Book Read Free

Delphi Complete Works of Varro

Page 76

by Marcus Terentius Varro


  Quod Iovis Iuno coniunx et is Caelum, haec Terra, quae eadem Tellus, et ea dicta, quod una iuvat cum Iove, Iuno, et Regina, quod huius omnia terrestria.

  Sol vel quod ita Sabini, vel quod solus ita lucet, ut ex eo deo dies sit. Luna, vel quod sola lucet noctu. Itaque ea dicta Noctiluca in Palatio: nam ibi noctu lucet templum. Hanc ut Solem Apollinem quidam Dianam vocant (Apollinis vocabulum Graecum alterum, alterum Latinum), et hinc quod luna in altitudinem et latitudinem simul it, Diviana appellata. Hinc Epicharmus Ennii Proserpinam quoque appellat, quod solet esse sub terris. Dicta Proserpina, quod haec ut serpens modo in dexteram modo in sinisteram partem late movetur. Serpere et proserpere idem dicebant, ut Plautus quod scribit:

  Quasi proserpens bestia.

  Quae ideo quoque videtur ab Latinis Iuno Lucina dicta vel quod est et Terra, ut physici dicunt, et lucet; vel quod ab luce eius qua quis conceptus est usque ad eam, qua partus quis in lucem, luna iuvat, donec mensibus actis produxit in lucem, ficta ab iuvando et luce Iuno Lucina. A quo parientes eam invocant: luna enim nascentium dux quod menses huius. Hoc vidisse antiquas apparet, quod mulieres potissimum supercilia sua attribuerunt ei deae. Hic enim debuit maxime collocari Iuno Lucina, ubi ab diis lux datur oculis.

  Ignis a gnascendo, quod hinc nascitur et omne quod nascitur ignis succendit; ideo calet, ut qui denascitur cum amittit ac frigescit. Ab ignis iam maiore vi ac violentia Volcanus dictus. Ab eo quod ignis propter splendorem fulget, fulgur et fulmen, et fulguritum quod fulmine ictum.

  In contrariis diis, ab aquae lapsu lubrico lympha. Lympha Iuturna quae iuvaret: itaque multi aegroti propter id nomen hinc aquam petere solent. A fontibus et fluminibus ac ceteris aquis dei, ut Tiberinus ab Tiberi, et ab lacu Velini Velinia, et Lymphae Commotiles ad lacum Cutiliensem a commotu, quod ibi insula in aqua commovetur.

  Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, ab nuptu, id est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia Neptuni ab salo. Venilia a veniendo ac vento illo, quem Plautus dicit:

  Quod ille dixit qui secundo vento vectus est

  Tranquillo mari, ventum gaudeo.

  Bellona ab bello nunc, quae Duellona a duello. Mars ab eo quod maribus in bello praeest, aut quod Sabinis acceptus ibi est Mamers. Quirinus a Quiritibus. Virtus ut viritus a virilitate. Honos ab onere: itaque honestum dicitur quod oneratum, et dictum:

  Onus est honos qui sustinet rem publicam.

  Castoris nomen Graecum, Pollucis a Graecis; in Latinis litteris veteribus nomen quod est, inscribitur ut Polydeukes Polluces, non ut nunc Pollux. Concordia a corde congruente.

  Feronia, Minerva, Novensides a Sabinis. Paulo aliter ab eisdem dicimus haec: Palem, Vestam, Salutem, Fortunam, Fontem, Fidem. Et arae Sabinum linguam olent, quae Tati regis voto sunt Romae dedicatae: nam, ut annales dicunt, vovit Opi, Florae, Vediovi Saturnoque, Soli, Lunae, Volcano et Summano, itemque Larundae, Termino, Quirino, Vortumno, Laribus, Dianae Lucinaeque; e quis nonnulla nomina in utraque lingua habent radices, ut arbores quae in confinio natae in utroque agro serpunt: potest enim Saturnus hic de alia causa esse dictus atque in Sabinis, et sic Diana, de quibus supra dictum est.

  XI.

  Quod ad immortalis attinet, haec; deinceps quod ad mortalis attinet videamus. De his animalia in tribus locis quod sunt, in aere, in aqua, in terra, a summa parte ad infimam descendam. Primum nomina omnium: alites ab alis, volucres a volatu. Deinde generatim: de his pleraeque ab suis vocibus ut haec: upupa, cuculus, corvus, hirundo, ulula, bubo; item haec: pavo, anser, gallina, columba.

