by Plautus
mox hercle vero, post transactam fabulam,
85 argentum si quis dederit, ut ego suspicor,
ultro ibit nuptum, non manebit auspices.
tantum est. valete, bene rem gerite et vincite
virtute vera, quod fecistis antidhac.
ACT I.
Olympio
Non mihi licere meam rem me solum, ut volo,
loqui atque cogitare, sine ted arbitro?
quid tu, malum, me sequere?
Chalinvs
Quia certum est mihi,
quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi;
5 quin edepol etiam si in crucem vis pergere,
sequi decretumst. dehinc conicito ceterum,
possisne necne clam me sutelis tuis
praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
Ol.
Quid tibi negotist mecum?
Chal.
Quid ais, impudens?
10 quid in urbe reptas, vilice haud magni preti?
Ol.
Lubet.
Chal.
Quin ruri es in praefectura tua?
quin potius quod legatum est tibi negotium,
id curas atque urbanis rebus te apstines?
huc mihi venisti sponsam praereptum meam:
15 abi rus, abi dierectus tuam in provinciam.
Ol.
Chaline, non sum oblitus officium meum:
praefeci ruri recte qui curet tamen.
ego huc quod veni in urbem si impetravero,
uxorem ut istam ducam, quam tu deperis,
20 bellam et tenellam Casinam, conservam tuam,
quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,
ruri incubabo usque in praefectura mea.
Chal.
Tun illam ducas? hercle me suspendio,
quam tu eius potior fias, satiust mortuom.
Ol.
25 Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas.
Chal.
Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit?
Ol.
Scies hóc ita esse.
Chal.
Vae tibi.
Ol.
Quot te modis,
si vivo, habebo in nuptiis miserum meis.
Chal.
Quid tu mihi facies?
Ol.
Egone quid faciam tibi?
30 primum omnium huic lucebis novae nuptae facem;
postilla, ut semper, improbus nihilique eris:
post id locorum quando ad villam veneris,
dabitur tibi amphora una et una semita,
fons unus, unum ahenum et octo dolia:
35 quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris.
ita te aggerunda curvom aqua faciam probe,
ut postilena possit ex te fieri.
post autem érvi nisi tu acervom éderis
aut quasi lumbricus terram, quod te postules
40 gustare quicquam, numquam edepol ieiunium
ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo.
post id, quom lassus fueris et famelicus,
noctu ut condigne te cubes curabitur.
Chal.
Quid facies?
Ol.
Concludere in fénestram firmiter,
45 unde auscultare possis quóm ego illam ausculer:
quom mi illa dicet “mi animule, mi Olympio,
mea vita, mea mellilla, mea festivitas,
sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea,
sine amabo ted amari, meus festus dies,
50 meus pullus passer, mea columba, mi lepus”,
quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,
quasi mus, in medio pariete versabere.
nunc ne tu te mihi respondere postules,
abeo intro. taedet tui sermonis. —
Chal.
Te sequor.
55 hic quidem pol certo nil ages síne med arbitro. —
ACT II.
Cleostrata
Obsígnate céllas, reférte anulum ád me:
ego húc transeo ín proxumum ád meam vicínam.
vir sí quid volét me, facite hínc accersátis.
Pardalisca
Prándium iússerat sénex sibi parari.
Cleost.
5 St! tace átque abi; néque paro néque hodie coquetur,
quándo is mi et fílio ádvorsatúr suo
ánimi amorísque causá sui,
flágitium illud hóminis. ego illúm fame, ego illúm siti,
maledíctis, malefáctis amátorem ulcíscar,
10 ego pól illum probe íncommodís dictis ángam,
fáciam uti proínde ut est dígnus vitám colat,
Ácheruntis pábulum,
flágiti persequentem†
stabulúm nequitiae.
15 nunc húc meas fortúnas eo quéstum ad vicínam.
séd foris concrépuit, atque eápse eccam egreditúr foras:
non pól per tempus iter húc mi incepi.
Myrrhina
Sequimíni, comites, in próxumum me huc. heus vós, ecquis haec quae lóquor audit?
ego hic éro, vir si aut quispiám quaeret.
nam úbi domi sóla sum, sópor manus cálvitur.
iussín colum ferrí mihi?
Cleost.
Myrrhína, salve.
Myrr.
5 Salvé mecastor. séd quid tu es tristís, amabo?
Cleost.
Itá solent omnes quae súnt male nuptae:
domi ét foris aegre quód siet, satis sémper est.
nam ego íbam ad te.
Myrr.
Et pol ego ístuc ad te.
sed quíd est quod tuo nunc ánimo aegrest?
10 nam quód tibi est aégre, idem mi ést dividiae.
Cleost.
Credo écastor, nam vícinam nemínem amo merito mágis quam te
nec † qua in plura sint mihi quae ego velim.
Myrr.
Amó te, atque istúc expetó scire quíd sit.
Cleost.
Péssumis mé modis déspicatúr domi.
Myrr.
15 Hém, quid est? díc idem (nám pol hau sátis meo
córde accepí querellas tuas) ópsecro.
Cleost.
Vír me habet péssumis déspicatám modis,
néc mihi iús meum óptinendi optio est.
Myrr.
Míra sunt, véra si praédicas, nám viri
20 iús suom ad múlieres óptinere haúd queunt.
Cleost.
Quín mihi ancíllulam ingrátiis póstulat,
quaé mea est, quaé meo edúcta sumptú siet,
vílico suo sé dare,
séd ipsus eam amat.
Myrr.
Obsecro
25 táce.
Cleost.
Nam hic nunc licet dícere:
nós sumus.
Myrr.
Ita est. unde éa tibi est?
nám peculí probam níl habere áddecet
clám virum, ét quae habet, pártum ei haud cómmode est,
quín viro aut súbtrahat aut stupro invénerit.
30 hóc viri cénseo esse ómne, quidquíd tuom est.
Cleost.
Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris.
Myrr.
Tace sís, stulta, et mi auscúlta. nolí sis tu illi advórsari,
sine amét, sine quod libet íd faciat, quandó tibi nil domi délicuom est.
Cleost.
Satin sána es? nam tu quidem ádvorsus tuam istaéc rem loquere.
Myrr.
Insípiens,
35 sempér tu huic verbo vítato abs tuo víro.
C.
Cui verbo?
M.
Ei fóras, mulier.
Cleost.
St, táce,
M.
Quid est?
C.
Ém.
M.
Quis est, quém vides?
C.
Vir
eccum ít; intro ábi, adpropera, áge ama
bó.
Myrr.
Impetrás, abeo.
Cleost.
Mox mágis cum otium mi et tibi érit, igitur
tecúm loquar. nunc vale.
Myrr.
Váleas. —
Lysidamvs
Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire,
nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie
habeat; cocos equidem nimis demiror, tot qui utuntur condimentis,
eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat.
5 nam úbi amor condiméntum inerit, cuivís placituram escam crédo;
neque sálsum neque suave ésse potest quicquam, úbi amor non admíscetur:
fel quód amarumst, id mél faciet, hominem éx tristi lepidum ét lenem.
hanc égo de me coniécturam domi fácio magis quam ex aúditis;
qui quóm amo Casinam, mágis niteo, mundítiis munditiam ántideo:
10 myropólas omnes sollicito, ubicúmque est lepidum unguéntum, unguor,
ut illí placeam; et placeo, út videor. sed uxór me excruciat, quía vivit.
tristem ástare aspició. blande haec mihi mála res appellánda est.
uxór mea meaque amoénitas, quid tu agis?
C.
Abi atque abstine manum.
Lys.
Heiá, mea Iuno, nón decet esse té tam tristem tuó Iovi.
15 quo núnc abis?
C.
Mítte me.
L.
Mane.
C.
Non máneo.
L.
At pol ego té sequar.
Cleost.
Óbsecro, sanun est?
Lys.
Sánus quom téd amo.
Cleost.
Nólo ames.
Lys.
Nón potes ímpetrare.
Cleost.
Énecas.
Lys.
Véra dicás velim.
Cleost.
Crédo ego istúc tibi.
Lys.
Réspice, o mi lepos.
Cleost.
Nempe ita ut tú mihi es.
20 unde híc, amabo, unguénta olent?
Lys.
Oh périi, manufestó miser
téneor. cessó caput pállio detérgere?
út te bonus Mercúrius perdat, mýropola, quia haec míhi dedisti.
Cleost.
Ého tu nihili, cána culex, vix téneor quin quae décent te dicam,
sénecta aetate únguentatus pér vias, ignáve, incedis?
Lys.
25 Pól ego amico dédi cuidam operam, dum émit unguenta.
Cl.
Vt cito comméntust.
écquid te pudet?
Lys.
Ómnia quae tu vís.
Cleost.
Vbi in lustrá iacuisti?
Lys.
Égone in lustra?
Cleost.
Scío plus quam tu me árbitrare.
Lys.
Quíd id est? quid scis?
Cleost.
Té sene omniúm † senem néminem esse ignáviorem.
únde is, nihili? ubí fuisti? ubí lustratu’s? úbi bibisti?
30 mádes mecastor: víde, palliolum ut rúgat.
Lys.
Di me et te ínfelicent,
si égo in os méum hodie viní guttam índidi.
Cleost.
Immo age, út lubet,
bíbe, es, disperde rem.
Lys.
Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis,
relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges.
séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit
35 fieri, id facias, quam adversere contra?
Cleost.
Qua de re?
Lys.
Rogas?
super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico,
servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo,
vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius
quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo,
40 cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus.
Cleost.
Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom
non meminisse.
Lys.
Quid iam?
C.
Quia, si facias recte aut commode,
me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.
Lys.
Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet?
Cleost.
Quía enim filio
45 nos oportet opitulari único.
Lys.
At quamquam unicust,
nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:
illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere.
Cleost.
Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris.
Lys.
Subolet, sentio.
egone?
Cleost.
Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis?
Lys.
50 Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo.
Cleost.
Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea
ut eam illi permittat?
Lys.
Quid si ego autem ab armigero impetro,
ut eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere.
Cleost.
Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras?
55 tú eum orato, ego autem orabo vilicum.
Lys.
Sane volo.
Cleost.
Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior. —
Lys.
Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.
ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam
mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor:
60 propter eam rem magis armigero dat operam de industria.
qui illum di omnes deaeque perdant.
Chalinvs
Te uxor aiebat tua
me vocare.
Lys.
Ego énim vocari iussi.
Chal.
Eloquere quid velis.
Lys.
Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui;
stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest.
5 probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror.
Chal.
Intellego.
quin, si ita arbitrare, emittis me manu?
Lys.
Quin id volo.
sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas.
Chal.
Quid velis modo id velim me scire.
Lys.
Ausculta, ego eloquar.
Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare.
Chal.
10 At tua uxor filiusque promiserunt mihi.
Lys.
Scio.
sed utrum nunc tu caelibem te ésse mavis liberum
an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos?
optio haec tua est: utram harum vis condicionem accipe.
Chal.
Liber si sim, meo periclo vivam; nunc vivo tuo.
15 de Casina certum est concedere homini nato nemini.
Lys.
Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito,
et sitellam huc tecum efferto cúm aqua, et sortis.
Chal.
Satis placet.
Lys.
Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar.
20 ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar.
Chal.
Attamen
mi obtinget sors.
Lys.
Vt quidem pol pereas cruciatu malo.
Chal.
Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis
modo.
Lys.
Abin hinc ab oculis?
Chal.
Invitus me vides, vivam tamen. —
Lys.
Sumne ego miser homo? satin omnes res sunt advorsae mihi?
25 iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit
ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem;
si non impetravit, etiam specula in sortist mihi.
si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam
eumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio.
Olympio
Vna edepol opera in furnum calidum condito
atque ibi torreto me pro pane rubido,
era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
Lys.
Salvos sum, salva spes est, ut verba audio.
Ol.
5 Quid tu me tua, era, libertate territas?
qui si tu nolis filiusque etiam tuos,
vobis invitis atque amborum ingratiis
una libella liber possum fieri.
Lys.
Quid istúc est? quicum litigas, Olympio?
Ol.
10 Cum eadem qua tu semper.
Lys.
Cum uxoré mea?
Ol.
Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es:
dies átque noctes cum cane aetatem exigis.
Lys.
Quid agit, quid loquitur tecum?
Ol.
Orat, obsecrat,
ne Casinam uxorem ducam.
Lys.
Quid tu postea?
Ol.
15 Negavi enim ipsi me concessurum Iovi,
si is mecum oraret.
Lys.
Di te servassint mihi.
Ol.
Nunc in fermento totast, ita turget mihi.
Lys.
Ego edepol illam mediam diruptam velim.
Ol.
Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es.
20 verum edepol tua mihi odiosa est amatio:
inimica est tua uxor mihi, inimicus filius,
inimici familiares.
Lys.
Quid id refert tua?
unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter,
tu istos minutos cave deos flocci feceris.
Ol.
25 Nugae sunt istae magnae. quasi tu nescias,
repente ut emoriantur humani Ioves.
responde: si tu Iuppiter sis mortuos,
cum ad deos minoris redierit regnum tuom,
quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus?
Lys.
30 Opinione melius res tibi habeát tua,
si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem.
Ol.
Non hercle opinor posse, ita uxor acriter
tua instat, ne mihi detur.
Lys.
At ego sic agam:
coniciam sortis in sitellam et sortiar
35 tibi et Chalino. íta rem natam intellego:
necessum est vorsis gladiis depugnarier.
Ol.
Quid si sors aliter quam voles evenerit?
Lys.
Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus.
Ol.
Non ego istud verbum émpsim tittibilicio;
40 nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen