Delphi Complete Works of Varro
Page 67
LIII.
Messi facta spicilegium venire oportet aut domi legere stipulam aut, si sunt spicae rarae et operae carae, compasci. Summa enim spectanda, ne in ea re sumptus fructum superet.
LIV.
In vinetis uva cum erit matura, vindemiam ita fieri oportet, ut videas, a quo genere uvarum et a quo loco vineti incipias legere. Nam et praecox et miscella, quam vocant nigram, multo ante coquitur, quo prior legenda, et quae pars arbusti ac vineae magis aprica, prius debet descendere de vite. In vindemia diligentis uva non solum legitur sed etiam eligitur; legitur ad bibendum, eligitur ad edendum. Itaque lecta defertur in forum vinarium, unde in dolium inane veniat; electa in secretam corbulam, unde in ollulas addatur et in dolia plena vinaciorum contrudatur, alia quae in piscinam in amphoram picatam descendat, alia quae in aream in carnarium escendat. Quae calcatae uvae erunt, earum scopi cum folliculis subiciendi sub prelum, ut, siquid reliqui habeant musti, exprimatur in eundem lacum. Cum desiit sub prelo fluere, quidam circumcidunt extrema et rursus premunt et, rursus cum expressum, circumcisicium appellant ac seorsum quod expressum est servant, quod resipit ferrum. Expressi acinorum folliculi in dolia coiciuntur, eoque aqua additur; ea vocatur lora, quod lota acina, ac pro vino operariis datur hieme.
LV.
De oliveto oleam, quam manu tangere possis e terra ac scalis, legere oportet potius quam quatere, quod ea quae vapulavit macescit nec dat tantum olei. Quae manu stricta, melior ea quae digitis nudis, quam illa quae cum digitabulis, durities enim eorum quod non solum stringit bacam, sed etiam ramos glubit ac relinquit ad gelicidium retectos. Quae manu tangi non poterunt, ita quati debent, ut harundine potius quam pertica feriantur; gravior enim plaga medicum quaerit. Qui quatiet, ne adversam caedat; saepe enim ita percussa olea secum defert de ramulo plantam, quo facto fructum amittunt posteri anni. Nec haec non minima causa, quod oliveta dicant alternis annis non ferre fructus aut non aeque magnos. Olea ut uva per idem bivium redit in villam, alia ad cibum, alia ut eliquescat ac non solum corpus intus unguat sed etiam extrinsecus. Itaque dominum et balneas et gymnasium sequitur. Haec, de qua fit oleum, congeri solet acervatim in dies singulos in tabulata, ut ibi mediocriter fracescat ac primus quisque acervos demittatur per serias ac vasa olearia ad trapetas, quae res molae oleariae ex duro et aspero lapide. Olea lecta si nimium diu fuit in acervis, caldore fracescit et oleum foetidum fit. Itaque si nequeas mature conficere, in acervis iactando ventilare oportet. Ex olea fructus duplex: oleum, quod omnibus notum, et amurca, cuius utilitatem quod ignorant plerique, licet videre e torculis oleariis fluere in agros ac non solum denigrare terram, sed multitudine facere sterilem; cum is umor modicus cum ad multas res tum ad agri culturam pertineat vehementer, quod circum arborum radices infundi solet, maxime ad oleam, et ubicumque in agro herba nocet.
LVI.
Agrius, Iamdudum, inquit, in villa sedens expecto cum clavi te, Stolo, dum fructus in villam referas. Ille, Em quin adsum, venio, inquit, ad limen, fores aperi. Primum faenisiciae conduntur melius sub tecto quam in acervis, quod ita fit iucundius pabulum. Ex eo intellegitur, quod pecus utroque posito libentius est.
LVII.
Triticum condi oportet in granaria sublimia, quae perflentur vento ab exortu ac septemtrionum regione, ad quae nulla aura umida ex propinquis locis adspiret. Parietes et solum opere tectorio marmorato loricandi; si minus, ex argilla mixta acere e frumento et amurca, quod murem et vermem non patitur esse et grana facit solidiora ac firmiora. Quidam ipsum triticum conspargunt, cum addant in circiter mille modium quadrantal amurcae. Item alius aliut adfriat aut aspargit, ut Chalcidicam aut Caricam cretam aut absenthium, item huius generis alia. Quidam granaria habent sub terris speluncas, quas vocant sirus, ut in Cappadocia ac Thracia; alii, ut in agro Carthaginiensi et Oscensi in Hispania citeriore, puteos. Horum solum paleis substernunt et curant ne umor aut aer tangere possit, nisi cum promitur ad usum; quo enim spiritus non pervenit, ibi non oritur curculio. Sic conditum triticum manet vel annos L, milium vero plus annos C. Supra terram granaria in agro quidam sublimia faciunt, ut in Hispania citeriore et in Apulia quidam, quae non solum a lateribus per fenestras, sed etiam subtus a solo ventus refrigerare possit. Faba et legumina in oleariis vasis oblita cinere perdiu incolumia servantur.
