by Plautus
Par.
Si non didicisti fulloniam,
non mirandum est. ... in oculos invadi optumum est.
Art.
Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo
60 invocavisti.
Par.
Ecquis currit pollictorem accersere?
Arg.
Mater, salve.
Art.
Sat salutis.
Par.
Mortuost Demaenetus.
tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium.
ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit,
atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.
65 poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas
ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier.
Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat
sese alternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro,
regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium. —
Art.
70 Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum?
Phil.
Pol me quidem
miseram odio énicavit.
Art.
Surge, amator, i domum.
Dem.
Nullus sum.
Art.
Immo es, ne nega, omnium unus pol nequissimus.
at etiam cubat cuculus. surge, amator, i domum.
Dem.
Vae mihi.
Art.
Vera hariolare. surge, amator, i domum.
Dem.
75 Abscede ergo paululum istuc.
Art.
Surge, amator, i domum.
Dem.
Iam obsecro, uxor.
Art.
Nunc uxorem me esse meministi tuam?
modo, cum dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram.
Dem.
Totus perii.
Art.
Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae?
Dem.
Murram olet.
Art.
Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares?
Phil.
80 Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi.
Dem.
Non taces?
Arg.
Ego dissuadebam, mater.
Art.
Bellum filium.
istoscine patrem aequom est mores liberis largirier?
nilne te pudet?
Dem.
Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet.
Art.
Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.
Dem.
85 Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo?
Art.
Ecastor cenabis hodie, ut dignus es, magnum malum.
Dem.
Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum.
Arg.
Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male.
Phil.
De palla memento, amabo.
Dem.
Iuben hanc hinc abscedere?
Art.
90 I domum.
Phil.
Da savium etiam prius quam abis.
Dem.
I in crucem.
Phil.
Immo intro potius. sequere hac me, mí anime.
Arg.
Ego vero sequor.
Grex
Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup,
neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent;
nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore,
95 quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene.
nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet,
remur impetrari posse, plausum si clarum datis.
AULULARIA
CONTENTS
PROLOGVS
ACT I.
ACT II.
ACT III.
ACT IV.
ACT V.
PROLOGVS
Lar familiaris
Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.
ego Lar sum familiaris ex hac familia
unde exeuntem me aspexistis. hanc domum
iam multos annos est cum possideo et colo
5 patri avoque iam huius qui nunc hic habet.
sed mí avos huius obsecrans concredidit
thensaurum aúri clam omnis: in medio foco
defodit, venerans mé ut id servarem sibi.
is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit),
10 numquam indicare id filio voluit suo,
inopemque optavit potius eum relinquere,
quam eum thensaurum commonstraret filio;
agri reliquit ei non magnum modum,
quo cum labore magno et misere viveret.
15 ubi is óbiit mortem qui mihi id aurum credidit,
coepi observare, ecqui maiorem filius
mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.
atque ille vero minus minusque impendio
curare mínusque me impertire honoribus.
20 item a me contra factum est, nam item obiit diem.
is ex se húnc reliquit qui hic nunc habitat filium
pariter moratum ut pater avosque huius fuit.
huic filia una est. ea mihi cottidie
aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,
25 dat mihi coronas. eius honoris gratia
feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio,
quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.
nam eam compressit de summo adulescens loco.
is scit adulescens quae sit quam compresserit,
30 illa illum nescit, neque compressam autem pater.
eam ego hódie faciam ut hic senex de proxumo
sibi uxórem poscat. id ea faciam gratia,
quo ille eam facilius ducat qui compresserat.
et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,
35 is adulescentis illius est avonculus,
qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis.
sed hic senex iam clamat intus ut solet.
anum foras extrudit, ne sit conscia.
credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet.
ACT I.
Evclio
Exi, ínquam. age exi. exeúndum herclé tibi hinc est foras,
circumspectatrix cum oculis emissiciis.
Staphyla
Nam cur me miseram verberas?
Evcl.
Vt misera sis
atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.
Staph.
5 Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
Evcl.
Tibi egó rationem reddam, stimulorum seges?
illuc regredere ab ostio. illuc sis vide,
ut incédit. at scin quo modo tibi res se habet?
si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum,
10 testudineum istum tibi ego grandibo gradum.
Staph.
Vtinam me divi adaxint ad suspendium
potius quidem quam hoc pacto apud te serviam.
Evcl.