  Sunt quae aliis de causis appellatae, ut noctua, quod noctu canit et vigilat, lusciniola, quod luctuose canere existimatur atque esse ex Attica Progne in luctu facta avis. Sic galeritus et motacilla, altera quod in capite habet plumam elatam, altera quod semper movet caudam. Merula, quod mera, id est sola, volitat; contra ab eo graguli, quod gregatim, ut quidam Graeci greges gergera. Ficedulae et miliariae a cibo, quod alterae fico, alterae milio fiunt pingues.

  XII.

  Aquatilium vocabula animalium partim sunt vernacula, partim peregrina. Foris muraena, quod myraina Graece, cybium et thynnus, cuius item partes Graecis vocabulis omnes, ut melander atque uraeon. Vocabula piscium pleraque translata a terrestribus ex aliqua parte similibus rebus, ut anguilla, lingulaca, sudis; alia a coloribus, ut haec: asellus, umbra, turdus; alia a vi quadam, ut haec: lupus, canicula, torpedo. Item in conchyliis aliqua ex Graecis, ut peloris, ostrea, echinus. Vernacula ad similitudinem, ut surenae, pectunculi, ungues.

  XIII.

  Sunt etiam animalia in aqua, quae in terram interdum exeant: alia Graecis vocabulis, ut polypus, hippos potamios, crocodilos, alia Latinis, ut rana, anas, mergus; a quo Graeci ea quae in aqua et terra possunt vivere vocant amphibia. E quis rana ab sua dicta voce, anas a nando, mergus quod mergendo in aquam captat escam.

  Item alia in hoc genere a Graecis, ut querquedula, quod kerkedes, alcedo, quod ea halkyon; Latina, ut testudo, quod testa tectum hoc animal, lolligo, quod subvolat, littera commutata, primo volligo. Ut Aegypti in flumine quadrupes sic in Latio, nominati lutra et fiber. Lutra, quod succidere dicitur arborum radices in ripa atque eas dissolvere: ab luere lutra. Fiber, ab extrema ora fluminis dextra et sinistra maxime quod solet videri, et antiqui februm dicebant extremum, a quo in sagis fimbriae et in iecore extremum fibra, fiber dictus.

  XIV.

  De animalibus in locis terrestribus quae sunt hominum propria primum, deinde de pecore, tertio de feris scribam. Incipiam ab honore publico. Consu nominatus qui consuleret populum et senatum, nisi illinc potius unde Accius ait in Bruto:

  Qui recte consulat, consul cluat.

  Praetor dictus qui praeiret iure et exercitu; a quo id Lucilius:

  Ergo praetorum est ante et praeire.

  Censor ad cuius censionem, id est arbitrium, censeretur populus. Aedilis qui aedis sacras et privatas procuraret. Quaestores a quaerendo, qui conquirerent publicas pecunias et maleficia, quae triumviri capitales nunc conquirunt; ab his postea qui quaestionum iudicia exercent quaesitores dicti. Tribuni militum, quod terni tribus tribubus Ramnium, Lucerum, Titium olim ad exercitum mittebantur. Tribuni plebei, quod ex tribunis militum primum tribuni plebei facti, qui plebem defenderent, in secessione Crustumerina.

  Dictator, quod a consule dicebatur, cui dicto audientes omnes essent. Magister equitum, quod summa potestas huius in equites et accensos, ut est

  summa populi dictator, a quo is quoque magister populi appellatus. Reliqui, quod minores quam hi magistri, dicti magistratus, ut ab albo albatus.

  XV.

  Sacerdotes universi a sacris dicti. Pontufices, ut Scaevola Quintus pontufex maximus dicebat, a posse et facere, ut potentifices. Ego a ponte arbitror: nam ab his Sublicius est factus primum ut restitutus saepe, cum ideo sacra et uls et cis Tiberim non mediocri ritu fiant. Curiones dicti a curiis, qui fiunt ut in his sacra faciant.

  Flamines, quod in Latio capite velato erant semper ac caput cinctum habebant filo, filamines dicti. Horum singuli cognomina habent ab eo deo cui sacra faciunt; sed partim sunt aperta, partim obscura: aperta ut Martialis, Volcanalis; obscura Dialis et Furinalis, cum Dialis ab Iove sit (Diovis enim), Furinalis a Furrina, cuius etiam in fastis feriae Furinales sunt. Sic flamen Falacer a divo patre Falacre.

  Salii ab salitando, quod facere in comitiis in sacris quotannis et solent et debent. Luperci, quod Lupercalibus in Lupercali sacra faciunt. Fratres Arvales dicti qui sacra publica faciunt propterea ut fruges ferant arva: a ferendo et arvis Fratres Arvales dicti. Sunt qui a fratria dixerunt: fratria est Graecum vocabulum partis hominum, ut Neapoli etiam nunc. Sodales Titii ab avibus titiantibus dicti, quas in auguriis certis observare solent.

  Fetiales, quod fidei publicae inter populos praeerant: nam per hos fiebat ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum, ut foedere fides pacis constitueretur. Ex his mittebantur, ante quam conciperetur, qui res repeterent, et per hos etiam nunc fit foedus, quod fidus Ennius scribit dictum.

  XVI.

  In re militari praetor dictus qui praeiret exercitui. Imperator, ab imperio populi qui eos, qui id attemptassent, op
pressit hostis. Legati qui lecti publice, quorum opera consilioque uteretur peregre magistratus, quive nuntii senatus aut populi essent. Exercitus, quod exercitando fit melior. Legio, quod leguntur milites in delectu.

  Cohors, quod ut in villa ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit unum, sic hic ex manipulis pluribus copulatur: cohors quae in villa, quod circa eum locum pecus cooreretur, tametsi cohortem in villa Hypsicrates dicit esse Graece Xorton apud poetas dictam. Manipulus exercitus minima manus quae unum sequitur signum. Centuria qui sub uno centurione sunt, quorum centenarius iustus numerus.

  Milites, quod trium milium primo legio fiebat ac singulae tribus Titiensium, Ramnium, Lucerum milia militum mittebant. Hastati dicti qui primi hastis pugnabant, pilani qui pilis, principes qui a principio gladiis; ea post commutata re militari minus illustria sunt. Pilani triarii quoque dicti, quod in acie tertio ordine extremi subsidio deponebantur; quod hi subsidebant ab eo subsidium dictum, a quo Plautus:

  Agite nunc, subsidite omnes quasi solent triarii.

  Auxilium appellatum ab auctu, cum accesserant ei qui adiumento essent alienigenae. Praesidium dictum qui extra castra praesidebant in loco aliquo, quo tutior regio esset. Obsidium dictum ab obsidendo, quo minus hostis egredi posset. Insidiae item ab insidendo, cum id ideo facerent quo facilius deminuerent hostis. Duplicarii dicti quibus ob virtutem duplicia cibaria ut darentur institutum.

  Turma terima (E in V abiit), quod ter deni equites ex tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant. Itaque primi singularum decuriarum decuriones dicti, qui ab eo in singulis turmis sunt etiam nunc terni. Quos hi primo administros ipsi sibi adoptabant, optiones vocari coepti, quos nunc propter ambitionem tribuni faciunt. Tubicines a tuba et canendo, similiter liticines. Classicus a classe, qui item cornu aut lituo canit, ut tum cum classes comitiis ad comitiatum vocant.

  XVII.

  Quae a fortuna vocabula, in his quaedam minus aperta ut pauper, dives, miser, beatus, sic alia. Pauper a paulo lare. Mendicus a minus, cui cum opus est minus nullo est. Dives a divo qui ut deus nihil indigere videtur. Opulentus ab ope, cui eae opimae; ab eadem inops qui eius indiget, et ab eodem fonte copis ac copiosus. Pecuniosus a pecunia magna, pecunia a pecu: a pastoribus enim horum vocabulorum origo.

  XVIII.

  Artificibus maxima causa ars, id est, ab arte medicina ut sit medicus dictus, a sutrina sutor, non a medendo ac suendo, quae omnino ultima huic rei: hae enim earum rerum radices, ut in proxumo libro aperietur. Quare quod ab arte artifex dicitur nec multa in eo obscura, relinquam.

  Similis causa quae ab scientia vocantur, aliqua ut praestigiator, monitor, nomenclator; sic etiam quae a studio quodam dicuntur, cursor, natator, pugil. Etiam in hoc genere quae sunt vocabula pleraque aperta, ut legulus, alter ab oleis, alter ab uvis. Haec si minus aperta vindemiator, vestigator et venator, tamen idem, quod vindemiator vel quod vinum legit dicitur vel quod de viti id demunt; vestigator a vestigiis ferarum quas indagatur; venator a vento, quod sequitur cervum ad ventum et in ventum.

  XIX.

  Haec de hominibus: hic quod sequitur de pecore, haec. Pecus ab eo quod perpascebant, a quo pecora universa. Quod in pecore pecunia tum pastoribus consistebat et standi fundamentum pes (a quo dicitur in aedificiis area pes magnus et qui negotium instituit pedem posuisse), a pede pecudem appellarunt, ut ab eodem pedicam et pedisequum et peculiariae oves aliudve quid: id enim peculium primum. Hinc peculatum publicum primo dixerunt cum pecore diceretur multa et id esset coactum in publicum, si erat aversum.

  Ex quo fructus maior, hic est qui Graecis usus: sus, quod hys, bos, quod bous, taurus, quod tauros, item ovis, quod ois: ita enim antiqui dicebant, non ut nunc probaton. Possunt in Latio quoque ut in Graecia ab suis vocibus haec eadem ficta. Armenta, quod boves ideo maxime parabant, ut inde eligerent ad arandum; inde arimenta dicta, postea I tertia littera extrita. Vitulus, quod Graece antiquitus italos, aut quod plerique vegeti, vegitulus. Iuvencus, iuvare qui iam ad agrum colendum posset.

  Capra carpa, a quo scriptum

  Omnicarpae caprae.

  Hircus, quod Sabini fircus; quod illic fedus, in Latio rure hedus, qui in urbe ut in multis A addito haedus. Porcus, quod Sabini dicunt aprunum porcum; proinde porcus, nisi si a Graecis, quod Athenis in libris sacrorum scripta est porke et porkos.

  Aries, ut quidam dicebant, ab aris; veteres nostri ariuga, hinc ariugus. Haec sunt quarum in sacruficiis exta in olla, non in veru coquuntur, quas et Accius scribit et in pontificiis libris videmus. In hostiis eam dicunt ariugam, quae cornua habeat; quoniam si cui ovi mari testiculi dempti et ideo vi natura versa, verbex declinatum.

  Pecori ovillo quod agnatus, agnus. Catulus a sagaci sensu et acuto, ut Cato Catulus; hinc canis: nisi quod ut tuba ac cornu, aliquod signum cum dent, canere dicuntur, quod hic item et noctulucus in custodia et in venando signum voce dat, canis dictus.

  XX.

  Ferarum vocabula item partim peregrina, ut panthera, leo: utraque Graeca, a quo etiam et rete quoddam panther et leaena et muliercula Pantheris et Leaena. Tigris qui est ut leo varius, qui vivus capi adhuc non potuit, vocabulum e lingua Armenia: nam ibi et sagitta et quod vehementissimum flumen dicitur Tigris. Ursi Lucana origo vel, unde illi, nostri ab ipsius voce. Camelus suo nomine Syriaco in Latium venit, ut Alexandrea camelopardalis nuper adducta, quod erat figura ut camelus, maculis ut panthera.

  Apri ab eo quod in locis asperis, nisi a Graecis quod hi kaproi. Caprea a similitudine quadam caprae. Cervi, quod magna cornua gerunt, gervi, G in C mutavit ut in multis. Lepus, quod Siculi, ut Aeolis quidam Graeci, dicunt leporin: a Roma quod orti Siculi, ut annales veteres nostri dicunt, fortasse hinc illuc tulerunt et hic reliquerunt id nomen. Volpes, ut Aelius dicebat, quod volat pedibus.

  XXI.

  Proxima animalia sunt ea quae vivere dicuntur neque habere animam, ut virgulta. Virgultum dicitur a viridi, id a vi quadam humoris; quae si exaruit, moritur. Vitis, quod ea vini origo. Malum, quod Graeci Aeolis dicunt malon. Pinus, * * * Iuglans, quod cum haec nux antequam purgatur similis glandis, haec glans optima et maxima a Iove et glande iuglans est appellata. Eadem nux, quod ut nox aerem huius sucus corpus facit atrum.

  Quae in hortis nascuntur, alia peregrinis vocabulis, ut Graecis ocimum, menta, ruta quam nunc peganon appellant; item caulis, lapathium, radix: sic enim antiqui Graeci, quam nunc rhaphanon; item haec Graecis vocabulis: serpyllum, rosa, una littera commutata; item ex his Graecis Latina koliandron, malache, kyminon; item lilium ab leirio et malva ab malachei et sisymbrium a sisymbrioi.

