

  nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suam

  omnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda.

  PA. quid hic laetus est? CH. o Parmeno mi, o mrum voluptatum omnium

  inventor inceptor perfector, scis me in quibu’ sim gaudiis? 1035

  scis Pamphilam mm inventam civem? PA. audivi. CH. scis sponsam mihi?

  PA. bene, ita me di ament, factum. GN. audin tu, hic quid ait? CH. tum

  autem Phaedriae

  m fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus;

  Thais patri se commendavit, in clientelam et fidem

  nobis dedit se. PA. fratris igitur Thai’ totast? CH. scilicet. 1040

  PA. iam hoc aliud est quod gaudeamu’: miles pelletur foras.

  CH. tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. PA. visam domum. —

  TH. numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?

  GN. sine dubio opinor. CH. quid commemorem primum aut laudem maxume?

  illumne qui mihi dedit consilium ut facerem, an me qui id ausu’ sim 1045

  incipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit,

  quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem,

  an m patris festivitatem et facilitatem? o Iuppiter,

  serva obsecro haec bona nobis!

  Phaedria Chaerea Thraso Gnatho

  V.ix

  PH. Di vostram fidem, incredibilia

  Parmeno modo quae narravit. sed ubist frater? CH. praesto adest. 1050

  PH. gaudeo. CH. sati’ credo. nil est Thaide hac, frater, tua

  digniu’ quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. PH. hui

  mihi illam laudas? TH. perii, quanto minu’ sp ‘st tanto magis amo.

  obsecro, Gnatho, in te spes est. GN. quid vis faciam? TH. perfice hoc

  precibu’ pretio ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem. 1055

  GN. difficilest. TH. siquid conlubitum, novi te. hoc si feceris,

  quodvis donum praemium a me optato: id optatum auferes.

  GN. itane? TH. sic erit. GN. si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus

  te praesente absente pateat, invocato ut sit locus

  semper. TH. do fidem futurum. GN. adcingar. PH. quem ego hic audio? 1060

  o Thraso. TH. salvete. PH. tu fortasse quae facta hic sient

  nescis. TH. scio. PH. quor te ergo in his ego conspicor regionibus?

&
nbsp; TH. vobis fretu’. PH. scin quam fretu’? miles, edico tibi,

  si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi

  “alium quaerebam, iter hac habui”: periisti. GN. heia haud sic decet. 1065

  PH. dictumst. TH. non cognosco vostrum tam superbum . . PH. sic ago.

  GN. prius audite paucis: quod quom dixero, si placuerit,

  facitote. CH. audiamu’. GN. tu concede paullum istuc, Thraso.

  principio ego vos ambos credere hoc mihi vehementer velim,

  me huiu’ quidquid facio id facere maxume causa mea; 1070

  verum si idem vobis prodest, vos non facere inscitiast.

  PH. quid id est? GN. militem rivalem ego recipiundum censeo. PH. hem

  recipiundum? GN. cogita modo: tu hercle cum illa, Phaedria,

  ut lubenter vivis (etenim bene lubenter victitas),

  quod des paullumst et necessest multum accipere Thaidem. 1075

  ut tuo amori suppeditare possit sine sumptu tuo ad

  omnia haec, magis opportunu’ nec magis ex usu tuo

  nemost. principio et habet quod det et dat nemo largius.

  fatuos est, insulsu’ tardu’, stertit noctes et dies:

  neque istum metuas ne amet mulier: facile pellas ubi velis. 1080

  CH. quid agimus? GN. praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto,

  accipit homo nemo meliu’ prorsu’ neque prolixius.

  CH. mirum ni illoc homine quoquo pacto opust. PH. idem ego arbitror.

  GN. recte facitis. unum etiam hoc vos oro, ut me in vostrum gregem

  recipiati’: sati’ diu hoc iam saxum vorso. PH. recipimus. 1085

  CH. ac lubenter. GN. at ego pro istoc, Phaedria et tu Chaerea,

  hunc comedendum vobis propino et deridendum. CH. placet.

  PH. dignus est. GN. Thraso, ubi vis accede. TH. obsecro te, quid agimus?

  GN. quid? isti te ignorabant: postquam is mores ostendi tuos

  et conlaudavi secundum facta et virtutes tuas, 1090

  impetravi. TH. bene fecisti: gratiam habeo maxumam.

  numquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum.

  GN. dixin ego in hoc esse vobis Atticam elegantiam?

  PH. nil praeter promissum est. ite hac. CANTOR. vos valete et plaudite!

  ADELPHOE

  CONTENTS

  C. SVLPICI APOLLINARIS PERIOCHA

  PERSONAE

  PROLOGVS

  ADELPHOE

  C. SVLPICI APOLLINARIS PERIOCHA

  Duos cum haberet Demea adulescentulos,

  dat Micioni fratri adoptandum Aeschinum,

  sed Ctesiphonem retinet. hunc citharistriae

  lepore captum sub duro ac tristi patre

  frater celabat Aeschinus; famam rei,

 

‹ Prev