LVIII.
Cato ait uvam Aminneam minusculam et maiorem et Apiciam in ollis commodissime condi; eadem in sapa et musto recte; quas suspendas opportunissimas esse duracinas et Aminneas.
LIX.
De pomis conditiva, mala struthea, cotonea, Scantiana, Scaudiana, orbiculata et quae antea mustea vocabant, nunc melimela appellant, haec omnia in loco arido et frigido supra paleas posita servari recte putant. Et ideo oporothecas qui faciunt, ad aquilonem ut fenestras habeant atque ut eae perflentur curant, neque tamen sine foriculis, ne, cum umorem amiserint, pertinaci vento vieta fiant; ideoque in iis camaras marmorato et parietes pavimentaque faciunt, quo frigidius sit. In quo etiam quidam triclinium sternere solent cenandi causa. Etenim in quibus luxuria concesserit ut in pinacothece faciant, quod spectaculum datur ab arte, cur non quod natura datum utantur in venustate disposita pomorum? Praesertim cum id non sit faciendum, quod quidam fecerunt, ut Romae coempta poma rus intulerint in oporothecen instruendam convivi causa. In oporotheca mala manere putant satis commode alii in tabulis in opere marmorato, alii substrata palea vel etiam floccis; mala punica demissis suis surculis in dolio harenae, mala cotonea struthea in pensilibus iunctis; contra in sapa condita manere pira Aniciana sementiva; sorba quidam dissecta et in sole macerata, ut pira; et sorba per se, ubicumque sint posita in arido, facile durare: servare rapa consecta in sinape, nuces iugulandis in harena. Punica mala et in harena iam decerpta ac matura et etiam immatura, cum haereant in sua virga et demiseris in ollam sine fundo, eaque si coieceris in terram et obleris circum ramum, ne extrinsecus spiritus adflet, ea non modo integra eximi, sed etiam maiora, quam in arbore umquam pependerint.
LX.
De olivitate oleas esui optime condi scribit Cato orcites et puseas vel virides in muria vel in lentisco contusas. Orcites nigras aridas, sale si sint confriatae dies quinque et tum sale excusso biduum si in sole positae fuerint, manere idoneas solere: easdem sine sale in defrutum condi recte.
LXI.
Amurcam periti agricolae tam in doleis condunt quam oleum aut vinum. Eius conditio: cum expressa effluxit, quod statim de ea decoquuntur duae partes et refrigeratum conditur in vasa. Sunt item aliae conditiones, ut ea in qua adicitur mustum.
LXII.
Quod nemo fructus condit, nisi ut promat, de eo quoque vel sexto gradu animadvertenda pauca. Promunt condita aut propterea quod sunt tuenda, aut quod utenda, aut quod vendunda. Ea quod dissimilia sunt inter se, aliut alio tempore tuendum et utendum.
LXIII.
Tuendi causa promendum id frumentum, quod curculiones exesse incipiunt. Id enim cum promptum est, in sole ponere oportet aquae catinos, quod eo conveniunt, ut ipsi se necent, curculiones. Sub terra qui habent frumentum in iis quos vocant sirus, quod cum periculo introitur recenti apertione, ita ut quibusdam sit interclusa anima, aliquanto post promere, quam aperueris, oportet. Far, quod in spicis condideris per messem et ad usus cibatus expedire velis, promendum hieme, ut in pistrino pisetur ac torreatur.
LXIV.
Amurca cum ex olea expressa, qui est umor aquatilis, ac retrimentum conditum in vas fictile. Id quidam sic solent tueri; diebus XV in eo quod est levissimum ac summum deflatum ut traiciant in alia vasa, et hoc isdem intervallis duodeciens sex mensibus proximis item faciant; cum id novissime, potissimum traiciant, cum senescit luna. Tum decocunt in ahenis leni igni, ad duas partes quaad redegerunt. Tum denique ad usum recte promitur.
LXV.
