by Plautus
Lib.
Non etiam.
Leon.
Hem non? si velis da ... , commoda homini amico.
Merc.
40 Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio.
Lib.
Heús iam satis tu.
audin quae loquitur?
Leon.
Audio et quiesco.
Merc.
Tandem, opinor,
conticuit. nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire.
quam mox mi operam das?
Leon.
Ehem, óptume. quam dudum tu advenisti?
non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas),
45 ita iracundia obstitit oculis.
Merc.
Non mirum factum est.
sed si domi est, Demaenetum volebam.
Leon.
Negat esse intus.
verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare,
repromittam istoc nomine solutam rem futuram.
Merc.
Sic potius, ut Demaeneto tibi ero praesente reddam.
Lib.
50 Erus istunc novit atque erum hic.
Merc.
Ero huic praesente reddam.
Lib.
Da modo meo periculo, rem salvam ego exhibebo;
nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam,
suscenseat, quoi ómnium rerum ipsus semper credit.
Leon.
Non magni pendo. ne duit, si non volt. sic sine astet.
Lib.
55 Da, inquam. vah, formido miser, ne hic me tibi arbitretur
suasisse, sibi ne crederes. da, quaeso, ac ne formida:
salvom hercle erit.
Merc.
Credam fore, dum quidem ipse in mánu habebo.
peregrinus ego sum, Sauream non novi.
Lib.
At nosce sane.
Merc.
Sit, non sit, non edepol scio. si is est, eum esse oportet.
60 ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.
Leon.
Hercle istum di omnes perduint. verbo cave supplicassis.
ferox est viginti minas meas tractare sese.
nemo accipit, aufer te domum, abscede hinc, molestus ne sis.
Merc.
Nimis iracunde. non decet superbum esse hominem servom.
Leon.
65 Malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis.
Lib.
Impure, nihili. non vides irasci?
Leon.
Perge porro.
Lib.
Flagitium hominis. da, óbsecro, argentum huic, ne male loquatur.
Merc.
Malum hercle vobis quaeritis.
Leon.
Crura hercle diffringentur,
ni istum impudicum percies.
Lib.
Perii hercle. age impudice,
70 sceleste, non audes mihi scelesto subvenire?
Leon.
Pergin precari pessimo?
Merc.
Quae res? tun libero homini
male servos loquere?
Leon.
Vapula.
Merc.
Id quidém tibi hercle fiet,
ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie.
in ius voco te.
Leon.
Non eo.
Merc.
Non is? memento.
Leon.
Memini.
Merc.
75 Dabitur pol supplicium mihi de tergo vostro.
Leon.
Vae te.
tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?†
Merc.
Atque etiam
pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.
Leon.
Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes?
ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas.
Merc.
80 Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me
dare iusserit Demaenetus.
Leon.
Ita facito, age ambula ergo.
tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?
tam ego homo sum quam tu.
Me.
Scilicet. ita res est.
Le.
Sequere hac ergo.
praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit
85 merito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam,
cui credi recte aeque putent.
Merc.
Fortassis. sed tamen me
numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto.
lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit.
Leon.
Iam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodie
90 facturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,
frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.
Merc.
Fortasse.
Leon.
Etiam † nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives
absente ero solus mihi talentum argenti soli
adnumeravit et mihi crédidit, nequest deceptus in eo.
Merc.
95 Fortasse.
Leon.
Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus
me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers.
Merc.
Haud negassim. —
ACT III.
Cleareta
Néqueon ego ted interdictis facere mansuetem meis?
an ita tu es animata, ut qui matris éxpers imperio sies?
Philaenivm
Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi
postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?
5
Clear.
An decorum est adversari meis te praeceptis?
Phil.
Quid est?
Clear.
Hocine est pietatem colere, matris impérium minuere?
Phil.
Neque quae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo.
Clear.
Satis dicacula es amatrix.
Phil.
Mater, is quaestus mihi est:
lingua poscit, corpus quaerit; animus orat, res monet.
Clear.
10 Ego te volui castigare, tu mi accusatrix ades.
Phil.
Neque edepol te accuso neque id me facere fas existimo.
verum ego meas queror fortunas, cum illo quém amo prohibeor.
Clear.
Ecqua pars orationis de die dabitur mihi?
Phil.
Et meam partem loquendi ét tuam trado tibi;
15 ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum.
quin pol si reposivi remum, sola ego in casteria
ubi quiesco, omnis familiae causa consistit tibi.
Clear.
Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissimam?
quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti
20 compellare aut contrectare, conloquive aut contui?
quid dedit? quid ad nos iussit deportari? an tu tibi
verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis?
ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes.
illos qui dant, eos derides; qui deludunt, deperis.
25 an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi
te facturum divitem, si moriatur mater sua?
†ecastor nobis periclum magnum et familiae portenditur,
dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame.
nunc adeo nisi mi huc argenti ádfert viginti minas,
30 ne ille ecastor hinc trudetur largus lacrumarum foras.
hic dies summust ... apud me inópiae excusatio.
Phil.
Patiar, si cibo carere me iubes, mater mea.
Clear.
Non voto téd amare qui dant quoia amentur gratia.
Phil.
Quid s
i hic animus occupatust, mater, quid faciam? mone.
C.
Em,
35 meum caput contemples, si quidem ex re consultas tua.
Phil.
Etiam ópilio qui pascit, mater, alienas ovis,
aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam.
sine me amare unum Argyrippum ánimi causa, quem volo.
Clear.
Intro abi, nam te quidem edepol nihil est impudentius.
Phil.
40 Audientem dicto, mater, produxisti filiam.
Libanvs
Perfídiae laudes grátiasque habémus merito mágnas,
quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque,
scapularum confidentia, virtute ulmorum freti
qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque,
5 nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias
†indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi,
qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt
...
eae núnc legiones, copiae exercitusque eorum
10 vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
id virtute huius † collegae meaque comitate
factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas?
Leon.
Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare
sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
15 ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt:
ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris,
ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris,
ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus,
ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo
20 artutos, audacis viros, valentis virgatores.
Lib.
Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera;
verum edepol ne etiam túa quoque malefacta iterari multa
et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris,
ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus,
25 ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,
ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris,
ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris,
ubi amicae quám amico tuo fueris magis fidelis,
ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo
30 validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.
num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?
Leon.
Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit.
Lib.
Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde.
Leon.
Rogita quod vis.
Lib.
Argenti vinginti minas habesne?
Leon.
Hariolare.
35 edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis:
ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!
nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit,
quod se absente mihi fidem habere noluisset.
ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!
Li.
40 Mane dúm.
Le.
Quid est?
Li.
Philaenium estne haéc quae intus exit
atque Argyrippus una?
Leon.
Opprime os, is est. subauscultemus.
Lib.
Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam?
taciti auscultemus.
Leon.
Attatae, modo hercle in mentem venit,
nimis véllem habere perticam.
Lib.
Quoi rei?
Leon.
Qui verberarem
45 asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.
Argyrippvs
Cur me retentas?
Philaenivm
Quia tui amans abeuntis egeo.
Arg.
Vale.
Phil.
Aliquanto ámplius valerem, si hic maneres.
Arg.
Salve.
Phil.
Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum.
Arg.
Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.
Phil.
5 Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est.
Lib.
Homo hercle hinc exclusust foras.
Leon.
Ita res est.
A.
Mitte quaeso.
Phil.
Quo nunc abis? quin tu hic manes?
Arg.
Nox, si voles, manebo.
Lib.
Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse
negotiosum interdius videlicet Solonem,
10 leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae!
qui sese parere apparent huius légibus, profecto
numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.
Leon.
Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,
qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.
Lib.
15 Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam.
Arg.
Vale.
Phil.
Quo properas?
Arg.
Bene vale, apud Orcum te videbo.
nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.
Phil.
Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas?
Arg.
Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse
20 vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam.
Phil.
Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum?
nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?
mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis.
Arg.
Oh melle dulci dulcior tu es.
Phil.
Certe enim tú vita es mi.
25 complectere.
Arg.
Facio lubens.
Phil.
Vtinam sic efferamur.
Leon.
O Libane, uti miser est homo qui amat.
Lib.
Immo hercle vero,
qui pendet multo est miserior.
Leon.
Scio qui periclum feci.
circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.
ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare?
Arg.
30 Quidum?
Leon.
Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi.
Arg.
Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.
Leon.
Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui.
Lib.
Philaenium, salve.
Phil.
Dabunt di quae velitis vobis.
Lib.
Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.
Arg.
35 Verbum cave fáxis, verbero.
Lib.
Tibi equidem, non mihi opto.
Arg.
Tum tu igitur loquere quod lubet.
Lib.
Hunc hercle verberare.
Leon.
Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?
tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari?
Arg.
Vt vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,
40 qui hódie numquam ad vesperum vivam.
Lib.
Quapropter, quaeso?
A.
Quia ego hanc amó et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est,
hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater.
argenti viginti minae me ad mórtem appulerunt,
quas hodie aduléscens Diabolus ipsi daturus dixit,
45 ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.
videtin viginti minae
quid pollent quidve possunt?
ille qui íllas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.
Lib.
Iam dedit argentum?
Arg.
Non dedit.
Li.
Bono animo es, ne formida.
Leon.
Secede huc, Libane, te volo.
Lib.
Si quid vis.
Arg.
Obsecro vos,
50 eadem istac opera suaviust complexos fabulari.
Lib.
Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito:
vobis est suave amantibus complexos fabulari,
ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.
Arg.
55 Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur,
concedite istuc.
Leon.
Vin erum deludi?
Lib.
Dignust sane.
Leon.
Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?
Lib.
Cupio hercle.
Leon.
Sequere hac.
A.
Ecquid est salutis? satis locuti.
Leon.
Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.
60 primum omnium servos tuos nos esse non negamus;
sed tibi si viginti minae argenti proferentur,
quo nos vocabis nomine?
Arg.
Libertos.
Leon.
Non patronos?
Arg.
Id potius.
Leon.
Viginti minae hic insunt in crumina,
has ego, si vis, tibi dabo.
Arg.
Di te servassint semper,
65 custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum,
salus interioris † corporis amorisque imperator.
hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.
Leon.
Nolo ego te, quí erus sis, mihi onus istuc sustinere.
Arg.
Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?
Leon.
70 Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.
Arg.
Quid nunc?
Leon.
Quid est?
Arg.
Quin tradis huc cruminam pressatum umerum?
Leon.
Hanc, cui daturu’s hanc, iube petere atque orare mecum.
nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare.
Phil.
Da, meus ocellus, mea rosa, mi ánime, mea voluptas,
75 Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.
Leon.
Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,
agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum,
prehende auriculis, compara labella cum labellis.
Arg.
Ten osculetur, verbero?
Leon.
Quam vero indignum visum est?
80 at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur.
Arg.
Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro?
Phil.
Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem,
redime istoc benefició te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.