Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 119
Complete Works of Plautus Page 119

by Plautus


  Leon.

  Nimis bélla es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie

  85 numquam me orares quin darem: illum te orare meliust,

  illic hánc mihi servandam dedit. ei sane bella belle.

  cape hoc sis, Libane.

  Arg.

  Furcifer, etiam me delusisti?

  Leon.

  Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.

  age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.

  Lib.

  90 Taceas, me spectes.

  Arg.

  Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur,

  virum quidem pol optimum et non similem furis huius?

  Lib.

  Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.

  Arg.

  Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,

  da mi istas viginti minas. vides me amantem egere.

  Lib.

  95 Videbitur. factum volo. redito huc conticinno.

  nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.

  Phil.

  Amandone exorarier vis ted an osculando?

  Lib.

  Enim véro utrumque.

  P.

  Ergo, obsecro, ét tu utrumque nostrum serva.

  Arg.

  O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst

  100 libertum potius quam patronum onus in via portare.

  Phil.

  Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,

  amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.

  Lib.

  Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum,

  hirundinem, monerulam, passerculum putillum,

  105 fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam,

  circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.

  Arg.

  Ten complectatur, carnufex?

  Lib.

  Quam vero indignus videor?

  ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me,

  vehes pól hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.

  Arg.

  110 Ten ego veham?

  Lib.

  Tun hoc feras argentum áliter a me?

  Arg.

  Perii hercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom,

  inscende.

  Lib.

  Sic isti solent superbi subdomari.

  asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam?

  em sic. abi, laúdo, nec te equo magis est equos ullus sapiens.

  Arg.

  115 Inscende actutum.

  Lib.

  Ego fecero. hem quid istúc est? ut tu incedis?

  demam hercle iam de hórdeo, tolutim ni badizas.

  Arg.

  Amabo, Libane, iam sat est.

  Lib.

  Numquam hercle hodie exorabis.

  nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom,

  postidea ad pistores dabo, ut ibí cruciere currens.

  120 asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es.

  Arg.

  Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis,

  datisne argentum?

  Lib.

  Si quidem mihi statuam et aram statuis

  atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum.

  Leon.

  Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque † ipse me adgredere

  125 atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque?

  Arg.

  Quem te autem divom nominem?

  Le.

  Fortunam, atque Obsequentem.

  Arg.

  Iam istoc es melior.

  Lib.

  An quid est homini Salute melius?

  Arg.

  Licet laúdem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.

  Phil.

  Ecastor ambae sunt bonae.

  Arg.

  Sciam ubi boni quid dederint.

  Leon.

  130 Opta id quod ut cóntingat tibi vis.

  Arg.

  Quid si optaro?

  Le.

  Eveniet.

  Arg.

  Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas.

  Leon.

  Impetrasti.

  Arg.

  Ain vero?

  Leon.

  Certe inquam.

  Li.

  Ad me adi vicissim atque experire.

  exopta id quod vis maxime tibi evenire: fiet.

  Arg.

  Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inópiast,

  135 viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri.

  Lib.

  Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent.

  Arg.

  Vt consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna.

  Leon.

  Ego caput huic argento fui hodie reperiundo.

  Lib.

  Ego pes fui.

  Arg.

  Quin nec caput nec pes sermoni apparet.

  140 nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum.

  Lib.

  Satis iám delusum censeo. nunc rém ut est eloquamur.

  animum, Argyrippe, advorte sis. pater nos ferre hoc iussit

  argentum ad ted.

  Arg.

  Vt temperi opportuneque attulistis.

  Lib.

  Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae;

  145 has tibi nos pactis legibus dare iussit.

  Arg.

  Quid id est, quaeso?

  Lib.

  Noctem huius et cénam sibi ut dares.

  Arg.

  Iube advenire quaeso:

  meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores

  nostros dispulsos compulit.

  Leon.

  Patierin, Argyrippe,

  patrem hanc amplexari tuom?

  Arg.

  Haec faciet facile ut patiar.

  150 Leonida, curre obsecro, patrem huc orato ut veniat.

  Leon.

  Iam dudum est intus.

  Arg.

  Hac quidem non venit.

  Le.

  Angiporto

  illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret

  huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit.

  de argento si mater tua sciát ut sit factum —

  Arg.

  Heia,

  155 bene dicite.

  Lib.

  Ite intro cito.

  Arg.

  Valete. —

  Leon.

  Et vos amate. —

  ACT IV.

  Diabolvs

  Agedum istum ostende quem conscripsti syngraphum

  inter me et amicam et lenam. leges pellege.

  nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus.