Quod mustum conditur in dolium, ut habeamus vinum, non promendum dum fervet, neque etiam cum processit ita, ut sit vinum factum. Si vetus bibere velis, quod non fit, antequam accesserit annus; anniculum prodit. Si est vero ex eo genere uvae, quod mature coacescat, ante vindemiam consumi aut venire oportet. Genera sunt vini, in quo Falerna, quae quanto pluris annos condita habuerunt, tanto, cum prompta, sunt fructuosiora.
LXVI.
Oleas albas quas condideris, novas si celeriter promas, propter amaritudinem respuit palatum; item nigras, nisi prius eas sale maceraris, ut libenter in os recipiantur.
LXVII.
Nucem iuglandem et palmulam et ficum Sabinam quanto citius promas, iucundiore utare, quod vetustate ficus fit pallidior, palmula cariosior, nux aridior.
LXVIII.
Pensilia, ut uvae, mala et sorba, ipsa ostendunt, quando ad usum oporteat promi, quod colore mutato et contractu acinorum, si non dempseris ad edendum, ad abiciendum descensurum se minitantur. Sorbum maturum mite conditum citius promi oportet; acerbum enim suspensum lentius est, quod prius domi maturitatem adsequi vult, quam nequit in arbore, quam mitescat.
LXIX.
Messum far promendum hieme in pistrino ad torrendum, quod ad cibatum expeditum esse velis; quod ad sationem, tum promendum, cum segetes maturae sunt ad accipiendum. Item quae pertinent ad sationem, suo quoque tempore promenda. Quae vendenda, videndum quae quoque tempore oporteat promi; alia enim, quae manere non possunt, antequam se commutent, ut celeriter promas ac vendas; alia, quae servari possunt, ut tum vendas, cum caritas est. Saepe enim diutius servata non modo usuram adiciunt, sed etiam fructum duplicant, si tempore promas.
Cum haec diceret, venit libertus aeditumi ad nos flens et rogat ut ignoscamus, quod simus retenti, et ut ei in funus postridie prodeamus. Omnes consurgimus ac simul exclamamus, ‘Quid? in funus? quod funus? quid est factum?’ Ille flens narrat ab nescio quo percussum cultello concidisse, quem qui esset animadvertere in turba non potuisse, sed tantum modo exaudisse vocem, perperam fecisse. Ipse cum patronum domum sustulisset et pueros dimisisset, ut medicum requirerent ac mature adducerent, quod potius illut administrasset, quam ad nos venisset, aecum esse sibi ignosci. Nec si eum servare non potuisset, quin non multo post animam efflaret, tamen putare se fecisse recte. Non moleste ferentes descendimus de aede et de casu humano magis querentes, quam admirantes id Romae factum, discedimus omnes.
LIBER II
Viri magni nostri maiores non sine causa praeponebant rusticos Romanos urbanis. Ut ruri enim qui in villa vivunt ignaviores, quam qui in agro uersantur in aliquo opere faciendo, sic qui in oppido sederent, quam qui rura colerent, desidiosiores putabant. Itaque annum ita diviserunt, ut nonis modo diebus urbanas res usurparent, reliquis septem ut rura colerent. Quod dum servaverunt institutum, utrumque sunt consecuti, ut et cultura agros fecundissimos haberent et ipsi valetudine firmiores essent, ac ne Graecorum urbana desiderarent gymnasia. Quae nunc vix satis singula sunt, nec putant se habere villam, si non multis vocabulis retinniat Graecis, quom vocent particulatim loca, procoetona, palaestram, apodyterion, peristylon, ornithona, peripteron, oporothecen. Igitur quod nunc intra murum fere patres familiae correpserunt relictis falce et aratro et manus movere maluerunt in theatro ac circo, quam in segetibus ac vinetis, frumentum locamus qui nobis advehat, qui saturi fiamus ex Africa et Sardinia, et navibus vindemiam condimus ex insula Coa et Chia.
