Book Read Free

Delphi Complete Works of Varro

Page 63

by Marcus Terentius Varro


  Illi interea ad nos, et Stolo, Num cena comessa, inquit, venimus? Nam non L. videmus Fundilium, qui nos advocavit. Bono animo este, inquit Agrius. Nam non modo ovom illut sublatum est, quod ludis circensibus novissimi curriculi finem facit quadrigis, sed ne illud quidem ovom vidimus, quod in cenali pompa solet esse primum. Itaque dum id nobiscum una videatis ac venit aeditumus, docete nos, agri cultura quam summam habeat, utilitatemne an voluptatem an utrumque. Ad te enim rudem esse agri culturae nunc, olim ad Stolonem fuisse dicunt. Scrofa, Prius, inquit, discernendum, utrum quae serantur in agro, ea sola sint in cultura, an etiam quae inducantur in rura, ut oves et armenta. Video enim, qui de agri cultura scripserunt et Poenice et Graece et Latine, latius vagatos, quam oportuerit. Ego vero, inquit Stolo, eos non in omni re imitandos arbitror et eo melius fecisse quosdam, qui minore pomerio finierunt exclusis partibus quae non pertinent ad hanc rem. Quare tota pastio, quae coniungitur a plerisque cum agri cultura, magis ad pastorem quam ad agricolam pertinere videtur. Quocirca principes qui utrique rei praeponuntur vocabulis quoque sunt diversi, quod unus vocatur vilicus, alter magister pecoris. Vilicus agri colendi causa constitutus atque appellatus a villa, quod ab eo in eam convehuntur fructus et evehuntur, cum veneunt. A quo rustici etiam nunc quoque viam veham appellant propter vecturas et vellam, non villam, quo vehunt et unde vehunt. Item dicuntur qui vecturis vivunt velaturam facere. Certe, inquit Fundanius, aliut pastio et aliut agri cultura, sed adfinis et ut dextra tibia alia quam sinistra, ita ut tamen sit quodam modo coniuncta, quod est altera eiusdem carminis modorum incentiva, altera succentiva. Et quidem licet adicias, inquam, pastorum vitam esse incentivam, agricolarum succentivam auctore doctissimo homine Dicaearcho, qui Graeciae vita qualis fuerit ab initio nobis ita ostendit, ut superioribus temporibus fuisse doceat, cum homines pastoriciam vitam agerent neque scirent etiam arare terram aut serere arbores aut putare; ab iis inferiore gradu aetatis susceptam agri culturam. Quocirca ea succinit pastorali, quod est inferior, ut tibia sinistra a dextrae foraminibus. Agrius, Tu, inquit, tibicen non solum adimis domino pecus, sed etiam servis peculium, quibus domini dant ut pascant, atque etiam leges colonicas tollis, in quibus scribimus, colonus in agro surculario ne capra natum pascat: quas etiam astrologia in caelum recepit, non longe ab tauro. Cui Fundanius, Vide, inquit, ne, Agri, istuc sit ab hoc, cum in legibus etiam scribatur ‘pecus quoddam’. Quaedam enim pecudes culturae sunt inimicae ac veneno, ut istae, quas dixisti, caprae. Eae enim omnia novella sata carpendo corrumpunt, non minimum vites atque oleas. Itaque propterea institutum diversa de causa ut ex caprino genere ad alii dei aram hostia adduceretur, ad alii non sacrificaretur, cum ab eodem odio alter videre nollet, alter etiam videre pereuntem vellet. Sic factum ut Libero patri, repertori vitis, hirci immolarentur, proinde ut capite darent poenas; contra ut Minervae caprini generis nihil immolarent propter oleam, quod eam quam laeserit fieri dicunt sterilem: eius enim salivam esse fructuis venenum: hoc nomine etiam Athenis in arcem non inigi, praeterquam semel ad necessarium sacrificium, ne arbor olea, quae primum dicitur ibi nata, a capra tangi possit. Nec ullae, inquam, pecudes agri culturae sunt propriae, nisi quae agrum opere, quo cultior sit, adiuvare, ut eae quae iunctae arare possunt. Agrasius, Si istuc ita est, inquit, quo modo pecus removeri potest ab agro, cum stercus, quod plurimum prodest, greges pecorum ministrent? Sic, inquit Agrius, venalium greges dicemus agri culturam esse, si propter istam rem habendum statuerimus. Sed error hinc, quod pecus in agro esse potest et fructus in eo agro ferre, quod non sequendum. Nam sic etiam res aliae diversae ab agro erunt adsumendae, ut si habet plures in fundo textores atque institutos histonas, sic alios artifices.

