Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 121

by Plautus


  filiam tuám mi uxorem posco. promitte hoc fore.

  Evcl.

  Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis,

  ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.

  45 nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis.

  Meg.

  Neque edepol ego te derisum venio neque derideo,

  neque dignum arbitror.

  Evcl.

  Cur igitur poscis meam gnatam tibi?

  Meg.

  Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos.

  Evcl.

  Venit hoc mihi, Megadóre, in mentem, ted esse hominem divitem,

  50 factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;

  nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit

  te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem,

  ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto,

  tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.

  55 et te utar iniquiore ét meus me ordo inrideat,

  neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat:

  asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.

  hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere.

  Meg.

  Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris,

  60 tam optumum est. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi,

  atque eam desponde mi.

  Evcl.

  At nihil est dotis quod dem.

  M.

  Ne duas.

  dum modó morata recte veniat, dotata est satis.

  Evcl.

  Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas.

  Meg.

  Novi, ne doceas. desponde.

  Evcl.

  Fiat. sed pro Iuppiter,

  65 num égo disperii?

  M.

  Quíd tibi est?

  E.

  Quid crepuit quasi ferrum modo? —

  Meg.

  Hic apud me hortúm confodere iussi. sed ubi hic est homo?

  abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei,

  quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit;

  nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam,

  70 pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit.

  idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit.

  Evcl.

  Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus,

  impero auctorque ego sum, ut tu me cuivis castrandum loces.

  Meg.

  Video hercle ego te me arbitrari, Eúclio, hominem idoneum,

  75 quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo.

  Evcl.

  Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est.

  Meg.

  Quid nunc? etiam mihi despondes filiam?

  Evcl.

  Illis legibus,

  cum illa dote quam tibi dixi.

  Meg.

  Sponden ergo?

  Evcl.

  Spondeo.

  Meg.

  Di bene vertant.

  Evcl.

  Ita di faxint. illud facito ut memineris,

  80 convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.

  Meg.

  Memini.

  Evcl.

  At scio quo vos soleatis pacto perplexarier:

  pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet.

  Meg.

  Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias

  num quae causa est quin faciamus hodie?

  Evcl.

  Immo edepol optuma.

  Meg.

  85 Ibo igitur, parabo. numquid me vis?

  Evcl.

  Istuc. ei et vale.

  Meg.

  Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue. —

  Evcl.

  Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet.

  credo ego illúm iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.

  id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.

  ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,

  meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.

  ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:

  filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.

  Staphyla

  5 Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.

  Evcl.

  Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;

  atque aedis occlude; iám ego hic adero. —

  Staph.

  Quid ego nunc agam?

  nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,

  nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;

  10 quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.

  ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.

  nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam. —

  Pythodicvs

  Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos

  tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi

  ut dispertirem obsonium hic bifariam.

  Anthrax

  Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides;

  5 si quo tu totum me ire vis, operam dabo.

  Congrio

  Bellum et pudicum vero prostibulum popli.

  post si quis vellet, te haud non velles dividi.

  Pyth.

  Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,

  non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias

  10 meus hodie faciet.

  Anthr.

  Cuius ducit filiam?

  Pyth.

  Vicini huius Euclionis senis e proximo.

  ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,

  cocum alterum itidemque alteram tibicinam.

  Anthr.

  Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?

  Pyth.

  15 Nempe sícut dicis.

  Anthr.

  Quíd? hic non poterat de suo

  senex óbsonari filiai nuptiis?

  Pyth.

  Vah.

  Anthr.

  Quid negotist?

  Pyth.

  Quid negoti sit rogas?

  pumex non aeque est aridus atque hic est senex.

  Anthr.

  Ain tandem?

  Pyth.

  Ita esse ut dixi. tute existuma:

  20

  * *

  suam rem periisse seque eradicarier.

  quin divom atque hominum clamat continuo fidem,

  de suo tigillo fumus si qua exit foras.

  quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.

  Anthr.

  25 Cur?

  Pyth.

  Ne quid animae forte amittat dormiens.

  Anthr.

  Etiamne obturat inferiorem gutturem,

  ne quid animai forte amittat dormiens?

  Pyth.

  Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.

  Anthr.

  Immo equidem credo.

  Pyth.

  At scin etiam quo modo?

  30 aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.

  Anthr.

  Censen talentum magnum exorari pote

  ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi?

  Pyth.

  Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.

  quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:

  35 collegit, omnia abstulit praesegmina.

  Anthr.

  Edepol mortalem parce parcum praedicas.

  Pyth.

  Censen vero esse parcum et misere vivere?

  pulmentum pridem éi eripuit miluos:

  homo ad praetorem plorabundus devenit;

  40 infit ibi postulare plorans, eiulans,

  ut sibi liceret miluom vadarier.

  sescenta sunt quae memorem, si sit otium.

  sed uter ve
strorum est celerior? memora mihi.

  Anthr.

  Ego, et multo melior.

  Pyth.

  Cocum ego, non furem rogo.

  Anthr.

  45 Cocum ergo dico.

  Pyth.

  Quid tu ais?

  Cong.

  Sic sum ut vides.

  Anthr.

  Cocus ille nundinalest, in nonum diem

  solet ire coctum.

  Cong.

  Tun, trium litterarum homo,

  me vituperas? fur.

  Anthr.

  Etiam fur, trifurcifer.

  Pyth.

  Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior

  cape atque abi intro ad nos.

  Anthr.

  Licet. —

  Pyth.

  Tu, Congrio,

  quem illic reliquit agnum, eum sume atque abi

  *intro illuc, et vos illum sequimini.

  5 vos ceteri ite huc ad nos.

  Cong.

  Hercle iniuria

  dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.

  Pyth.

  At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.

  i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,

  huc intro abi ad nos.

  Cong.

  O Pythodice subdole,

  10 hucine detrusti me ad senem parcissimum?

  ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius

  quam quicquam detur.

  Pyth.

  Stultus et sine gratia es.

  † tibi recte facere, quando quod facias perit.

  Cong.

  Qui vero?

  Pyth.

  Rogitas? iam principio in aedibus

  15 turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles,

  domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.

  hic autem apud nos magna turba ac familia est,

  supellex, aurum, vestis, vasa argentea:

  ibi si perierit quippiam (quod te scio

  20 facile abstinere posse, si nihil obviam est),

  dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,

  vincite, verberate, in puteum condite.

  horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui

  ubi quid subripias nihil est. sequere hac me.

  Cong.

  Sequor.

  Pyth.

  Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi.

  Staphyla

  Qui vocat?

  Pyth.

  Pythodicus.

  Staph.

  Quid vis?

  Pyth.

  Hos ut accipias coquos

  tibicinamque obsoniumque in nuptias.

  Megadorus iussit Euclioni haec mittere.

  Staph.

  5 Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?

  Pyth.

  Qui?

  Staph.

  Quia temeti nihil allatum intellego.

  Pyth.

  At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.

  Staph.

  Ligna hic apud nos nulla sunt.

  Cong.

  Sunt asseres?

  Staph.

  Sunt pol.

  Cong.

  Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.

  Staph.

  10 Quid, impurate? quamquam Volcano studes,

  cenaene causa aut tuae mercedis gratia

  nos nostras aedis postulas comburere?

  Cong.

  Haud postulo.

  Pyth.

  Duc istos intro.

  Staph.

  Sequimini. —

  Pyth.

  Curate. ego intervisam quid faciant coqui;

  quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est.

  nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant:

  inde cóctam sursum subducemus corbulis.

  5 si aútem deorsum comedent, si quid coxerint,

  superi incenati sunt et cenati inferi.

  sed verba hic facio, quasi negoti nil siet,

  rapacidarum ubi tantum sit in aedibus.

  Evclio

  Volui animum tandem confirmare hodie meum,

  ut bene me haberem filiai nuptiis.

  venio ad macellum, rogito pisces: indicant

  caros; agninam caram, caram bubulam,

  5 vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.

  atque eo fuerunt cariora, aes non erat.

  abeo íratus illinc, quoniam nihil est qui emam.

  ita illís impuris omnibus adii manum.

  deinde egomet mecum cogitare intervias

  10 occepi: festo die si quid prodegeris,

  profesto egere liceat, nisi peperceris.

  postquam hanc rationem ventri cordique edidi,

  accessit animus ad meam sententiam,

  quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.

  15 nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:

  haec imponentur in foco nostro Lari,

  ut fortunatas faciat gnatae nuptias.

  sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?

  et strepitust intus. numnam ego compilor miser?

  Congrio

  20 Aulam maiorem, si pote, ex vicinia

  pete: haec est parva, capere non quit.

  Evcl.

  Ei mihi,

  perii hercle. aúrum rapitur, aula quaeritur.

  nímirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.

  Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva,

  25 confige ságittis fures thensaurarios,

  si cui in re tali iam subvenisti antidhac.

  sed cesso prius quam prorsus perii currere?