Itaque in qua terra culturam agri docuerunt pastores progeniem suam, qui condiderunt urbem, ibi contra progenies eorum propter avaritiam contra leges ex segetibus fecit prata, ignorantes non idem esse agri culturam et pastionem. Alius enim opilio et arator, nec, si possunt in agro pasci armenta, armentarius non aliud ac bubulcus. Armentum enim id quod in agro natum non creat, sed tollit dentibus; contra bos domitus causa fit ut commodius nascatur frumentum in segete et pabulum in novali. Alia, inquam, ratio ac scientia coloni, alia pastoris: coloni ea quae agri cultura factum ut nascerentur e terra, contra pastoris ea quae nata e pecore. Quarum quoniam societas inter se magna, propterea quod pabulum in fundo compascere quam vendere plerumque magis expedit domino fundi et stercoratio ad fructus terrestres aptissima et maxume ad id pecus appositum, qui habet praedium, habere utramque debet disciplinam, et agri culturae et pecoris pascendi, et etiam villaticae pastionis. Ex ea enim quoque fructus tolli possunt non mediocres ex ornithonibus et leporariis et piscinis. E quis quoniam de agri cultura librum Fundaniae uxori propter eius fundum feci, tibi, Niger Turrani noster, qui vehementer delectaris pecore, propterea quod te empturientem in campos Macros ad mercatum adducunt crebro pedes, quo facilius sumptibus multa poscentibus ministres, quod eo facilius faciam, quod et ipse pecuarias habui grandes, in Apulia oviarias et in Reatino equarias, de re pecuaria breviter ac summatim percurram ex sermonibus nostris collatis cum iis qui pecuarias habuerunt in Epiro magnas, tum cum piratico bello inter Delum et Siciliam Graeciae classibus praeessem. Incipiam hinc * * *
I.
Cum Menates discessisset, Cossinius mihi, Nos te non dimittemus, inquit, antequam illa tria explicaris, quae coeperas nuper dicere, cum sumus interpellati. Quae tria? inquit Murrius, an ea quae mihi here dixisti de pastoricia re? Ista, inquit ille, quae coeperat hic disserere, quae esset origo, quae dignitas, quae ars * * * Ego vero, inquam, dicam dumtaxat quod est historicon, de duabus rebus primis quae accepi, de origine et dignitate, de tertia parte, ubi est de arte, Scrofa suscipiet, ut semigraecis pastoribus dicam graece, hos per mou pollon ameinon. Nam is magister C. Lucili Hirri, generi tui, cuius nobiles pecuariae in Bruttiis habentur. Sed haec ita a nobis accipietis, inquit Scrofa, ut vos, qui estis Epirotici pecuariae athletae, remuneremini nos ac quae scitis proferatis in medium; nemo enim omnia potest scire. Cum accepissem condicionem et meae partes essent primae, non quo non ego pecuarias in Italia habeam, sed non omnes qui habent citharam sunt citharoedi: Igitur, inquam, et homines et pecudes cum semper fuisse sit necesse natura — sive enim aliquod fuit principium generandi animalium, ut putavit Thales Milesius et Zeno Citieus, sive contra principium horum exstitit nullum, ut credidit Pythagoras Samius et Aristoteles Stagerites — necesse est humanae vitae ab summa memoria gradatim descendisse ad hanc aetatem, ut scribit Dicaearchus, et summum gradum fuisse naturalem, cum viverent homines ex his rebus, quae inviolata ultro ferret terra, ex hac vita in secundam descendisse pastoriciam, e feris atque agrestibus ut arboribus ac virgultis decerpendo glandem, arbutum, mora, poma colligerent ad usum, sic ex animalibus cum propter eandem utilitatem, quae possent, silvestria deprenderent ac concluderent et mansuescerent. In quis primum non sine causa putant oves assumptas et propter utilitatem et propter placiditatem; maxime enim hae natura quietae et aptissimae ad vitam hominum. Ad cibum enim lacte et caseum adhibitum, ad corpus vestitum et pelles adtulerunt. Tertio denique gradu a vita pastorali ad agri culturam descenderunt, in qua ex duobus gradibus superioribus retinuerunt multa, et quo descenderant, ibi processerunt longe, dum ad nos perveniret. Etiam nunc in locis multis genere pecudum ferarum sunt aliquot, ab ovibus, ut in Phrygia, ubi greges videntur complures, in Samothrace caprarum, quas Latine rotas appellant. Sunt enim in Italia circum Fiscellum et Tetricam montes multae. De subus nemini ignotum, nisi qui apros non putat sues vocari. Boves perferi etiam nunc sunt multi in Dardania et Maedica et Thracia, asini feri in Phrygia et Lycaonia, equi feri in Hispania citeriore regionibus aliquot.
Origo, quam dixi; dignitas, quam dicam. De antiquis illustrissimus quisque pastor erat, ut ostendit et Graeca et Latina lingua et veteres poetae, qui alios vocant polyarnas, alios polymelos, alios polybutas; qui ipsas pecudes propter caritatem aureas habuisse pelles tradiderunt, ut Argis, Atreus quam sibi Thyesten subduxe queritur; ut in Colchide ad Aeetam, ad cuius arietis pellem profecti regio genere dicuntur Argonautae; ut in Libya ad Hesperidas, unde aurea mala, id est secundum antiquam consuetudinem capras et oves, Hercules ex Africa in Graeciam exportavit. Ea enim a sua voce Graeci appellarunt mela. Nec multo secus nostri ab eadem voce, sed ab alia littera (vox earum non me, sed be sonare uidetur), oves belare vocem efferentes, e quo post balare dicunt extrita littera, ut in multis. Quod si apud antiquos non magnae dignitatis pecus esset, in caelo describendo astrologi non appellassent eorum vocabulis signa, quae non modo non dubitarunt ponere, sed etiam ab iis principibus duodecim signa multi numerant, ab ariete et tauro, cum ea praeponerent Apollini et Herculi. Ii enim dei ea secuntur, sed appellantur Gemini. Nec satis putarunt de duodecim signis sextam partem obtinere pecudum nomina, nisi adiecissent, ut quartam tenerent, c
apricornum. Praeterea a pecuariis addiderunt capram, haedos, canes. An non etiam item in mari terraque ab his regionibus notae, in mari, quod nominaverunt a capris Aegaeum pelagus, ad Syriam montem Taurum, in Sabinis Cantherium montem, Bosporum unum Thracium, alterum Cimmerium? Nonne in terris multa, ut oppidum in Graecia Hippion Argos? Denique non Italia a vitulis, ut scribit Piso? Romanorum vero populum a pastoribus esse ortum quis non dicit? Quis Faustulum nescit pastorem fuisse nutricium, qui Romulum et Remum educavit? Non ipsos quoque fuisse pastores obtinebit, quod Parilibus potissimum condidere urbem? Non idem, quod multa etiam nunc ex vetere instituto bubus et ovibus dicitur, et quod aes antiquissimum quod est flatum pecore est notatum, et quod, urbs cum condita est, tauro et vacca qua essent muri et portae definitum, et quod, populus Romanus cum lustratur suovitaurilibus, circumaguntur verres aries taurus, et quod nomina multa hebemus ab utroque pecore, a maiore et a minore — a minore Porcius, Ovinius, Caprilius; sic a maiore Equitius, Taurius, Asinius — et idem cognomina adsignificare quod dicuntur, ut Anni Caprae, Statili Tauri, Pomponi Vituli, sic a pecudibus alia multa?
Relicum est de scientia pastorali, de qua est dicendum, quod Scrofa noster, cui haec aetas defert rerum rusticarum omnium palmam, quo melius potest, dicet. Cum convertissent in eum ora omnes, Scrofa, Igitur, inquit, est scientia pecoris parandi ac pascendi, ut fructus quam possint maximi capiantur ex eo, a quibus ipsa pecunia nominata est; nam omnis pecuniae pecus fundamentum. Ea partes habet novem, discretas ter ternas, ut sit una de minoribus pecudibus, cuius genera tria, oves capra sus, altera de pecore maiore, in quo sunt item ad tres species natura discreti, boves asini equi. Tertia pars est in pecuaria quae non parantur, ut ex iis capiatur fructus, sed propter eam aut ex ea sunt, muli canes pastores. Harum una quaeque in se generalis partis habet minimum novenas, quarum in pecore parando necessariae quattuor, alterae in pascendo totidem; praeterea communis una. Ita fiunt omnium partes minimum octoginta et una, et quidem necessariae nec parvae. Primum ut bonum pares pecus, unum scire oportet, qua aetate quamque pecudem parare habereque expediat. Itaque in bubulo pecore minoris emitur annicula et supra decem annorum, quod a bima aut trima fructum ferre incipit neque longius post decimum annum procedit. Nam prima aetas omnis pecoris et extrema sterilis. E quattuor primis altera pars est cognitio formae unius cuiusque pecudis, qualis sit. Magni enim interest, cuius modi quaeque sit ad fructum. Ita potius bovem emunt cornibus nigrantibus quam albis, capram amplam quam parvam, sues procero corpore, capitibus ut sint parvis. Tertia pars est, quo sit seminio quaerendum. Hoc nomine enim asini Arcadici in Graecia nobilitati, in Italia Reatini, usque eo ut mea memoria asinus venierit sestertiis milibus sexaginta et unae quadrigae Romae constiterint quadringentis milibus. Quarta pars est de iure in parando, quem ad modum quamque pecudem emi oporteat civili iure. Quod enim alterius fuit, id ut fiat meum, necesse est aliquid intercedere, neque in omnibus satis est stipulatio aut solutio nummorum ad mutationem domini. In emptione alias stipulandum sanum esse, alias e sano pecore, alias neutrum.