by Plautus
Alc.
Supplicium polliceri volo.
Sel.
145 At mi aps te accipere non libet.
Alc.
Em omnia
patior iure infelix.
Sel.
Volup est neque tis misereri decet.
quamquam hominem ...
verba dare ...
non illa ... qui frangant foedera
150 ... eos ...
{(&7Sel&.)} dabis. —
Alc.
At egó nec do néque te amíttam hodie, nisi quaé volo tecúm loqui
das mihi operam.
Mel.
Pótin ut mihi molestus ne sis?
Alc.
Quin id est nomen mihi,
155 omnes mortales vocant molestum. ...
... obsecro.
Mel.
At frustra obsecras.
...
quia sine omni ...
Alc.
Dabo
ius iurandum. ...
Mel.
160 At ego nunc ab illo mihi caveo iure iurando tuo;
similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium.
Alc.
Nescia ...
... {(&7Mel&.)} nugas agis.
...
Alc.
165 Supplicium dabo ...
quo modo ego ...
... {(&7Mel&.)} quia es nactus novam,
quae ... quaedam quasi tu nescias.
...
Alc.
Di deaeque illam perdant † pariter.
170 ... umquam, si hoc fallo.
Mel.
Nil moror
... falsum fallis, eo te ... ignorat fides.
postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares.
Alc.
Quin equidem illam ducam uxorem.
Mel.
Ducas, si ...
nunc hoc si tibi commodumst, quae ...
Alc.
175 Instruxi illi aurum atque vestem. {(&7Mel&.)} ...
siquidem amabas, ... illi instrui.
sed sino. iam hoc mihi responde quod ego te rogavero:
instruxisti ...
tibi ita ut voluisti ... {(&7Alc&.)} quod volo.
Mel.
180 Eo facetu’s quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.
habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus
neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen
hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:
tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.
Alc.
185 Di me perdant —
Mel.
Quodcumque optes, tibi velim contingere.
Alc.
Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.
Mel.
Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.
Alc.
Patierin me periurare?
Mel.
Pol te aliquanto facilius,
quam me meamque rem perire et ludificari filiam.
190 alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:
hic apud nós iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
Alc.
Face semel periclum.
Mel.
Feci saepe, quod factum queror.
Alc.
Redde mi illam.
Mel.
Inter novam rem verbum usurpabo vetus:
quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.
Alc.
195 Non remissura es mihi illam?
Mel.
Pro me responsas tibi.
Alc.
Non remittes?
Mel.
Scis iam dudum omnem meam sententiam.
Alc.
Satin istuc tibi in corde certumst?
Mel.
Quin ego commentor quidem.
Alc.
Non edepol ego istaec tua dicta nunc in auris recipio.
Mel.
Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias.
Alc.
200 At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi,
itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia
itaque me Saturnus eius patruos —
Mel.
Ecastor pater.
Alc.
Itaque me Ops opulenta illius avia —
Mel.
Immo mater quidem.
Alc.
Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter —
205 tu me delenis, propter te haec pecco.
Mel.
Perge dicere.
Alc.
Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pérgis eloqui?
Mel.
Non remittam. definitumst.
Alc.
Enim vero ita me Iuppiter
itaque me Iuno itaque Ianus ita — quid dicam nescio.
iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.
210 di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii
faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio,
nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero,
poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,
et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero,
215 nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale. —
Mel.
Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit
illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,
illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.
sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.
220 postremo, quando aequa lege pauperi cum divite
non licet, perdam operam potius quam carebo filia.
sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?
et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.
Lampadio
Anum sectatus sum clamore per vias,
miserrumam habui. ut illaec hodie quot modis
moderatrix linguae fuit atque immemorabilis.
quot illí blanditias, quid illi promisi boni,
5 quot admoenivi fabricas, quot fallacias
in quaestione. vix exculpsi ut diceret,
quia ei promisi dolium vini dare.
Phanostrata
Audire vocem visa sum ante aedis modo
mei Lampadisci servi.
Lamp.
Non surda es, era:
recte audivisti.
Phan.
Quid agis hic?
Lamp.
Quod gaudeas.
Phan.
Quid id est?
Lamp.
Hinc ex hisce aedibus paulo prius
5 vidi exeuntem mulierem.
Phan.
Illam quae meam
gnatam sustulerat?
Lamp.
Rem tenes.
Phan.
Quid postea?
Lamp.
Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim
erilem nostram filiam sustollere.
extimuit tum illa.
Mel.
Iam horret corpus, cor salit.
10 nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam
puellam eamque me mihi supponere.
Phan.
Age perge, quaeso. ánimus audire expetit
ut gesta res sit.
Mel.
Vtinam audire non queas.
...
Lamp.
15 Pergo illam onerare dictis: “illaec ted anus
fortunis ex secundis ad miseras vocat.
nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
ego te reduco et revoco ad summas ditias,
ubi tu locere in luculentam familiam,
20 unde tíbi talenta magna viginti pater
det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo
tute tibi indigne dotem quaeras corpore.”
Phan.
An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
Lamp.
Immo meretrix fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar.
25 iam perducebam illam ad me suadela mea:
anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans,
ne deserat se: eam suam esse filiam,
seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.
‘istanc quam quaeris’ inquit “ego amicae meae
30 dedi, quae éducaret eam pro filiola sua;
et vivit” inquit. ‘ubi ea est?’ inquam extempulo.
Phan.
Servate di med obsecro.
Mel.
At me perditis.
Phan.
Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.
Lamp.
Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi.
Mel.
35 Meum elocutust nomen, interii oppido.
Lamp.
Vbi elocuta est, ego continuo anum interrogo;
‘ubi habitat?’ inquam ‘duc ac demonstra mihi.’
‘avecta est’ inquit ‘peregre hinc habitatum.’
Mel.
Obsipat
aculam.
Lamp.
Quo avecta est, eo sequemur. sicine
40 agis núgas? periisti hercle, ni ...
... non hoc longe destiti
instare, usque adeo donec se adiurat anus
iam mihi monstrare.
Phan.
Át non missam oportuit.
Lamp.
Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem
45 suam bene volentem convenire etiam prius,
commune quacum id esset sibi negotium.
et scio venturam.
Mel.
Me indicabit, et suas
ad meas miserias † alias faciem consciam.
Phan.
Quid nunc vis facere me?
Lamp.
Intro abi atque animo bono es.
50 vir tuos si veniet, iube domi opperirier,
ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.
ego ad ánum recurro rursum.
Phan.
Lampadio, obsecro,
cura.
Lamp.
Perfectum ego hoc dabo negotium.
Phan.
Deos téque spero. —
Lamp.
Eosdem ego, uti abeas domum.
Mel.
55 Adulescens, asta atque audi.
Lamp.
Men, mulier, vocas?
Mel.
Te.
Lamp.
Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.
Mel.
Quis istic habitat?
Lamp.
Demipho dominus meus.
Mel.
Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam
suam despondit in divitias maxumas?
Lamp.
60 Is ipsust.
Mel.
Eho tu, quam vos igitur filiam
nunc quaeritatis alteram?
Lamp.
Ego dicam tibi:
non ex uxore natam uxoris filiam.
Mel.
Quid istuc est verbi?
Lamp.
Ex priore muliere
nata, inquam, meo ero est filia.
Mel.
Certe modo
65 huius, quaé locuta est, quaerere aibas filiam.
Lamp.
Huius ergo quaero.
Mel.
Quo modo igitur, obsecro,
haec est prior, quae nupta nunc est?
Lamp.
Conteris
tu tua me oratione, mulier, quisquis es.
medioxumam quam duxit uxorem, ex ea
70 nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.
ea uxór diem obiit. iam scis?
Mel.
Teneo istuc satis.
sed ego illud quaero confragosum, quo modo
prior pósterior sit et posterior sit prior?
Lamp.
Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,
75 prius grávida facta est priusque peperit filiam;
eam póstquam peperit, iussit parvam proici:
ego eam proieci, ália mulier sustulit,
ego inspectavi. érus hanc duxit postibi.
eam núnc puellam filiam eius quaerimus.
80 quid nunc supina susum in caelum conspicis?
Mel.
Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.
nunc intellexi.
Lamp.
Dis hercle habeo gratiam,
nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres. —
Mel.
Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,
85 quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:
nunc egomet potius hanc inibo gratiam
ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,
atque ad parentes redducam Selenium. —
ACT III.
Melaenis
Rem élocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium,
ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea.
quamquam invita te carebo, ánimum ego inducam tamen
ut illud quem ad modum tuam in rem bene conducat consulam.
5 nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit,
quae mihí dedit, parentes te ut cognoscant facilius.
accipe hanc cistellam, Halisca. ágedum pulta illas fores.
dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius.
Alcesimarchvs
Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum.
Selenivm
Mater mea,
10 periimus miseraé.
Alc.
Vtrum hac me feriam an ab laeva latus?
Mel.
Quid tibi est?
Sel.
Alcesimarchum non vides? ferrum tenet.
Alc.
Ecquid agis? remorare. lumen linque.
Sel.
Amabo, accurrite,
ne se interemat.
Alc.
O Salute méa salus salubrior,
tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis.
Mel.
15 Haud voluisti istuc severum facere.
Alc.
Nil mecum tibi,
mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere;
nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.
ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis
ilico: hanc ego tetulero intra limen. —
Mel.
Abiit, abstulit
20 mulierem. ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat
éadem, si possum tranquillum facere ex irato mihi.
ACT IV.
Lampadio
Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem
quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.
sed eccam eram video. sed quíd hoc est, haec quod cistella hic iacet
cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.
5 faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.
Phanostrata
Quid agis, Lampadio?
Lamp.
Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est?
nam hinc ab ostio iacentem sustuli.
Phan.
Quid nuntias
super anu?
Lamp.
Scelestiorem in terra nullam esse alteram.
omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
10 nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi
quovis exitio interire.
Phan.
Di, obsecro vostram fidem.
La.
Quid deos obsecras?
Ph.
Servate nos.
La.
Quid est?
Ph.
Crepundia
haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.
L.<
br />
Sanane es?
P.
Haec sunt profecto.
L.
Pergin?
P.
Haec sunt.
L.
Si mihi
15 alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.
Phan.
Non ecastor falsa memoro.
Lamp.
Nam, obsecro, unde haec gentium?
aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi
dedita opera, in tempore ipso?
Phan.
Spes mihi sancta subveni.
Halisca
Nisi quíd mi opis di dant, dísperii, neque unde aúxilium expetam hábeo.
itaque † petulantia mea me animi miseram habet.
quae in térgum meúm ne veniánt, male formído,
si era méa me sciát tam socórdem esse quám sum.
5 quamne ín manibus ténui atque accépi hic ante aédis
cistéllam, ubi ea sít nesció, nisi ut opínor
loca haec circiter excidit mihi.
mei hómines, mei spectátores, facite índicium, si quís vidit,
quis eam ábstulerit quisve sústulerit et utrum hác an illac iter ínstiterit.
10 non súm scitiór, quae hos rogem aút quae fatígem,
qui sémper maló muliebrí sunt lubéntes.
nunc véstigia híc si qua súnt noscitábo.
nam sí nemo hac praéter iít, postquam intro ábii,
cistélla hic iacéret. quid híc? perii, opínor.
15 actum ést, ilicét me infelícem et sceléstam.
nulla ést, neque ego sum úsquam. perdíta perdidít me.
sed pérgam ut coépi tamén, quaeritábo.
nam et intús paveo et foris fórmido,
ita núnc utrubique metús me agitat.
20 ita súnt homines miseré miseri:
ílle nunc laétus est, quísquis est, qui íllam habet,
quaé neque illa ílli quicquam úsui et mi exítio est.
sed mémet morór, quom hoc agó setius.
Halísca, hoc age, ad térram aspice ét despice,
25 oculís investíges, astúte augura.
Lam.
Era.
Ph.
Hém quid est?
Lam.
Haec ést.
Ph.
Quis est?
Lam.
Quoi haec éxcidit cistélla.
Phan.
Certe est, eum locum signat, ubí ea excidit: apparet.
Hal.
Sed is hác iit, hac soccí video
vestígium in pulvere, pérsequar hac.
30 in hoc iám loco cum altero cónstitit. hic
meis túrba oculis modo se óbiecit:
neque prórsum iit hac: hic stétit, hinc illo
exiít. hic conciliúm fuit.
ad duós attinet, liquidúmst. attat,
35 singulúm video vestígium.
sed is hác abiit. contémplabor. hinc húc iit, hinc nusquam ábiit.
actám rem ago. quod periít, periit: meum córium cum cistélla.
redeo íntro.
Phan.
Muliér, mane. sunt quí volunt té conventam.
Hal.
Quis mé revocat?
Lamp.
Bona femina et malus masculus volunt te.
Hal.
40 ... postremo ille