  Anthrax

  Dromo, desquama piscis. tu, Machaerio,

  congrum, murenam exdorsua quantum potest.

  ego hinc artoptam ex proximo utendam peto

  a Congrione. tu istum gallum, si sapis,

  5 glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust.

  sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo?

  coqui hercle, credo, faciunt officium suom.

  fugiam intro, ne quid turbae hic itidem fuat.

  ACT III.

  Congrio

  †Óptati vires populares, íncolae, accolae, ádvenae omnes,

  date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.

  neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum,

  ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.

  5 totús doleo atque oppidó perii, ita me íste habuit senex gýmnasium;

  áttat, perii hercle ego miser,

  áperit bacchanal, adest,

  séquitur. scio quam rem geram: hoc

  ipsús magistér me dócuit.

  10 neque lígna ego usquam gentium praebéri vidi púlchrius,

  itaque ómnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.

  Evclio

  Redi. quó fugis nunc? téne, tene.

  Cong.

  Quid, stólide, clamas?

  Evcl.

  Quia ad trís viros iam ego déferam nomén tuom.

  C.

  Quam ob rem?

  Evcl.

  Quia cultrum habes.

  Cong.

  Cocum decet.

  Evcl.

  Quid comminatu’s

  mihi?

  Cong.

  Istud male factum arbitror, quia nón latus fódi.

  Evcl.

  5 Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,

  neque quoi égo de industria ámplius male plús libens fáxim.

  Cong.

  Pol etsí taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;

  ita fustibus sum mollior magis quam úllus cinaédus.

  sed quid tibi nos tactiost, mendice homo?

  Evcl.

  Quae res?

  10 etiam rogitas? an quia minus quam aéquom erat feci?

  Cong.

  Sine, at hércle cum magnó malo tuo, si hóc caput séntit.

  Evcl.

  Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit.

 
sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti

  me absente, nisi ego iusseram? volo scíre.

  Cong.

  Tace érgo.

  15 quia venimus coctum ad nuptias.

  Evcl.

  Quid tu, malum, cúras,

  utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?

  Cong.

  Volo scire, sínas an non sinas nos coquere hic cenam?

  Evcl.

  Volo scire ego item, meae domi mean sálva futura?

  Cong.

  Vtinam mea mihi modo auferam, quae ádtuli, salva:

  20 me haud paenitet, tua ne expetam.

  Evcl.

  Scio, né doce, novi.

  Cong.

  Quid est quá prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam?

  quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles?

  Evcl.

  Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulós in omnis

  mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?

  25 ibi ubí tibi erat negotium, ad focum si adesses,

  non fissile auferres caput: merito id tibi factum est.

  adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis:

  si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,

  ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.

  30 scis iam meam sententiam. —

  Cong.

  Quo abis? redi rursum.

  ita me bene amet Laverna, uti te iam, nisi reddi

  mihí vasá iubes, pípulo hic differam ante aédis.

  quíd ego nunc agám? ne ego edepol véni huc auspició malo.

  nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus.

  Evclio

  Hoc quidem hercle, quoquo íbo, mecum erit, mecum feram,

  neque isti id in tantis periclis umquam committam ut siet.

  ite sane nunciam omnes, et coqui et tibicinae,

  etiam íntro duce, si vis, vel gregem venalium,

  5 coquite, facite, festinate nunciam quantum libet.

  Cong.

  Temperi, postquam implevisti fusti fissorum caput.

  Evcl.

  Intro abite, opera huc conducta est vostra, non oratio.

  Cong.

  Heus, senex, pro vapulando hercle égo abs te mercedem petam.

  coctum ego, non vapulatum, dudum conductus fui.

  Evcl.

  10 Lege agito mecum. molestus ne sis. i et cenam coque,

  aut abi in malum cruciatum ab aedibus.

  Cong.

  Abi tu modo. —

  Evcl.

  Illic hinc abiit. di immortales, facinus audax incipit

  qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.†

  veluti Megadorus temptat me ómnibus miserum modis,

  qui simulavit mei honoris mittere huc causa coquos:

  5 is ea causa misit, hoc qui surriperent misero mihi.

  condigne etiam meus med intus gallus gallinacius,

  qui érat anu peculiaris, perdidit paenissume.

  ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis

  cirum circa. quid opust verbis? ita mihi pectus peracuit:

  10 capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium.

  credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos,

 

‹ Prev