  Vernacula: lactuca a lacte, quod holus id habet lact; brassica ut praesica, quod ex eius scapo minutatim praesicatur; asparagi, quod ex asperis virgultis leguntur et ipsi scapi asperi sunt, non leves; nisi Graecum: illic quoque enim dicitur asparagos. Cucumeres dicuntur a curvore, ut curvimeres dicti. Fructus a ferundo, res eae quas, fundus et eae quas quae in fundo ferunt ut fruamur. Hinc declinatae fruges et frumentum, sed ea e terra; etiam frumentum, quod ad exta ollicoqua solet addi ex mola, id est ex sale et farre molito. Uvae ab uvore.

  XXII.

  Quae manu facta sunt dicam, de victu, de vestitu, de instrumento, et si quid aliud videbitur his aptum. De victu antiquissima puls; haec appellata vel quod ita Graeci vel ab eo unde scribit Apollodorus, quod ita sonet cum aquae ferventi insipitur. Panis, quod primo figura faciebant, ut mulieres in lanificio, panus; posteaquam ei figuras facere instituerunt alias, a pane et faciendo panificium coeptum dici. Hinc panarium, ubi id servabant, sicut granarium, ubi granum frumenti condebant, unde id dictum: nisi ab eo quod Graeci id kranon, a quo a Graecis quoque granarium dictum in quo ea quae conduntur.

  Hordeum, ab horrido. Triticum, quod tritum e spicis. Far a faciendo, quod in pistrino fit. Milium a Graeco: nam id meline. Libum, quod ut libaretur, priusquam essetur, erat coctum. Testuacium, quod in testu caldo coquebatur, ut etiam nunc Matralibus id faciunt matronae. Circuli, quod mixta farina et caseo et aqua circuitum aequabiliter fundebant.

  Hos quidam qui magis incondite faciebant vocabant lixulas et similixulas vocabulo Sabino: quae frequentia Sabinis. A globo farinae dilatato, item in oleo cocti, d
icti a globo globi. Crustulum a crusta pultis, cuius ea, quod ut corium et uritur, crusta dicta. Cetera fere aperta a vocabulis Graecis sumpta, ut thrion et placenta.

  Quod edebant cum pulte, ab eo pulmentum, ut Plautus; hinc pulmentarium dictum: hoc primum defuit pastoribus. Caseus a coacto lacte ut coaxeus dictus. Dein posteaquam desierunt esse contenti his quae suapte natura ferebat sine igne, in quo erant poma, quae minus cruda esse poterant decoquebant in olla. Ab olla holera dicta, quod earum macerare cruda holera. E quis ad coquendum quod e terra eruitur, ruapa, unde rapa. Olea ab elaia; olea grandis orchitis quod eam Attici orchin morian.

  Hinc ad pecudis carnem perventum est. Ut ab sue suilla, sic ab aliis generibus cognominata. Hanc primo assam, secundo elixam, tertio e iure uti coepisse natura docet. Dictum assum, quod id ab igni assudescit, id est uvescit: uvidum enim quod humidum, et ideo ubi id non est, sucus abest; et ideo sudandum assum destillat calore, et ut crudum nimium habet humoris, sic excoctum parum habet suci. Elixum e liquore aquae dictum; et ex iure, quod iucundum magis conditione.

  Succidia ab suibus caedendis: nam id pecus primum occidere coeperunt, domini et ut servarent sallere. Tegus suis ab eo quod eo tegitur. Perna a pede. Sueris a nomine eius. Offula ab offa, minima suere. Insicia ab eo quod insecta caro, ut in Carmine Saliorum prosicium est, quod in extis dicitur nunc prosectum. Murtatum a murta, quod ea additur large fartis.

  Quod fartum intestinum e crassundiis, Lucanicam dicunt, quod milites a Lucanis didicerint, ut quod Faleriis Faliscum ventrem; fundolum a fundo, quod non ut reliquae lactes, sed ex una parte sola apertum; ab hoc Graecos puto tuphlon enteron appellasse. Ab eadem fartura farcimina in extis appellata, a quo farticulum: in eo quod tenuissimum intestinum fartum, hila ab hilo dicta illo quod ait Ennius:

 

‹ Prev