  Scrofa, Diiungamus igitur, inquit, pastionem a cultura, et siquis quid vult aliud. Anne ego, inquam, sequar Sasernarum patris et filii libros ac magis putem pertinere, figilinas quem ad modum exerceri oporteat, quam argentifodinas aut alia metalla, quae sine dubio in aliquo agro fiunt? Sed ut neque lapidicinae neque harenariae ad agri culturam pertinent, sic figilinae. Neque ideo non in quo agro idoneae possunt esse non exercendae, atque ex iis capiendi fructus: ut etiam, si ager secundum viam et opportunus viatoribus locus, aedificandae tabernae devorsoriae, quae tamen, quamvis sint fructuosae, nihilo magis sunt agri culturae partes. Non enim, siquid propter agrum aut etiam in agro profectus domino, agri culturae acceptum referre debet, sed id modo quod ex satione terra sit natum ad fruendum. Suscipit Stolo, Tu, inquit, invides tanto scriptori et obstrigillandi causa figlinas reprehendis, cum praeclara quaedam, ne laudes, praetermittas, quae ad agri culturam vehementer pertineant. Cum subrisisset Scrofa, quod non ignorabat libros et despiciebat, et Agrasius se scire modo putaret ac Stolonem rogasset ut diceret, coepit: Scribit cimices quem ad modum interfici oporteat his verbis: ‘cucumerem anguinum condito in aquam eamque infundito quo voles, nulli accedent; vel fel bubulum cum aceto mixtum, unguito lectum’. Fundanius aspicit ad Scrofam, Et tamen verum dicit, inquit, hic, ut hoc scripserit in agri cultura. Ille, Tam hercle quam hoc, siquem glabrum facere velis, quod iubet ranam luridam coicere in aquam, usque qua ad tertiam partem decoxeris, eoque unguere corpus. Ego, Quod magis, inquam, pertineat ad Fundani valetudinem in eo libro, est satius dicas: nam huiusce pedes solent dolere, in fronte contrahere rugas. Dic sodes, inquit Fundanius: nam malo de meis pedibus audire, quam quem ad modum pedes betaceos seri oporteat. Stolo subridens, Dicam, inquit, eisdem quibus ille verbis scripsit (vel Tarquennam audivi, cum homini pedes dolere coepissent, qui tui meminisset, ei mederi posse): ‘ego tui memini, medere meis pedibus, terra pestem teneto, salus hic maneto in meis pedibus’. Hoc ter noviens cantare iubet, terram tangere, despuere, ieiunum cantare. Multa, inquam, item alia miracula apud Sasernas invenies, quae omnia sunt diversa ab agri cultura et ideo repudianda. Quasi vero, inquit, non apud ceteros quoque scriptores talia reperiantur. An non in magni illius Catonis libro, qui de agri cultura est editus, scripta sunt permulta similia, ut haec, quem ad modum placentam facere oporteat, quo pacto libum, qua ratione pernas sallere? Illud non dicis, inquit Agrius, quod scribit, ‘si velis in convivio multum bibere cenareque libenter, ante esse oportet brassicam crudam ex aceto aliqua folia quinque’.

  III.

  Igitur, inquit Agrasius, quae diiungenda essent a cultura cuius modi sint, quoniam discretum, de iis rebus quae scientia sit in colendo nos docete, ars id an quid aliud, et a quibus carceribus decurrat ad metas. Stolo cum aspexisset Scrofam, Tu, inquit, et aetate et honore et scientia quod praestas, dicere debes. Ille non gravatus, Primum, inquit, non modo est ars, sed etiam necessaria ac magna; eaque est scientia, quae sint in quoque agro serenda ac facienda, quo terra maximos perpetuo reddat fructus.

  IV.

  Eius principia sunt eadem, quae mundi esse Ennius scribit, aqua, terra, anima et sol. Haec enim cognoscenda, priusquam iacias semina, quod initium fructuum oritur. Hinc profecti agricolae ad duas metas dirigere debent, ad utilitatem et voluptatem. Utilitas quaerit fructum, voluptas delectationem: priores partes agit quod utile est, quam quod delectat. Nec non ea, quae faciunt cultura honestiorem agrum, pleraque non solum fructuosiorem eadem faciunt, ut cum in ordinem sunt consita arbusta atque oliveta, sed etiam vendibiliorem atque adiciunt ad fundi pretium. Nemo enim eadem utilitati non formosius quod est emere mavult pluris, quam si est fructuosus turpis. Utilissimus autem is ager qui salubrior est quam alii, quod ibi fructus certus; contra [quod] in pestilenti calamitas, quamvis in feraci agro, colonum ad fructus pervenire non patitur. Etenim ubi ratio cum orco habetur, ibi non modo fructus est incertus, sed etiam colentium vita. Quare ubi salubritas non est, cultura non aliud est atque alea domini vitae ac rei familiaris. Nec haec non deminuitur scientia. Ita enim salubritas, quae ducitur e caelo ac terra, non est in nostra potestate, sed in naturae, ut tamen multum sit in nobis, quo graviora quae sunt ea diligentia leviora facere possimus. Etenim si propter terram aut aquam odore, quem aliquo loco eructat, pestilentior est fundus, aut propter caeli regionem ager calidior sit, aut ventus non bonus flet, haec vitia emendari solent domini scientia ac sumptu, quod permagni interest, ube sint positae villae, quantae sint, quo spectent porticibus, ostiis ac fene
stris. An non ille Hippocrates medicus in magna pestilentia non unum agrum, sed multa oppida scientia servavit? Sed quid ego illum voco ad testimonium? Non hic Varro noster, cum Corcyrae esset exercitus ac classis et omnes domus repletae essent aegrotis ac funeribus, immisso fenestris novis aquilone et obstructis pestilentibus ianuaque permutata ceteraque eius generis diligentia suos comites ac familiam incolumes reduxit?

  V.

  Sed quoniam agri culturae quod esset initium et finis dixi, relinquitur quot partes ea disciplina habeat ut sit videndum. Equidem innumerabiles mihi videntur, inquit Agrius, cum lego libros Theophrasti complures, qui inscribuntur phuton istorias et alteri phutikon aition. Stolo, Isti, inquit, libri non tam idonei iis qui agrum colere volunt, quam qui scholas philosophorum; neque eo dico, quo non habeant et utilia et communia quaedam. Quapropter tu potius agri culturae partes nobis expone. Scrofa, Agri culturae, inquit, quattuor sunt partes summae: e quis prima cognitio fundi, solum partesque eius quales sint; secunda, quae in eo fundo opus sint ac debeant esse culturae causa; tertia, quae in eo praedio colendi causa sint facienda; quarta, quo quicque tempore in eo fundo fieri conveniat. De his quattuor generalibus partibus singulae minimum in binas dividuntur species, quod habet prima ea quae ad solum pertinent terrae et iterum quae ad villas et stabula. Secunda pars, quae moventur atque in fundo debent esse culturae causa, est item bipertita, de hominibus, per quos colendum, et de reliquo instrumento. Tertia pars quae de rebus dividitur, quae ad quamque rem sint praeparanda et ubi quaeque facienda. Quarta pars de temporibus, quae ad solis circumitum annuum sint referenda et quae ad lunae menstruum cursum. De primis quattuor partibus prius dicam, deinde subtilius de octo secundis.

  VI.

  Igitur primum de solo fundi videndum haec quattuor, quae sit forma, quo in genere terrae, quantus, quam per se tutus. Formae cum duo genera sint, una quam natura dat, altera quam sationes imponunt, prior, quod alius ager bene natus, alius male, posterior, quod alius fundus bene consitus est, alius male, dicam prius de naturali. Igitur cum tria genera sint a specie simplicia agrorum, campestre, collinum, montanum, et ex iis tribus quartum, ut in eo fundo haec duo aut tria sint, ut multis locis licet videre, e quibus tribus fastigiis simplicibus sine dubio infimis alia cultura aptior quam summis, quod haec calidiora quam summa, sic collinis, quod ea tepidiora quam infima aut summa: haec apparent magis ita esse in latioribus regionibus, simplicia cum sunt. Itaque ubi lati campi, ibi magis aestus, et eo in Apulia loca calidiora ac graviora, et ubi montana, ut in Vesuvio, quod leviora et ideo salubriora: qui colunt deorsum, magis aestate laborant, qui susum, magis hieme. Verno tempore in campestribus maturius eadem illa seruntur quae in superioribus et celerius hic quam illic coguntur. Nec non susum quam deorsum tardius seruntur ac metuntur. Quaedam in montanis prolixiora nascuntur ac firmiora propter frigus, ut abietes ac sappini, hic, quod tepidiora, populi ac salices: susum fertiliora, ut arbutus ac quercus, deosum, ut nuces graecae ac mariscae fici. In collibus humilibus societas maior cum campestri fructu quam cum montano, in altis contra. Propter haec tria fastigia formae discrimina quaedam fiunt sationum, quod segetes meliores existimantur esse campestres, vineae collinae, silvae montanae. Plerumque hiberna iis esse meliora, qui colunt campestria, quod tunc prata ibi herbosa, putatio arborum tolerabilior: contra aestiva montanis locis commodiora, quod ibi tum et pabulum multum, quod in campis aret, ac cultura arborum aptior, quod tum hic frigidior aer. Campester locus is melior, qui totus aequabiliter in unam partem verget, quam is qui est ad libellam aequos, quod is, cum aquae non habet delapsum, fieri solet uliginosus: eo magis, siquis est inaequabilis, eo deterior, quod fit propter lacunas aquosus. Haec atque huiusce modi tria fastigia agri ad colendum disperiliter habent momentum.

  VII.

  Stolo, Quod ad hanc formam naturalem pertinet, de eo non incommode Cato videtur dicere, cum scribit optimum agrum esse, qui sub radice montis situs sit et spectet ad meridianam caeli partem. Subicit Scrofa, De formae cultura hoc dico, quae specie fiant venustiora, sequi ut maiore quoque fructu sint, ut qui habent arbusta, si sata sunt in quincuncem, propter ordines atque intervalla modica. Itaque maiores nostri ex arvo aeque magno male consito et minus multum et minus bonum faciebant vinum et frumentum, quod quae suo quicque loco sunt posita, ea minus loci occupant, et minus officit aliud alii ab sole ac luna et vento. Hoc licet coniectura videre ex aliquot rebus, ut nuces integras quas uno modio comprendere possis, quod putamina suo loco quaeque habet natura composita, cum easdem, si fregeris, vix sesquimodio concipere possis. Praeterea quae arbores in ordinem satae sunt, eas aequabiliter ex omnibus partibus sol ac luna coquunt. Quo fit ut uvae et oleae plures nascantur et ut celerius coquantur. Quas res duas sequuntur altera illa duo, ut plus reddant musti et olei et preti pluris.

  Sequitur secundum illud, quali terra solum sit fundi, a qua parte vel maxime bonus aut non bonus appellatur. Refert enim, quae res in eo seri nascique et cuius modi possint: non enim eadem omnia in eodem agro recte possunt. Nam ut alius est ad vitem appositus, alius ad frumentum, sic de ceteris alius ad aliam rem. Itaque Cretae ad Cortyniam dicitur platanus esse, quae folia hieme non amittat, itemque in Cypro, ut Theophrastus ait, una, item Subari, qui nunc Thurii dicuntur, quercus simili esse natura, quae est in oppidi conspectu: item contra atque apud nos fieri ad Elephantinen, ut neque ficus neque vites amittant folia. Propter eandem causam multa sunt bifera, ut vitis apud mare Zmyrnae, malus in agro Consentino. Idem ostendit, quod in locis feris plura ferunt, in iis quae sunt culta meliora. Eadem de causa sunt quae non possunt vivere nisi in loco aquoso aut etiam aqua, et id discriminatim alia in lacubus, ut [h]arundines in Reatino, alia in fluminibus, ut in Epiro arbores alni, alia in mari, ut scribit Theophrastus palmas et squillas. In Gallia transalpina intus, ad Rhenum cum exercitum ducerem, aliquot regiones accessi, ubi nec vitis nec olea nec poma nascerentur, ubi agros stercorarent candida fossicia creta, ubi salem nec fossicium nec maritimum haberent, sed ex quibusdam lignis combustis carbonibus salsis pro eo uterentur. Stolo, Cato quidem, inquit, gradatim praeponens alium alio agrum meliorem dicit esse in novem discriminibus, quod sit primus ubi vineae possint esse bono vino et multo, secundus ubi hortus inriguus, tertius ubi salicta, quartus ubi oliveta, quintus ubi pratum, sextus ubi campus frumentarius, septimus ubi caedua silva, octavus ubi arbustum, nonus ubi glandaria silva. Scrofa, Scio, inquit, scribere illum; sed de hoc non consentiunt omnes, quod alii dant primatum bonis pratis, ut ego, a quoantiqui prata parata appellarunt. Caesar Vopiscus, aedilicius causam cum ageret apud censores, campos Roseae Italiae dixit esse sumen, in quo relicta pertica postridie non appareret propter herbam.