  Parasitvs

  Horrescet faxo lena, leges cum audiet.

  Diab.

  5 Age quaeso mi hercle translege.

  Par.

  Audin?

  Diab.

  Audio.

  Par.

  “Diabolus Glauci filius Clearetae

  lenae dedit dóno argenti viginti minas,

  Philaenium ut secum esset noctes et dies

  hunc annum totum.”

  Diab.

  Neque cum quiquam alio quidem.

  Par.

  10 Addone?

  Diab.

  Ádde, et scribas víde plane et probe.

  Par.

  “Alienum hóminem intro mittat neminem.

  quod illa aút amicum aút patronum nominet,

  aut quód illa amicae ... amatorem praedicet,

  fores occlusae ómnibus sint nisi tibi.

  15 in foribus scribat occupatam ésse se.

  aut quod illa dicat peregre allatam epistulam,

  ne epistula quidem ulla sit in aedibus

  nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis

  pictura sit, eam vendat: ni in quadriduo

&nbs
p; 20 abalienarit, quo abs te argentum acceperit,

  tuos arbitratus sit, comburas, si velis,

  ne illi sit cera, ubi facere possit litteras.

  vocet convivam neminem illa, tu voces;

  ad eorum ne quem óculos adiciat suos.

  25 si quem alium aspexit, caeca continuo siet.

  tecum una potet, aeque pocla potitet:

  abs ted accipiat, tibi propinet, tu bibas,

  ne illa minus aut plus quam tu sapiat.”

  Diab.

  Satis placet.

  Par.

  “Suspiciones omnes ab se segreget.

  30 neque illaec ulli pede pedém homini premat,

  cum surgat, neque cum in lectum inscendat proximum,

  neque cum descendat inde, det cuiquam manum:

  spectandum ne cui ánulum det neque roget.

  talos ne cuiquam hómini admoveat nisi tibi.

  35 cum iaciat, ‘te’ ne dicat: nomen nominet.

  deam invocet sibi quam libebit propitiam,

  deum nullum; si magis religiosa fuerit,

  tibi dicat: tu pro illa ores ut sit propitius.

  neque illa ulli homini nutet, nictet, annuat.

  40 post, si lucerna exstincta sit, ne quid sui

  membri commoveat quicquam in tenebris.”

  Diab.

  Optumest.

  ita scilicet facturam. verum in cubiculo —

  deme istuc — equidem illam moveri gestio.

  nolo illam habere causam et votitam dicere.

  Par.

  45 Scio, cáptiones metuis.

  Diab.

  Verum.

  Par.

  Ergo ut iubes

  tollam.

  Diab.

  Quid ni?

  Par.

  Audi relicua.

  Diab.

  Loquere, audio.

  Par.

  “Neque ullum verbum faciat perplexabile,

  neque ulla lingua sciat loqui nisi Attica.

  forte sí tussire occepsit, ne sic tussiat,

  50 ut cuiquam linguam in tussiendo proserat.

  quod illa aútem simulet, quasi gravedo profluat,

  hoc ne sic faciat: tu labellum abstergeas

  potius quam cuiquam savium faciat palam.

  nec mater lena ad vinum accedat interim,

  55 nec ulli verbo male dicat. si dixerit,

  haec multa ei esto, vino viginti dies

  ut careat.”

  Diab.

  Pulchre scripsti. scitum syngraphum.

  Par.

  “Tum si coronas, serta, unguenta iusserit

  ancillam ferre Veneri aút Cupidini,

  60 tuos servos servet, Venerine eas det an viro.

  si forte pure velle habere dixerit,

  tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit.”

  haec sunt non nugae, non enim mortualia.

  Diab.

  Placent profecto leges. sequere intro. —

  Par.

  Sequor. —

  Diab.

  Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori

  me malim, quam haec non eius uxori indicem.

  ain tu? ápud amicam munus adulescentuli

  fungare, uxori excuses te et dicas senem?

  5 praeripias scortum amanti atque argentum obicias

  lenae? suppiles clam domi uxorem tuam?

  suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas.

  iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem,

  nisi quídem illa ante occupassit te, effliges scio,

  10 luxuriae sumptus suppeditare ut possies.

  Par.

  Ego sic faciundum censeo: me honestiust,

  quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet

  amoris causa percitum id fecisse te

  magis quám sua caúsa.

  Diab.

  At pol qui dixti rectius.