At ut scelesta sola secum murmurat.
oculos hercle égo istos, improba, ecfodiam tibi,
15 ne me observare possis quid rerum geram.
abscede etiam nunc — etiam nunc — etiam — ohe,
istic astato. si hercle tu ex istoc loco
digitum transvorsum aut unguem latum excesseris
aut si respexis, donicum ego te iussero,
20 continuo hercle ego te dedam discipulam cruci.
scelestiorem me hac anu certo scio
vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,
ne mi ex insidiis verba imprudenti duit
neu persentiscat aurum ubi est absconditum,
25 quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi,
quod me sollicitat plurimis miserum modis. —
Staph.
Noenum mecastor quid ego ero dicam meo
malae rei evenisse quamve insaniam,
30 queo comminisci; íta me miseram ad hunc modum
decies die uno saepe extrudit aedibus.
nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent:
pervigilat noctes totas, tum autem interdius
quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
35 neque iam quo pacto celem erilis filiae
probrum, propinqua partitudo cui appetit,
queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,
ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram
longam, meum laqueo collum quando obstrinxero.
Evcl.
Nunc defaecato demum animo egredior domo,
postquam perspexi salva esse intus omnia.
redi núnciam intro atque intus serva.
Staph.
Quippini?
ego intus servem? an ne quis aedes auferat?
5 nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus,
ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
Evcl.
Mirum quin tua me causa faciat Iuppiter
Philippum regem aut Dareum, trivenefica.
araneas mihi ego illas servari volo.
10 pauper sum; fateor, patior; quod di dant fero.
abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero.
cave quémquam alienum in aedis intro miseris.
quod quispiam ignem quaerat, extingui volo,
ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet.
15 nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo.
tum aquam aufugisse dicito, si quis petet.
cultrum, securim, pistillum, mortarium,
quae utenda vasa semper vicini rogant,
fures venisse atque abstulisse dicito.
20 profecto in aedis meas me absente neminem
volo intro mitti. atque etiam hoc praedico tibi,
si Bona Fortuna veniat, ne intro miseris.
Staph.
Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet,
nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est.
Evcl.
25 Tace atque abi intro.
Staph.
Taceo atque abeo. —
Evcl.
Occlude sis
fores ambobus pessulis. iam ego hic ero.
discrucior animi, quía ab domo abeundum est mihi.
nimis hercle invitus abeo. sed quid agam scio.
nam noster nostrae qui est magister curiae
30 dividere argenti dixit nummos in viros;
id si relinquo ac non peto, omnes ilico
me suspicentur, credo, habere aurum domi.
nam non est veri simile, hominem pauperem
pauxillum parvi facere quin nummum petat.
35 nam nunc cum celo sedulo omnis, ne sciant,
omnes videntur scire et me benignius
omnes salutant quam salutabant prius;
adeunt, consistunt, copulantur dexteras,
rogitant me ut valeam, quid agam, quid rerum geram.
40 nunc quo profectus sum ibo; postidea domum
me rursum quantum potero tantum recipiam.
ACT II.
Evnomia
Velím te arbitrári med haéc verba, fráter,
meai fidei tuaique rei
causa facere, ut aequom est germanam sororem.
quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;
5 nam multum loquaces merito omnes habemur,
nec mutam profecto repertam ullam esse
aut hodie dicunt mulierem aut ullo in saeclo.
verum hoc, frater, unum tamen cogitato,
tibi proximam me mihique esse item te;
10 ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur
et mihi te et tibi me consulere et monere;
neque óccultum id habéri neque pér metúm mussári,
quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi,
15 ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem.
Megadorvs
Da mi, optuma femina, manum.
Evn.
Vbi ea est? quis ea est nam optuma?
Meg.
Tu.
Evn.
Túne ais?
Meg.
Si négas, nego.
Evn.
Decet te équidem vera próloqui;
20 nam optúma nullá potest eligi:
alia ália peior, fráter, est.
Meg.
Idem ego árbitror,
néc tibi advorsari certum est de istac ré umquam, soror.
Evn.
Dá mihí óperam amabó.
Meg.
Tuast, útere atque
ímpera, si quíd vis.
Evn.
25 Íd quod in rém tuam óptumum esse árbitror,
téd id monitum advénto.
Meg.
Soror, móre tuo facis.
Evn.
Fáctum volo.
Meg.
Quid ést id, sorór?
Evn.
Quod tibí sempitérnum
salútare sit: liberís procreándis
30 (ita dí faxint) volo te úxorem
domum dúcere.
Meg.
Ei occidí.
Evn.
Quid ita?
Meg.
Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt
tua dícta, soror: lapidés loqueris.
Evn.
Heia, hoc face quod te iubet soror.
Meg.
Si lubeat, faciam.
Evn.
35 In rem hoc tuam est.
Meg.
Vt quidem emoriar prius quam ducam.
sed hís legibús si quam dáre vis dúcam:
quae crás veniat, peréndie forás feratur;
his legibús dare vís? cedo: nuptiás adorna.
Evn.
Cum máxima possúm tibi, fratér, dare dote;
40 sed ést grandiór natu: média est múlieris aetas.
eam sí iubes, fratér, tibi me póscere, poscam.
Meg.
Núm non vis me intérrogare te?
Evn.
Ímmo, si quid vís, roga.
Meg.
Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,
si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,
45 quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?
nunc ego istúm, soror, laborem demam et deminuam tibi.
ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles,
clámores, impéria, eburata véhicla, pallas, púrpuram,
50 nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.
E.
Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem?
M.
Eloquar.
nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?
Evn.
Novi, hominem haud malum mecastor.
Meg.
Eius cupio filiam
virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.
55 scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.
E.
Di bene vortant.
M.
Idem ego spero.
E.
Quid me? num quid vis?
M.
Vale.
Evn.
Et tu, frater. —
Meg.
Ego conveniam Eúclionem, si domi est.
sed eccum video. nescio unde sese homo recipit domum.
Evclio
Praesagibat mi animus frustra me ire, quom exibam domo;
itaque abibam invitus; nam neque quisquam curialium
venit neque magister quem dividere argentum oportuit.
nunc domum properare propero, nam egomet sum hic, animus domi est.
Meg.
5 Salvos atque fortunatus, Euclio, semper sies.
Evcl.
Di te amen
t, Megadore.
M.
Quid tu? recten atque ut vis vales?
Evcl.
Non temerarium est, ubi dives blande appellat pauperem.
iam illic homo aurum scit me habere, eo me salutat blandius.
Meg.
Ain tu te valere?
Evcl.
Pol ego haud perbene a pecunia.
Meg.
10 Pol si est animus aequos tibi, sat hábes qui bene vitam colas.
Evcl.
Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est,
cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi.
Meg.
Quid tu solus tecum loquere?
Evcl.
Meam pauperiem conqueror.
virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem,
15 neque eam queo locare cuiquam.
Meg.
Tace, bonum habe animum, Euclio.
dabitur, adiuvabere a me. dic, si quid opust, impera.
Evcl.
Nunc petit, cum pollicetur; inhiat aurum ut devoret.
altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.
nemini credo qui large blandust dives pauperi:
20 ubi manum inicit benigne, ibi onerat aliqua zamia.
ego istos novi polypos, qui ubi quidquid tetigerunt tenent.
Meg.
Da mi operam parumper. paucis, Euclio, est quod te volo
de communi re appellare mea et tua.
Evcl.
Ei misero mihi,
aurum mi intus harpagatum est. nunc hic eam rem volt, scio,
25 mecum adire ad pactionem. verum intervisam domum.
Meg.
Quo abis?
Evcl.
Iam ad te revortar: nunc est quod visam domum. —
Meg.
Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia,
mi ut despondeat, sese a me derideri rebitur;
neque illo quisquam est alter hodie ex paupertate parcior.
Evcl.
30 Di me servant, salva res est. salvom est si quid non perit.
nimis malé timui. prius quam íntro redii, exanimatus fui.
redeo ad te, Megadore, si quid me vis.
Meg.
Habeo gratiam.
quaeso, quod te percontabor, ne id te pigeat proloqui.
Evcl.
Dum quidem né quid perconteris quod non lubeat proloqui.
Meg.
35 Dic mihi, quali me arbitrare genere prognatum?
Evcl.
Bono.
M.
Quid fide?
E.
Bona.
M.
Quid factis?
E.
Neque malis neque improbis.
Meg.
Aetatem meam scís?
Evcl.
Scio esse grandem, item ut pecuniam.
Meg.
Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia
semper sum arbitratus et nunc arbitror.
Evcl.
Aurum huic olet.
40 quid nunc me vis?
Meg.
Quoniam tu me et ego te qualis sis scio,
quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae,