Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 139
Complete Works of Plautus Page 139

by Plautus


  plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.

  ecquem vidisti † quaerere hic, amabo, in hac regione

  cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?

  nam dudum ut accucurrimus ad Alcésimarchum, ne se

  45 vita interemeret, tum éam mihi opinor excidisse.

  Lamp.

  Cistellam haec mulier perdidit. taceamus, era, parumper.

  Hal.

  Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto

  servare iussit, qui suos Selenium parentes

  facilius posset noscere, quae erae meae supposita est parva,

  50 quam quaedam meretríx ei dedit.

  Lamp.

  Nostram haec rem fabulatur,

  hanc scire oportet, filia tua ubí sit, signa ut dicit.

  Hal.

  Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro.

  mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.

  Lamp.

  Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare,

  55 sed inter rém agendam istam erae huic respondi quod rogabat.

  nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.

  quid quaeritabas?

  Hal.

  Mí homo et mea mulier, vos saluto.

  Phan.

  Et nos te. sed quid quaeritas?

  Hal.

  Vestigium hic requiro,

  qua aufugit quaedam ... aestio ...

  Lamp.

  Quid id? quid nam est?

  Hal.

  60 Alienum ... et maerorem familiarem.

  Lamp.

  Mala mers, era, haec et callida est.

  Phan.

  Ecastor ita videtur.

  Lamp.

  Imitatur nequam bestiam et damnificam.

  Phan.

  Quamnam, amabo?

  Lamp.

  Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se:

  itidem haec exorditur sibi intortam orationem.

  65 quid quaeritas?

  Hal.

  Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit.

  Lamp.

  In caveam latam oportuit.

  Hal.

  Non edepol praeda magna.

  Lamp.

  Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una.

  Phan.

  Sine dicat.

  Lamp.

  Si dicat quidem.

  Phan.

  Age lóquere tu quid ibi infuerit.

  Hal.

  Crepundia una.

  Lamp.

  Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit.

  70 at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.

  Lamp.

  At sibi ille quidam volt dari mercedem.

  Hal.

  At pol illa quaedam,

  quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.

  Lamp.

  At enim ille quidam operam bonam magis expetit quam argentum.

  Hal.

  At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est.

  Phan.

  75 Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur

  cistellam habere.

  Hal.

  At vos Salus servassit. ubi ea nunc est?

  Phan.

  Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari

  tecum volo: sóciam te mihi adopto ad meam salutem.

  Hal.

  Quid istúc negoti est? aut quis es?

  Phan.

  Egó sum illius mater,

  80 quae haec gestitavit.

  Hal.

  Hicine tu ergo habitas?

  Phan.

  Hariolare.

  sed quaéso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.

  eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.

  Hal.

  Mea haec erilis gestitavit filia.

  Lamp.

  Mentiris, nam mea gestitavit, non tua.

  Phan.

  85 Ne obloquere.

  Lamp.

  Taceo.

  Phan.

  Mulier, perge dicere.

  ubi ea est, quae gestitavit?

  Hal.

  Hic in proximo.

  Phan.

  Istic quidem edepol mei virí habitat gener.

  ...

  Phan.

  Ne obloquere rusus. perge porro dicere.

  90 quot annos nata dicitur?

  Hal.

  Septemdecim.

  Phan.

  Mea est.

  Lamp.

  East: u ... numerus annorum attulit.

  Hal.

  Quid qua tibi causa haec dixi? iam quaero meam.

  Lamp.

  At pol ego ... sunt, quaero tertiam.

  Phan.

  Quod quaeritabam, filiam inveni meam.

  Hal.

  95 Aequom est reponi per fidem quod creditum est,

  ne bene merenti sit malo benignitas.

  nostra haec alumna est, tua profecto filia:

  ...

  et redditura est tuam tibi, et ea gratia

  100 domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro,

  exquaeritote: ego serva sum.

  Phan.

  Aequom postulas.

  Hal.

  Illius égo istanc esse malo gratiam.

  sed istánc cistellam te opsecro ut reddas mihi.

  Phan.

  Quid fit, Lampadio?

  Lamp.

  Quod tuom est teneas tuom.

  Phan.

  105 At me huius miseret.

  Lamp.

  Sic faciundum censeo:

  da isti cistellam et intro abi cum istac semul.

  Phan.

  Tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi,

  abeamus intro. sed quid est nomen tuae

  dominae?

  Hal.

  Melaenis.

  Phan.

  I prae, iám ego te sequar. —

  ACT V.

  Demipho

  Quíd hoc negoti est, quód omnes homines fabulantur per vias

  mihi esse filiam inventam? et Lampadionem me in foro

  quaesivisse aiunt.

  Lamp.

  Ere, unde is?

  Dem.

  Ex senatu.

  Lamp.

  Gaudeo

  tibi mea opera liberorum esse amplius.

  Dem.

  Enim non placet.

  5 nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos.

  sed quid istúc est?

  Lamp.

  Propera ire intro húc ad adfinem tuom,

  filiam tuam iám cognosces intus. íbidem uxor tua est.

  abi cito.

  Dem.

  Praevorti hoc certumst rebus aliis omnibus. —

  Caterva

  Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad vos exeant:

  10 nemo exibit, omnes intus conficient negotium.

  ubi id erit factum, ornamenta ponent; postidea loci

  qui deliquit vapulabit, qui non deliquit bibet.

  nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur,

  more maiorum date plausum postrema in comoedia.

  CURCULIO

  CONTENTS

  ACT I.

  ACT II.

  ACT III.

  ACT IV.

  ACT V.

  ACT I.

  Palinvrvs

  Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras

  Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome?

  Phaedromvs

  Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor:

  si media nox est sive est prima vespera,

  5 si status condictus cum hoste intercedit dies,

  tamen est eundum quo imperant ingratiis.

  Pal.

  At tandem, tandem —

  Phaed.

  Tandem es odiosus mihi.

  Pal.

  Istuc quidem nec bellum est nec memorabile:

  tute tibi puer es, lautus luces
cereum.

  Phaed.

  10 Egon apicularum congestum opera non feram,

  ex dulci oriundum melculo dulci meo?

  Pal.

  Nam quo te dicam ego ire?

  Phaed.

  Si tu me roges,

  dicam ut scias.

  Pal.

  Si rogitem, quid respondeas?

  Phaed.

  Hoc Aesculapi fanum est.

  Pal.

  Plus iam anno scio.

  Phaed.

  15 Huic proxumum illud ostiumst oculissimum.

  salve, valuistin?

  Pal.

  Ostium occlusissimum,

  caruitne febris te herí vel nudiustertius

  et heri cenavistine?

  Phaed.

  Deridesne me?

  Pal.

  Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium?

  Phaed.

  20 Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum,

  numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet,

  cum ílla noctu clanculum ad me exit, tacet.

  Pal.

  Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo

  facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome?

  25 num tu pudicae cuipiam insidias locas

  aut quam pudicam ésse oportet?

  Phaed.

  Nemini,

  nec me ille sirit Iuppiter.

  Pal.

  Ego item volo.

  ita tuom conferto amare semper, si sapis,

  ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.

  30 semper curato ne sis intestabilis.

  Phaed.

  Quid istúc est verbi?

  Pal.

  Caute ut incedas via:

  quod amas amato testibus praesentibus.

  Phaed.

  Quin leno hic habitat.

  Pal.

  Nemo hinc prohibet nec vetat,

  quin quod palam est venale, si argentum est, emas.

  35 nemo ire quemquam publica prohibet via;

  dum ne per fundum saeptum facias semitam,

  dum ted abstineas nupta, vidua, virgine,

  iuventúte et pueris liberis, ama quid lubet.

  Phaed.

  Lenonis hae sunt aedes.

  Pal.

  Male istis evenat.

  Phaed.

  40 Qui?

  Pal.

  Quia scelestam servitutem serviunt.

  Phaed.

  Obloquere.

  Pal.

  Fiat maxume.

  Phaed.

  Etiam taces?

  Pal.

  Nempe obloqui me iusseras.

  Phaed.

  At nunc veto.

  sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est.

  Pal.

  Nempe huic lenoni qui hic habitat?

  Phaed.

  Recte tenes.

  Pal.

  45 Minus fórmidabo, ne excidat.

  Phaed.

  Odiosus es.

  eam vólt meretricem facere. éa me deperit,

  ego autem cum illa facere nolo mutuom.

  Pal.

  Quid ita?

  Phaed.

  Quia proprium facio: amo pariter simul.

  Pal.

  Malus clándestinus est amor, damnumst merum.

  Phaed.

  50 Est hercle ita ut tu dicis.

  Pal.

  Iamne ea fert iugum?

  Phaed.

  Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi

  si est osculando quippiam impudicior.

  Pal.

  Semper tu scito, flamma fumo est proxima;

  fumo comburi nil potest, flamma potest.

  55 qui é nuce nuculeum esse volt, frangit nucem:

  qui volt cubare, pandit saltum saviis.

  Phaed.

  At illa ést pudica neque dum cubitat cum viris.

  Pal.

  Credam, pudor si cuiquam lenoni siet.

  Phaed.

  Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost,

  60 subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit.

  id eo fit, quia hic leno, hic qui aegrotus incubat

  in Aesculapi fano, is me excruciat.

  Pal.

  Quid est?

  Phaed.

  Alias me poscit pro illa triginta minas,

  alias talentum magnum; neque quicquam queo

  65 aequi bonique ab eo impetrare.

  Pal.

  Iniuriu’s,

  qui quod lenoni nulli est id ab eo petas.

  Phaed.

  Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum

  petitum argentum a meo sodali mutuom.

  quod si non affert, quo me vortam nescio.

  Pal.

  70 Si deos salutas, dextrovorsum censeo.

  Phaed.

  Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores;

  me inferre Veneri vovi ieientaculum.

  Pal.

  Quid? tu te pones Veneri ieientaculo?

  Phaed.

  Me, te atque hosce omnis.

  Pal.

  Tum tu Venerem vomere vis.

  Phaed.

  75 Cedo, puere, sinum.

  Pal.

  Quid facturu’s?

  Phaed.

  Iam scies.

  anus hic solet cubitare custos ianitrix,

  nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.

  Pal.

  Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium

  solet ésse.

  Phaed.

  Quid opust verbis? vinosissima est;

  80 eaque extemplo ubi ego vino has conspersi fores,

  de odore adesse me scit, aperit ilico.

  Pal.

  Eine hic cum vino sinus fertur?

  Phaed.

  Nisi nevis.

  Pal.

  Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;

  ego nobis afferri cénsui.

  Phaed.

  Quin tu taces?

  85 si quid super illi fuerit, id nobis sat est.

  Pal.

  Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare?

  Phaed.

  Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens.

  Pal.

  Ita faciam.

  Phaed.

  Agite bibite, festivae fores;

  potate, fite mihi volentes propitiae.

  Pal.

  90 Voltisne olivas aut pulpamentum aut capparim?

  Phaed.

  Exsuscitate vostram huc custodem mihi.

  Pal.

  Profundis vinum: quae te res agitant?

  Phaed.

  Sine.

  viden út aperiuntur aedes festivissumae?

  num muttit cardo? est lepidus.

  Pal.

  Quin das savium?

  Phaed.

  95 Tace, occultemus lumen et vocem.

  Pal.

  Licet.

  Leaena

  Flós veteris vini meis náribus obiectust,

  éius amor cupidam me huc prólicit per tenebras.

  ubi ubi ést, prope me est. euáx, habeo.

  salve, ánime mi, Líberi lepos.

  5 ut véteris vetus tui cúpida sum.

  nam ómnium unguéntum odor praé tuo naútea est,

  tú mihi stácta, tu cínnamum, tú rosa,

  tú crocinum et casia es, tu télinum,

  nam ubi tú profusu’s, íbi ego me pérvelim sepultam.

  10 séd quom adhuc náso odos óbsecutúst meo,

  da vicissim meo gutturi gaudium.

  nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto

  tangere, invergere in me liquores tuos,

  sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar.

  Phaed.

  15 Sitit haéc anus.

  Pal.

  Quantillúm sitit?

  Phaed.

  Modica ést, capit quadrántal.

  Pal.

  Pol ut praédicas, vindémia haec huic ánui non sat est sóli.

  canem ess
e hánc quidem magis pár fuit: sagax násum habet.

  Leaena

  Amábo,

  cúia vox sonát procul?

  Phaed.

  Cénseo hanc áppellandam anum.

  20 adíbo. redi ét respice ád me, Leaéna.

  Leaena

  Imperatór quis est?

  Phaed.

  Vínipollens lépidus Liber,

  tibí qui screánti, siccaé, semisómnae

  adfért potiónem et sitím iam sedátum it.

  Leaena

  25 Quám longe a me abest?

  Phaed.

  Lúmen hoc vide.

  Leaena

  Grándiorém gradum ergó fac ad me, óbsecro.

  Ph.

  Sálve.

  Le.

  Egon sálva sim, quaé siti sícca sum?

  Ph.

  At iám bibes.

  Leaena

  Diu fit.

  Phaed.

  Ém tibi anus lepida.

  Leaena

  Sálve, oculissime homo.

  Pal.

  Age, effúnde hoc cito in barathrúm, propere

  30 prolúe cloacam.

  Phaed.

  Tace. Nólo huic male dicí.

  Pal.

  Faciam igitur mále potius.

  Le.

  Venús, de paulo paúlulum hoc tíbi dabo haud lubénter.

  nam tíbi amantes própitiantes vínum potantés danunt

  omnés, mihi haud saepe évenunt talés hereditátes.

  Pal.

  Hoc víde ut ingurgitat ímpura in se mérum avariter, faucíbus plenis.

  Phaed.

  35 Perii hércle, huic quid primúm dicam nesció.

  Pal.

  Em istuc, quod míhi dixti.

  Phaed.

  Quid id ést?

  Pal.

  Periisse ut té dicas.

  Phaed.

  Male tibi di faciant.

  Pal.

  Díc isti.

  Le.

  Ah.

  Pal.

  Quíd est? ecquid lubet?

  Le.

  Lúbet.

  Pal.

  Etiam mihi quóque stimulo foderé lubet te.

  Phaed.

  Tace, né —

  Pal.

  Noli, taceo. écce autem bibit árcus, pluet credo hércle hodie.

  Phaed.

  Iamne égo huic dico?

  Pal.

  Quid díces?

  Phaed.

  Me periísse.

  Pal.

  Age dice.

  Phaed.

  Anus, aúdi.

  40 hóc volo scíre te: pérditus súm miser.

  Leaena

  At pól ego oppidó servata.

  séd quid est? quid lubet pérditum dícere

  te essé?

  Phaed.

  Quia id quod amo cáreo.

  Leaena

  Phaedrome mi, ne plora amabo.

  45 tu mé curato né sitiam, ego tibi quód amas iam huc addúcam. —

  Phaed.

  Tibine égo, si fidem servás mecum, vineám pro aurea statuá statuam,

  quae tuó gutturí sit monumentum.

  qui me ín terra aeque fórtunatus erít, si illa ad me bítet,

  Palinúre?

  Pal.

  Edepol qui amát, si eget, misera ádficitur, ere, aerúmna.

  Phaed.

  50 Non íta res est, nam cónfido parasítum hodie adventúrum

  cum argénto ad me.

 

‹ Prev