  15 tu ergo fac ut illi turbas lites concias;

  cum suo sibí gnato unam ad amicam de die

  potare, illam expilare narra.

  Par.

  Ne mone,

  ego istud curabo. —

  Diab.

  At ego te opperiar domi. —

  ACT V.

  Argyrippvs

  Age decumbamus sis, pater.

  Demaenetvs

  Vt iusseris,

  mi gnate, ita fiet.

  Arg.

  Pueri, mensam adponite.

  Dem.

  Numquídnam tibi moléstumst, gnate mí, si haec nunc mecum áccubat?

  Arg.

  Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istánc amo,

  5 possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat.

  Dem.

  Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe.

  Arg.

  Edepol, pater,

  merito tuo facere possum.

  Dem.

  Age ergo, hoc agitemus convivium

  vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo,

  mi gnate, me abs te.

  Arg.

  Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.

  Dem.

  10 Credam istuc, si esse te hilarum videro.

  A.

  An tu me tristem putas?

  D.

  Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit?

  Arg.

  Ne dixis istuc.

  Dem.

  Ne sic fueris: ilico ego non dixero.

  Arg.

  Em aspecta: rideo.

  Dem.

  Vtinam male qui mihi volunt sic rideant.

  Arg.

  Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:

  15 quia istaéc est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater,

  ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis;

  verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti.

  D.

  At ego hanc volo.

  A.

  Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo.

  Dem.

  Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi,

  20 cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.

  A.

  Em istoc me facto tibi devinxti.

  D.

  Quin te ergo hilarum das mihi?

  Artemona

  Áin tu meum virum híc potare, óbsecro, cum fílio

  et ad amicam detulisse argenti viginti minas

  meoque filio sciente id facere flagitium patrem?

  Parasitvs

  Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas,

  5 Artemona, si huius rei mé mendacem inveneris.

  Art.

  At scelesta ego praeter alios meum virum † frugi rata,

  siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.

  Par.

  At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti,

  madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae.

  Art.

  10 Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit.

  Par.

  Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus,

  verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio

  potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.

  Art.

  Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie.

  15 ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum,

  Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem:

  is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.

  Par.

  Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?

  Art.

  Tace modo. ne ego illum ecastor miserum habebo.

  P.

  Ego istúc scio,

  20 ita fore illi dum quidem cum íllo nupta eris.

  Art.

  Ego censeo.

  †eum etiam hominem in senatu d
are operam aut clientibus,

  ibi labore delassatum noctem totam stertere:

  ille operé foris faciendo lassus noctu ad me advenit;

  fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.

  25 is etiam corruptus porro suom corrumpit filium.

  Par.

  Sequere hac me modó, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas.

  Art.

  Nihil ecastor est quod facere mavelim.

  P.

  Mane dum.

  A.

  Quid est?

  Par.

  Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris

  cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?

  A.

  30 Possum ecastor.

  P.

  Em tibi hominem.

  A.

  Perii.

  P.

  Paulisper mane.

  aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant.

  Arg.

  Quid modi, pater, amplexando facies?

  Dem.

  Fateor, gnate mi —

  Arg.

  Quid fatere?

  Dem.

  Me ex amore húius corruptum oppido.

  Par.

  Audin quid ait?

  Art.

  Audio.

  Dem.

  Egon ut non domo uxori meae

  35 subripiam in deliciis pallam quam hábet, atque ad te deferam,

  non edepol conduci possum vita uxoris annua.

  Par.

  Censen tu illum hodié primum ire ádsuetum esse in ganeum?

  Art.

  Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas

  suspicabar atque insontis miseras cruciabam.

  Arg.

  Pater,

  40 iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi.

  Dem.

  Da, puere, ab summo. áge tu interibi ab infimo da savium.

  Art.

  Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus.

  Dem.

  Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae.

  Phil.

  Dic amabo, an fetet anima úxoris tuae?

  Dem.

  Nauteam

  45 bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier.

  Art.

  Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo

  Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias

  quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.

  Phil.

  Miser ecastor es.

  Art.

  Ecastor dignus est.

  Arg.

  Quid ais, pater?

  50 ecquid matrem amas?

  Dem.

  Egone illam? nunc amo, quia non adest.

  Arg.

  Quid cum adest?

  D.

  Periisse cupio.

  P.

  Amat homo hic te, ut praedicat.

  Art.

  Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum

  redierit hodie, osculando ego ulciscar potissimum.

  Arg.

  Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus.

  Dem.

  Maxime.

  55 te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est.

  pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date.

  Art.

  Non queo durare.

 

‹ Prev