  VIII.

  Contra vineam sunt qui putent sumptu fructum devorare. Refert, inquam, quod genus vineae sit, quod sunt multae species eius. Aliae enim humiles ac sine ridicis, ut in Hispania, aliae sublimes, quae appellantur iugatae, ut pleraeque in Italia. Cuius generis nomina duo, pedamenta et iuga. Quibus stat rectis vinea, dicuntur pedamenta; quae transversa iunguntur, iuga: ab eo quoque vineae iugatae. Iugorum genera fere quattuor, pertica, harundo, restes, vites: pertica, ut in Falerno, harundo, ut in Arpano, restes, ut in Brundisino, vites, ut in Mediolanensi. iugationis species duae, una derecta, ut in agro Canusino, altera conpluviata in longitudinem et latitudinem iugata, ut in Italia pleraeque. Haec ubi domo nascuntur, vinea non metuit sumptum; ubi multa e propinqua villa, non valde. Primum genus quod dixi maxime quaerit salicta, secundum harundineta, tertium iunceta aut eius generis rem aliquam, quartum arbusta, ubi traduces possint fieri vitium, ut Mediolanenses faciunt in arboribus, quas vocant opulos, Canusini in hardulatione in ficis. Pedamentum item fere quattuor generum: unum robustum, quod optimum solet afferri in vineam e querco ac iunipiro et vocatur ridica; alterum palus e pertica, meliore dura, quo diuturnior; quem cum infimum terra solvit, puter evertitur et fit solum summum: tertium, quod horum inopiae subsidio misit harundinetum. Inde enim aliquot colligatas libris demittunt in tubulos fictiles cum fundo pertuso, quas cuspides appellant, qua umor adventicius transire possit. Quartum est pedamentum nativum eius generis, ubi ex arboribus in arbores traductis vitibus vinea fit,
quos traduces quidam rumpos appellant. Vineae altitudinis modus longitudo hominis, intervalla pedamentorum, qua boves iuncti arare possint. Ea minus sumptuosa vinea, quae sine iugo ministrat acratophoro vinum. Huius genera duo: unum, in quo terra cubilia praebet uvis, ut in Asia multis locis, quae saepe vulpibus et hominibus fit communis. Nec non si parit humus mures, minor fit vindemia, nisi totas vineas oppleris muscipulis, quod in insula Pandateria faciunt. Alterum genus vineti, ubi ea modo removetur a terra vitis, quae ostendit se adferre uvam. Sub eam, ubi nascitur uva, subiciuntur circiter bipedales e surculis furcillae, ne vindemia facta denique discat pendere in palma aut funiculo aut vinctu, quod antiqui vocabant cestum. Ibi dominus simul ac vidit occipitium vindemiatoris, furcillas reducit hibernatum in tecta, ut sine sumptu harum opera altero anno uti possit. Hac consuetudine in Italia utuntur Reatini. Haec ideo varietas maxime, quod terra cuius modi sit refert. Ubi enim natura umida, ibi altius vitis tollenda, quod in partu et alimonio vinum non ut in calice quaerit aquam, sed solem. Itaque ideo, ut arbitror, primum e vinea in arbores escendit vitis.

 

‹ Prev